Gaudeam magis an doleam de verbo isto quod factum est de nobis a Domino, fere incertum est, etiam mihi diutius deliberanti. Quum enim subvectionem vestram præsertim de bonis meritis procedentem intueor, divinæ dispensationi congratulor, et virtutibus quas a primæva ætate vestra velut in altero patriarcha Jacob succrescentes et proficientes amplectebatur, et ut omnino nescirent defectum, eas continuæ orationis et quotidianæ benedictionis auxilio roborabat. Sed quum ex alio latere illa, quæ quondam fuit inclyta Saresberiensis ecclesia velut orbata suo sole se menti ingerit, et clerus occurrens mœstus lacrimabili voce ingeminat, Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus, cur nos deseris, aut cui nos desolatos relinquis? et in hunc modum plura multiplicans, quæ facilius est cogitare, quam scribere; lachrimas continere non possum quin lugeam cum lugentibus, et participatione doloris matris meæ Saresberiensis ecclesiæ, moram geram; quum cogito de successore, competitorum turba concurrit, sed si quis sit quem animus meus conjicit alios præcessurum, decessoris habita collatione, perinde habetur, ac si Phaeton currus paternos usurpet. Cujus ergo tam ferreum pectus est, ut continere lacrimas possit? Et profecto conceptum de promotione vestra gaudium emergens ab ecclesiæ desolatione tristitia absorberet, nisi Ethicus animo intimaret, quia “suis incommodis angi, non amici, sed se amantis est.” Itaque animo consolatus adquiesco, et gratias ago Deo, qui solus potens est, et splendore vestro ad gloriam suam,et aliud regnum voluit illustrare. Verum quia nunc a partibus nostris receditis, precor attentius, ut ante discessum vestrum mihi semper, et ubique vestro pacem reformare studeatis, et fratri meo. Novit enim Dominus quia hanc indignationem me promeruisse non credo. Providete itaque, pater, si placet, in quo calculo relinquitis amicos vestros.