Diu quidem a scriptitationibus, quas tibi mittere consueveram continui calamum: sed eo magis fervet affectus. Nam et dolor plerumque immoderatus affectatas suspendit lacrimas, eoque magis cruciat animum in exulceratæ mentis clausus angustiis, quo diutius egrediendi et diffundendi se et prodeundi in lucem libertas denegatur. Nec hoc dixerim tanquam inundantis procellæ subactus impetu, quum philosophia docente didicerim, quod sicut male cuncta ministrat impetus, ita vigor ejus diuturnus esse non potest, impulsus turbine surgente ab insperato, subito cuncta confundit, sed in momento disparet, sed fere ante deficit quam languescat. Quum ergo figura hujus mundi pertranseat velut umbra, et momento turbinis, ut fumus evanescat in conspectu philosophantium, et magis constet ex fide Christianorum, quonam pacto in prosperis vel adversis, sapienti aliquid videbitur esse diuturnum. Quod autem momentaneum est, cujus philosophantis animum dejiciet vel extollet? Mihi itaque persuasum est quod vitare non possum æquanimiter sustinere, et ubi me conscientia non remordet, gaudere in tribulationibus et in rapina bonorum, divinæ dispensationi gratias dare. Sed licet me super injuriis et damnis illatis tristitia non absorbeat, moveor tamen quod amicos videre non licet, quod grata benevolorum colloquia subtrahuntur, quod eorum quæ mihi essent ex officio gerenda, denegatur materia et facultas: super his, inquam, moveor, moveor inquam super his; sed super afflictione Ecclesiæ longe amplius moveor, et in turbatione ami-corum, quam continuis fere diebus audio, concutiuntur omnia viscera mea; verum nulla doloris causa valentior aut violentior est quam hæc: quoniam vis turbinis hujus quorumdam mentibus, de quibus confidebam, et qui videbantur aliquid esse, excussit, ut operum testimonio convincitur, caritatem. Et hoc est, amicissime, quod in auribus tuis, quem illis dissimilem opinor, deploro, quod colorem optimum video immutatum, et argentum fidelium versum esse in scoriam. Quæris fortasse unde ista conjiciam. Ad quod ego: Ex eo hæc non conjicio, sed convinco, quod quum multos amicos habuerim in prosperis constitutus, vix unus et alter inventi sunt, qui in adversis, ut credunt, positum, aut velint aut audeant salutare: verumtamen si salutationis mihi impertitæ spes iis damnosa erat futura, malo, dum tamen caritas non periclitetur, ut a periculosis desistant, quam occasione mei periclitentur. Sed fortasse meas recipere litteras criminosum est, et sic potero cohiberi ne scribam, verum Domino auctore, ut amicos, et etiam minus diligentes, aut omnino adversos non diligam, nullus poterit inhibere. Sed de his hactenus. De cætero precor, ut fratrem meum, qui et si non plenam gratiam, quam nunquam demeruit, pacem tamen domini regis adeptus est, habeas commendatum, et domino meo episcopo Norwicensi commendes: et quoniam mihi tres marcas de præsenti festo Sancti Joannis reddere non auderet, precor ut eas quocumque voluerit nomine transferat in fratrem meum, quia quicquid ei boni fecerit, gratius acceptabo, quam si mihi in propria persona esset exhibitum.