Licet ex more scribentium ad amicos salutis votum pagina non prætendat, nihil tamen affectuosius est in votis, et orationibus meis, quam ut viæ vestræ jugiter prosperentur in Domino. Salutationem enim domino et patri debitam nequaquam suspendit defectus, aut immutatio caritatis, sed consulta dispensatio et officiorum, et omnium quæ recte geruntur ratio moderatrix. Dispensationis vero causa in propatulo est, ut eam omnino non oporteat, aut paucis expediat allegari. Nam insidiis domini regis dicunt omnia plena esse, ut bonis invicem colloquendi aut scribendi tutum non possit esse commercium. Nescio quid frivolum contra innocentiam molitur iniquitas, et urgente stimulo conscientiæ incessanter pungentis, et urentis, omnes suspectos habet et omnia; jure quidem et merito, quia pax impiis esse non debet, hostes suos justitia impugnante, et prævalente. Et profecto quod timet impius, veniet super eum, justusque de angustia liberabitur, quoniam os Domini loquutum est. Ad momentum turbinis adversus ecclesiam malitia debacchatur, et adversus Dominumvidentur prævalere impii, quibus in brevi Christus, quem persequuntur, sic respondebit ad merita, ut præponderare videatur libra vindictæ, et quos potenter puniet, non tam examinare lance æquitatis, quam molis magnitudine prægravare. Non quidem quod injuriam inferat, sed quia sine mensura et modo peccantibus immensam et immoderatam ingeret pœnam. Nec opinetur quispiam me in longa tempora prophetare, licet oraculi divini sicut auctoritas, sic et fides perpetuetur, quum planum sit jam aliquatenus inchoatum esse judicium, imo executioni mandari sententiam. Nonne Teutonicus tyrannus, nominis sui fama nuper orbem perculerat, et fere subegerat regna vicina, et etiam imperium Græcorum terrore concusserat, ut magis deditionem quam confœderationem legationibus missis videretur offerre? sed ecce Domino auctore timetur minus, et qui ante tam vicinos quam remotissimos solo nutu terrebat princeps, Teutonicos suos ab injuriis cohibere non potest, qui solo verbo pacem gentibus ad arbitrium indicebat, et bella; nunc a suis et inter suos petitis et acceptis treugis gratulatur. Nam sicut ipsemet conqueritur, ex quo Latonam venit, ut regem Francorum et Gallicanam ecclesiam separaret a fide, et in suam hæresim perverteret, ut adorarent idolum suum, successus ejus relapsi sunt, et quæ eum extulerat, in depressionem ipsius cœpit fortuna fluctuare: spes autem fidelium est, quod ad honorem Dei, in brevi amplius deprimetur, donec eum omnino Christus, cujus sponsam persequitur, conterat sub pedibus suis. Nonne et apud vos jam judicium exercetur adversus tortores ecclesiæ? Intuemini quantus erat rex Anglorum, quum parvulus videretur in oculis suis: et ad ecclesiam Dei vel speciem fidei et reverentiæ præ-tendebat, et plane videbitis eum in nullo frustratum conatu. Sagitta ejus retrorsum non abiit, clypeus ejus non declinavit in bello, et hasta ejus non est aversa: super prædam accumbebat ut leo, ut nullus eum excitare præsumeret; vel visu terrebat hostes, vicini se inclinabant obsequiis, remoti principes amicitias expetebant; colebatur a suis, honorabatur ab extraneis, prædicabatur a cunctis, a bonis diligebatur, sed maxime a clero qui eum colebat supra vires, pro viribus venerabatur, et unanimi proposito diligebat super amorem mulierum. Quid multa? Rerum expetibilium omnium abundantia, quod ad humanum judicium, fruebatur, sublato timore et sollicitudine, nisi quam non necessitas, aut ratio, sed voluntas, aut impetus ingerebat. Sed quo fine hæc universa Dei dona conclusit, si tamen sine pœnitentia et satisfactione substiterit in finibus istis? Ut singularum ecclesiarum, quas ante per ignorantiam, ut putabatur, aut sui