Licet apud nos fortuna novorum parens, et fama nutrix et propagatrix eventuum verorum et fictorum, nihil renovaverint relatu dignum, et quod vobis oportuerit intimari, scribendi tamen necessitatem rumor tristis invexit, et quo post discessum boni, et utinam semper beati domini nostri, nihil omnino, quod verbis meis Dominus et conscientia attestantur, tristius audivi vel vidi, quamvis sors mea periculis cunctis exposita sit et jactata procellis indesinentibus, ab ea die, qua patrem nobis et dominum dispositio divina subtraxit. Siquidem socii nostri, qui Parisiismoram faciunt, mihi nuper scripserunt, se a quibusdam rumigerulis accepisse, quod vos lecto decumbere compulerat ægritudo, quam non natura, vel solitus, ut fit, humanitus casus intulerat, sed malicia veneficorum, qui (nescio cujus instinctu) vobis, et cuidam viro religioso toxicum miscuerunt. Dictum est et quod vir ille religiosus ex ea causa jam obiit. Quia ergo invidiam quorumdam vobis cohabitantium a multis diebus audieram, et aliorum noveram crudelitatem, nonnullorum etiam audax ambitio venit in mentem, timui, et timeo, et donec veritas ipsa sit certius explorata, timebo supra modum, ne diabolo et angelis ejus, qui modo fere pro libitu in ecclesiam debacchantur, eatenus in bonos sævire concessum sit Ante quidem timueram ne castrum ecclesiæ vobis auferretur, ne vos bonis vestris iniqui proscriberent, ne illi qui libito coæquant licitum, compellerent et vos ecclesiæ filiis et fidelibus coexulare. Sed ecce, duorum timorum circa eundem dominum et amicum major denigrat et omnino absorbet alterum, ut perinde hunc accipiam ac si animam meam pertranseat gladius, et humerus meus a junctura sua cadat, et brachium cum ossibus conteratur. Spiritui meo non erit requies, donec veritas certius innotescat. Placeat itaque dignationi vestræ, quæ circa vos sunt, sub omni celeritate mihi interim certitudinis desiderio languenti significare: et si vos ipsi, quod utinam absit, huic petitioni meæ vacare non potestis, precor attentius ut Magister Scholarum eam cum omni diligentia et festinatione exequatur.