Spero, dilectissime, quia desiderium meum in hac re facile adimplebitur, nisi forte Ric. de Sideberia,juvenili alacritate, diligentiæ tuæ præripiat palmam. Sed si istud in mentem ejus venerit, Deus ei tantam lætitiæ et jucunditatis materiam tribuat, ut ei excutiat necessitas reddendi quod tibi juvenilis temeritas præripere moliebatur. Si tamen in hoc vel in aliud patrem fuerit imitatus, quod et pertinere videatur ad culpam, nos qui provectiores sumus ætate, et gradu, et similes nostri, corripiamus eum in spiritu lenitatis: considerantes nos an et ipsi quandoque tentati fuerimus. Nonne enim puero indulgendum est, si semel inclinatur in nocte, quum et justus in die septies cadat? quid si incessisset iter, quo alius non fuisset ingressus, si mater jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum: cur amodo sentiet pater angustias parturientis? Ergo hactenus puniatur, ut nostrum ‘benedicite’ usque ad præfinitum diem ei proclamare non liceat, nisi venia impetrata, dum tamen fructus benedictionis communicet. De cætero, de honore et amore, quem mihi exhibetis, et fratri meo, vobis gratias refero. Nam quod ei fit, mihi fieri arbitror, adeo et ut de velleribus ovium vestrarum in ipso calefacta reputem latera mea.