juris prætextu læserat, injurias taceamus, Tolosam bello aggressurus, omnibus contra antiquum morem et debitam libertatem indixit ecclesiis, ut pro arbitrio ejus, et satraparum suorum conferrent in censum, nec permisit ut ecclesiæ saltem proceribus coæquarentur in hac contributione vel magis exactione tam indebita quam injusta. Nam ecclesiæ in deteriori calculo vertebantur, utpote quæ rebus suis aut honore videbantur indignæ. Sed quem successum attulit hæc pecuniarum immensitas, tantis exactionibus et injuriis acquisita? nonne projecta est in saccum pertusum, ut hosti suscipienti proficeret, et effundenti non modo esset inutilis, sed damnosa? Numquid non ab ea die fortuna ejus retrorsum cessit, et successuum ubertas emarcuit? Sed dicet aliquis, quoniam hæc indictio census et ecclesiarum vexatio, in cancellarium ejus, qui nunc,aut archiepiscopatur, ut credo, aut archiepiscopari contendit, ut æmuli mentiuntur, penitus retorquenda est, qui regem tunc ad omnia pro arbitrio impellebat, et hæc sicut alia multa mala induxit. Quod etsi ego falsum esse noverim, utpote qui eum scio tunc non auctoritatem præstitisse libidini sed obsecundationem necessitati, tamen quia eum ministrum iniquitatis fuisse non ambigo, jure optimo taliter arbitror puniendum, ut eo potissimum puniatur auctore, quem in talibus Domino bonorum omnium auctori præferebat, eique sit vice versa in pœnam, quem habebat et laudabat suæ perversitatis auctorem. Nam in sapientium corde et ore celebre est illud Sapientiæ, quoniam per quæ peccat quis, per hæc et punitur. Sic Caim primus homicida occisus est; Chanaam servitutem ingerens aliis, perpetua servitute damnatur; Pharao in aquis submersus est cum potentatu suo, quibus Hebræos submerserat innocentes. Patent in hunc modum quamplurima; sed esto, nunc pœnitentiam agit: agnoscit et, confitetur culpam, et, si cum Saulo quandoque ecclesiam impugnavit, nunc pro ea cum Paulo ponere paratus est et animam suam. Quis ergo negabit judicium jam cœpisse a domo Domini, quum jam principes populi in patibulis suspendantur ad solem ut justitia Dei in conspectu gentium reveletur? Nonne enim principes populi sunt hi duo, quorum alter dispensat spiritualia, alter temporalia administrat. Nonne lex dispensationis et ministerii hujus, manibus istorum tractanda committitur? Hi enim sunt duo Cherubim, quorum alis lex et propitiatorium adumbratur, se mutuo respicientia, versis tamen vultibus in propitiatorium, quia sic sibi invicem debent aspectu mutuo complacere, ut legem Dei in arca pectoris jugiter inspiciant et venerentur, nec pro se, ad invicem, ob aliam causam admittant, undepropitiationem Dei debeant demereri. Non enim licet a propitiatorio vultus avertere. Si ergo in his suis angelis reperit Deus pravitatem, eamque puniat, quis subditorum causas apud Altissimum jam ventilari diffidit, aut esse ventilatas? circumferat quis oculos mentis et intueatur quot et quales adversarios ei Dominus suscitaverit, ex quo adversus Dominum in depressione Ecclesiæ erexit calcaneum suum, et plane mirabitur, et si prudens est venerabitur, judicium Domini, qui non imperatores, non reges, non principes nationum, ut ipsum domaret, elegit, sed extremos hominum Britones, Nivicollinos primo, et postea illos ad contradictionem et solemne certamen animavit, qui vestigia pedum ejus consueverant adorare, et hæc quidem, ut non glorietur omnis caro, sed nomen Domini sit benedictum in secula. Sic ad puniendam ingratitudinem Salomonis recedentis a Domino, non tam principes erexit, quam latrunculos et servos et abjectos. Nec suspicetur quispiam ut amodo prosperetur conditio ejus, nisi Domino propitiante per pœnitentiam revertatur, et magis pio utatur consilio. Nam, ut