Tibi perpaucis scripsi, quia statum meum tam ex litteris domino episcopo missis, quam ex ipsa voce latoris agnosces. Quum vero quid relatu dignum emerserit, illud tibi significare non differam. Tu vero interim consilium et voluntatem domini episcopi et M[agistri] B[aldwini] Archidiaconi diligenter explora, et animum aliorum amicorum, ut ex his auctore Domino aut rescribas, aut exequaris quod maxime videbitur expedire. Nec super meo movearisexilio, sed memento quia nihil intulimus in hunc mundum, sed nec efferemus quidem. Deus causam justificet, quoniam et ego confido justam esse, quia conditio mea non modo mihi tolerabilis est; sed jucunda, præsertim quum ad causam respicio: nec dico quin amariora meruerim, sed illa mihi a persequutore non opponuntur, sed peccatum punitur. Flagellum purgationis meæ gratanter excipio, si probatur patientia, spero quia proficiet ad coronam: si sic ut superbia conteratur affligor, scio quia devota humilitas conscendit ad gloriam. Constat autem quod omne flagellum prodest patienti, quod ad contemptum mundi et virtutum exercitia reddit animum proniorem. Si enim indurat animum acerbioris gehennæ stimulus, opinio brutorum hominum est merita ex eventibus esse pensanda, quum justi sint impiis in derisum et similitudinem improperii; sed expecta modicum et . . . . etiam respectus eorum et interim non est pax impiis; et æquissimo Dei judicio persecutores justitiæ a se invicem colluduntur, prosternuntur, confringuntur et pereunt. Justus autem etiam dormiens de inimicis suis tanto gloriosius, quanto innocentius triumphabit. Quis speravit in Domino, et derelictus est? quaretur ab initio temporis, sed nec in novissimo dio poterit reperiri.