Super statu vestro, quem Deus prosperum faciat, non sollicitari non debeo, præ mente jugiter habens merita sinceritatis vestræ. Si quidem nec caritas elabitur per incuriam, nec fraude surripitur, nec excutitur violenter, eo quod in mentibus electorum solidius a Christo et in Christo fundatur. Obsequium meum vobis subtrahit malitia temporis, sed voluntatemnullus auferre potest: ad hoc nulla proficiet violentia, totiusque fraudulentiæ conatus evacuabitur, Eo misericorditer largiente profectum, qui gratuita bonitate caritatis dedit initium. Erit itaque dignationis vestræ naufragium Ecclesiæ, et exulum Christi sollicitudines, et labores, vestris, et sanctorum qui vobiscum sunt, orationibus sublevare: ut qui nos tentationi exposuit, et pro se patiendi contulit animum, patientiæ perseverantiam largiatur, Hæc est, enim, gratia, sicut Petrus loquitur, ut Christi et sanctorum passionibus saltem aliquatenus communicemus, certi quod compatientes et conregnabunt. Numquid enim clerus institutus est ut comedens, bibens, stertens, mortem expectet, et variis luxuriæ incitamentis inflammet gehennam? Ridet ad hæc prudentia carnis, et perfidorum vocibus Judæorum insultat, et maledicit ei qui cum Christo pendet in ligno: sed interim, juxta vaticinium Deboræ, nova bella disponit Dominus, portas hostium ipse subvertit.