Meminisse potest et debet vestra discretio, quanta reverentia sit Patribus exhibenda, et quantam humanitatem sancta Cantuariensis ecclesia archiepiscopis suis impenderit. Licet autem illum, qui modo præsidet nobis, non audeam suis decessoribus coæquare, qui in ecclesia nostra coruscant miraculis, tamen causam, quam iste tuetur, inferiorem esse non arbitror. Eadem enim est, quum utrobique pro liber-tate et salute ecclesiæ certatum sit. Spero autem in Domino, quoniam et ecclesia Romana multis indiciis dat ausum confidendi, hanc patris nostri peregrinationem et laborem convalescere ad restaurationem Cantuariensis ecclesiæ, et integram reformationem dignitatum et privilegiorum, quibus beato Lanfranco præsidente gaudebat. Sed hoc in auribus vestris dictum sit, unde et vos decet omnem pro viribus, imo et fere supra vires, opem ferre patris naufragio, et eum beneficiis promereri, ut quum Deo auctore obtinuerit, vestri possit et debeat meminisse in bono. Nonne enim indecens est et probrosum, si episcopo pro justitia exulanti alieni subveniunt, et necessitatibus ejus filii, cujus honorem et gloriam thesaurisat, communicare noluerint? Nonne ei in capitulo omnia, et etiam sanctorum capsas obtulistis, ut hæc vobis acquireret? Ergo quia ob hanc causam Romanæ Ecclesiæ tenetur in aliquantula pecunia, supplicat ipse, et ego fidelis vester consulo, quatenus ei in hac necessitate subveniatis, ne dominum papam beneficii sui pœniteat, et vos pudeat et pigeat inhumanitatis vestræ in perpetuum. Animent vos extraneorum exempla, qui propriis usibus et necessitatibus subtrahunt, etiam labore manuum exquisita, quæ exulibus vestris impertiunt.