Novit fraternitas tua quam patienter sustinuerimus damna, injurias et contumelias nobis et nostris illatas a dilectissimo domino nostro illustri rege Anglorum. Ipse autem abusus patientia nostra ad sanctissimæ matris suæ prorupit injurias, sponsam loquimur Crucifixi, et illam non est veritus ancillare, pro cujus liberatione Filius Dei Dominus morte turpissima voluit condemnari. Monuimus eum sæpius affectu patris, fide Domino debita supplicavimus, corripuimus auctoritate pastoris: ipse autem in persona nostra patrem suum itidem fidelem contempsit, et pastorem,et ne quid de cætero veritati subtractum sit, quod Ecclesiæ periculosius, et sibi perniciosius est, illum, cujus inesse gerimus, conspuit Christum. Habeantur hæc vana, et contemnat ut solet, si filius Dei Ecclesiæ non dicit pastoribus, Qui vos spernit me spernit, et qui tangit vos tangit pupillam oculi mei. Processit ulterius sollicitudo nostra, ut pro pace Ecclesiæ summus pontifex devotas preces porrigeret, sed non est exauditus: exhortationes adhibuit, et surdum repperit auditorem: increpationes adjecit, contemptæ sunt: tandem Apostolica tuba comminationes intonuit, sed nec sic potuerunt fides et religio excitari. Ne quid autem omitteremus ex contingentibus, rex Francorum, qui ei est amicus et dominus, omnem adhibuit operam et diligentiam; sed nec ille pro sua reverentia meruit exaudiri. Ad colloquium ejus accessimus; sed nec ad conspectum ejus sumus admissi, nec vestri nominis aut causæ Dei permisit fieri mentionem. Misimus ei postea nuntios venerabiles viros, et litteras patentes, ut par erat, in quibus expressa erat et justitia ecclesiæ, et nostræ petitionis sententia: sed noster et eorum labor, quantum in eo est, cessit incassum. Sequuti eramus fidem dominæ imperatricis, sicut tu nosti, et ipse ignorare non debet: sed nos usquequaque delusit. Quia ergo hæc patientia nostra Ecclesiæ Dei perniciosa est, sed perniciosior illi cujus novissima fiunt indies deteriora prioribus, nobis autem perniciosissima, quos oportebit ante tribunal Sponsi non modo de operibus propriis, sed et de sanguine ejus, et afflictione sponsæ reddere rationem: pro certo noveris, et dominæ imperatrici intimes, quod in personam ejus et terram in brevi, imo in brevissimo, vita comite, et Domino auctore, exeremus gladium Spiritus Sancti, qui omni gladio ancipiti penetrabilior est, ut sit in ruinam induratæcarni, et sopito, imo fere extincto spiritui in salutem. Persuadeas ergo dominæ nostræ ut nos de cætero habeat excusatos in eo quod ultro dissimulare non licet: sciatque pro certo quod si revixerit filius ejus, et consilium matris recipiat audiens vocem Domini, nos ad honorem Dei, et voluntatem suam paratos inveniet. Interim morientem filium pariter, et eodem lugeamus affectu, qui salutem ejus et honorem, Deo teste, consimili desiderio optamus pariter et optamus. Hæc cum dolore, lacrimis, singultibus, et suspiriis loquimur, tanquam viscera nostra de claustro pectoris acerbitate ferri extracta ardore cauterii inuramus: quod et Deus scit, in cujus injuriam exercere ulterius non debemus impiam pietatem, ei in terris, matrem, patrem, sororem, præferendo, et Dominum: non est dolor sicut dolor iste: sed caritas Dei, et utilitas, et honor ejus qui curatur, nos urget ut hæc forti animo sufferamus. Vale, saluta, et sollicita fratres nostros, ut nobis impetrent spiritum consilii et fortitudinis, orantes pro domino rege, ut ei adsit spiritus scientiæ et veritatis, quatenus pax ejus Ecclesiæ Dei et nobis reformetur in Domino.