propheta loquitur, in diebus et regionibus nostris inventi sunt stulti principes Taphneos, qui regi suo consilium dederunt insipiens. Urunt eum undique sollicitudines, sed bellum quod adversus Christum et ecclesiam exercet, ulterius prægravat, et ei videtur inextricabilis labyrinthus et execrabilis labor. Accitis ergo nuper ad colloquium Chinonense magnatibus suis cum familiaribus, qui rerum malarum industriam habere dignoscuntur et usum, et sapientes sunt ut dictent et faciant mala, studiosius inquisivit, cum promissis, minis, et obtestatione quamplurima, quonam consilio sibi utendum esset adversus Ecclesiam, de Cantuariensi archiepiscopo gravissime conquerens, non sine gemitibus et suspiriis multis: et uttunc præsentes postea retulerunt, lacrimatus est, dicens quod idem Cantuariensis, ei corpus et animam pariter auferret: tandem dixit quod omnes proditores erant, qui eum adhibita opera et diligentia ab unius hominis infestatione nolebant expedire. Ad hæc dominus Rothomagensis aliquantulum excanduit, corripiens eum, mitius tamen more suo in spiritu lenitatis, quum causa Dei magis exigeret, severitatem et auctoritatem pontificis morbo languentis, rationis, et fidei fuisse adhibitam. Erat autem dolor acerbior, urgente metu, quem conceperat ex litteris quas jamdictus Cantuariensis illi et matri suæ transmiserat. Earum exemplum vobis transmittitur. Timebatur quidem, et merito: ne in terram ejus interdicti, et in personam anathematis sententia citissime ferretur, ex auctoritate et mandato summi pontificis. Quum igitur his angustiis premerentur, Lexoviensis episcopus unicum dixit esse remedium, imminentem sententiam appellationis obstaculo præpedire: et ita nescio quo pacto, nisi quia veritas ventilata plus pollet, et justitia, quo magis concutitur, eo magis convalescit, dum rex per avitas consuetudines appellationum jus evacuare conatur, magis confirmat, dum ipsemet pro capite suo ad appellandi refugium cogitur evolare. Ab illo ergo concilio egressi sunt a facie domini et regis sui Lexoviensis et Sagiensis episcopi, ad sæpedictum Cantuariensem properantes, ut appellatione interposita usque ad Octavas Paschæ suspenderent sententiam ejus. Rothomagensis quoque cum eis profectus est, non quidem appellaturus, ut ait, sed de pace quam desiderabat tractaturus. Archiepiscopus vero noster in procinctu ferendæ sententiæ constitutus, iter arripuerat ad urbem Suessionum, orationis causa ut beatæ Virgini, cujus ibi memoria cele-bris est, et beato Drausio, ad quem confugiunt pugnaturi, et beato Gregorio Anglicanæ ecclesiæ fundatori, qui in eadem urbe requiescit, agonem suum precibus commendaret. Est autem beatus Drausius gloriosissimus Confessor, qui, sicut Franci et Lotharingi credunt, pugiles, qui ad memoriam ejus pernoctant, reddit invictos, ut et de Burgundia et Italia in tali necessitate confugiatur ad ipsum. Nam et Robertus de Monteforti ei pernoctavit adversus Henricum de Essexia dimicaturus. Sic ergo Domino faciente delusa est sollicitudo episcoporum regalium, quia quum venissent Pontiniacum, archiepiscopum quem appellarent non invenerunt, sed frustrati a proposito suo reversi sunt, queruli quia sua consumpserant, laboraverant, et non perfecerant. Archiepiscopus vero quum in præfatis sanctorum memoriis triduo pernoctasset, die proxima post Ascensionem versus Veziliacum properabat, ut ibi in die Pentecostes in regem, et suos anathematis sententiam daret, sed nutu divino contigit, ut dum esset in ecclesia Reginensi, VI. feria jamdictam præcedente solemnitatem, nunciatum esset ei certissime et verissime quod rex Anglorum gravissima laborabat infirmitate, ut ad colloquium regis Francorum, quod multo desiderio, et magnis muneribus expetierat, accedere