Licet a multis retro temporibus dilectioni vestræ obnoxius tenear, tamen vestræ sinceritatis non tam frequens quam jugis sollicitudo devotionem meam sibi reddit indies arctius obligatam. Quem enim non promereatur in adversis infatigata et indeficiens fides, cujus pectus non succendit et inflammat in periculis et conflatorio tentationum, caritas incorrupta, officiosa, et supereminens? Quod in vobis commendo, in me multum expertus sum, sed in fratre meo magis experior: nam sortem ejus mea reputo duriorem, nisi quod mea et illius ex animo sunt communia, et sic eadem conditio est. Gravius tamen exulat, qui domi exulat Sicut enim in civitate sua florere gloriosum est, et jucundum nobilitari in patria, ita apud suos egere, aut vilescere calamitosum est. Minoris namque erubescentiæ est apud extraneos mendicare. Nonnullus autem, imo et multus est usus adversitatis hujus, utrique nostrum, per quam et nos nobis, et mundus, et fidelius et familiarius innotescit. Tandem enim discimus, quod a multis temporibus audieramus, et scriptum est a seculis multis, Qui in prosperis amicus non apparet, in adversis non latet inimicus. Ergo, dilectissime, in procella turbinis hujus larvam quisque deposuit quam induerat, et fallaces abstersit fucos, et suum ostendit vultum facie revelata. Unde quia fidei et caritatis vestræ faciem in vestra, quæ videtur, tribulatione, eandem quidem cernimus, sed utique clariorem et illustriorem, eam jure et merito amplius approbamus, et ut ei condigne respondeatur a nobis crebris suspiriis optamus, et maximo desiderio: et quidem interimrespondemus affectu, Deus autem caritas nostræ caritati proculdubio respondebit effectu, ut juxta quod promisit, mensuram bonam et coagitatam, et supereffluentem refundat in sinum vestrum. In qua autem conditione versetur causa vestra, domino episcopo scripsi, et exinde quæ circa nos sunt nobis plenius innotescent: precor itaque ut peregrinationem nostram vestris et sanctorum qui apud vos sunt orationibus adjuvetis, ne deficiat fides nostra, aut aliquid faciamus ad turbinem hujus procellæ, unde Dominus offendatur, sed quod suum est faciat, cum tentatione etiam proventum: et quidem jam cœpi, quia et devotionem contulit pro justitia patiendi, et acerbitatem mitigavit exilii: levius enim est modo quam fuit die prima. Numquid enim aliquid defuit nobis? nonne enim plures habemus modo notos et familiares, et qui amorem quem profitentur, officiorum et beneficiorum exhibitione declararunt? Afferunt ergo ad amoris comprobationem testimonium majus Joanne: opera enim quæ ipsi faciunt testimonium perhibent de eis.