Precor, reverendissime, ut innocentiæ meæ patrocinium præstes adversus, vel apud illos, apud quos Deo teste gratis periclitatur, et apud quos meipsum posse præstare patrocinium efficacissimum confidebam, et adhuc quidem non diffido, si tamen amicis nostris et dominis veritas innotuerit. Causa autem hæc est. Suggestum est domino Norwicensi, et Magistro Nicolao me a Senonis scripsisse Benedicto de Bedigeham litteras adversus honorem et utilitatem, et pacem et securitatem eorum, quas quidem non possem scribere sine dispendio conscientiæ et vota proditoris. Exscriptum earum mihi transmisit frater meus, et ego remitto tibi. Dominum in animam meam judicem et testem invoco, quia nec ego illas scripsi, nec est in conscientia mea quis scripserit. Plus dico sub eadem adjuratione testificans, quia neque de mandato modo, neque de conscientia aut voluntate, aut ratihabitione conceptæ aut scriptæ sunt. Adhuc amplius dicam: ita Deus reducat me in terram nativitatis meæ, et tuo et aliorum amicorum concedat frui visu, et alloquio, sicut numquam in vita mea jam dicto Benedicto, ut ex certissima conscientia loquor, vel istas vel alias meminerim litteras misisse. Adjicio ad hæc quia quum potui me pro Nicolao totis viribus Benedicto opposui. Sed fortasse Benedictus ipse me litterarum laudavit auctorem. Numquid verbo ejus credi debuit, qui sicut mihi adversario suo gratiam detrahere studuit amicorum, ita illis meum subtrahi desiderabat obsequium? Utique callide circumvenit credulos hostes suos, ut literarum falsuscitaretur auctor, et non caveretur verus, sed efficacius læderet non suspectus. Si tamen calumniator meus Benedictus, aut alius me velit arguere, procedat, et palam arguat, et nisi meam defendero innocentiam, absque contradictione concedo me proditoris pœna puniendum. Quod si innocentia mea claruerit, quæso ne antiqui amici et domini gratiam debitam subtrahant innocenti: si vero criminator meus tacendo detrahere maluerit, quam palam arguere, precor ut purgatione, quæ dominis meis placuerit, accepta, habeatur absolutus. Nec hoc dixerim, ut ab eis emolumentum temporale expectem, cui jam per triginta mensium curricula exulanti sufficit liberalitas Christi, qui et cœli pascit volatilia, et lilia vestit agrorum. Inquis ergo, quid petis? sane quod illis magis quam mihi prosit, antiquam et debitam in Domino caritatem: eos enim auctore Christo diligam quamdiu vixero, velint nolint. Quod si illi diligere noluerint diligentem se, cras respondebit mihi justitia mea, si quid in monte Dominus videbit. Sed dicit Nicolaus meus, ut audio, quod stilus meus est: ego plane illum meum esse non credo, Dominusque mihi testis est, quod magis doleo, quod soliditas ejus tantæ falsitatis admisit suspicionem facilem; quam ex jactura quam ex multis diebus perpessus sum. Non enim erat leviter amplectenda occasio ut ab amico discederet, præsertim tempore isto. Ego, liberante me cordium inspectore, facile evadam. Et utinam ipse de levitate judicii adversus amicum innocentem, non facile turpitudinis incurrat notam.