non potuerit, sed miserit excusatores Ricardum Pictaviensem et Ricardum de Humaz, qui causam hanc absentiæ ejus, præstito juramento, volebant astruere. Hac ergo ratione quum hoc per nuntium Regis Francorum innotuisset archiepiscopo, in regem sententiam ferre distulit, sicut ei ante consuluerat Joannes vester suadens, ne ad pœnitentiam properaret. Joannem vero de Oxeneford. publice denuntiavit excommunicatum, et auctoritate Romani pontificis excommunicavit, ut verbis ejus utar, eo quod inhæresim damnatam inciderit, præstando imperatori sacrilegum sacramentum, et communicavit Coloniensi schismatico, et contra mandatum domini papæ usurpavit decanatum Saresberiensis ecclesiæ. Has autem causas allegavit in pulpito in auditu omnium, qui Vizeliaci de diversis nationibus ad diem festum convenerant. Ibidem etiam allegatis variis causis et justis excommunicavit Ricardum Pictaviensem archidiaconum, Ricardum de Luci, Jocelinum de Baillol, Randulfum de Broc, Hugonem de Sancto Claro, et Thomam filium Bernardi, et omnes qui de cætero in possessiones et bona Cantuariensis ecclesiæ manus extenderint, ut eis abutantur, aut eorum usus impediant, quorum necessitatibus deputata sunt. Regem vero, quem ante per litteras et nuncios secundum regulam et morem ecclesiæ vocaverat ad satisfactionem, publicata vocatione ad fructum pœnitentiæ invitavit, comminans se in eum laturum sententiam anathematis in brevi, nisi resipuerit, et de tantis adversus ecclesiam ausis satisfecerit: quod tamen non nisi invitus faciet, nec novi aliquem domesticorum suorum, qui ad lationem hujus sententiæ pronus sit. Præterea scriptum illud, in quo continentur pravitates malignantium adversus ecclesiam, quas avitas Consuetudines dicunt, publice condemnavit, omnes innodans anathematis vinculo, quicumque de cætero auctoritate illius scripti utentur, et nominatim de consilio ecclesiæ Romanæ, hæc capitula imprimis damnata sunt: Quod non liceat episcopo excommunicare aliquem, qui de rege teneat, sine licentia ipsius: Quod non liceat episcopo coercere aliquem parochianorum suorum pro perjurio vel fide læsa: Quod ad secularia judicia trahantur clerici: Quod laici. sive rex sive alius, causas de ecclesiis vel decimis tractent: Quod non appelletur pro causaaliqua ad sedem apostolicam, nisi regis et officialium suorum venia impetrata. Quod non liceat archiepiscopo, vel episcopo, vel aliis personis venire ad vocationem domini papæ absque licentia regis. Alia quoque in hunc modum, quæ divinis legibus, et constitutionibus sanctorum patrum inveniuntur adversa. Episcopos vero omnes absolvit a promissione, quam de scripto illo servando contra institutionem ecclesiasticam fecerant. Hoc etiam per litteras suas archiepiscopis, et episcopis denuntiavit, sicut ei ab ecclesia Romana consultum fuerat. Hæc quidem interim gessit archiepiscopus; et rex—quod ad vestram notitiam venisse non ambigo,—virum bonum Magistrum Walterum de Insula misit in Angliam cum litteris a colloquio Chinonensi, ut insulanos super facta appellatione præmuniret, et portus et transitus faceret diligentius observari, et clerum ab obediendo suspenderet, quum tamen nondum facta sit appellatio, et archiepiscopus possit facile inveniri. Nec dubito quin prædicto Magistro Waltero machinatio ista displiceat, cum omnibus quæ præsumuntur adversus ecclesiam Dei, quoniam Dominum timet. Accivit etiam ad se rex dominum Cicest. et alios, per quorum prudentiam, malitiam consilii sui adversus Dominum posse credit armari: sed profecto, si saperent, vel sibi et suis parcerent in hac causa, quoniam
Pœna reversura est in caput ista suum.
De cætero dominus papa in urbe prosperatur. Cremona contra Teutonicum cum aliis octo civitatibus pro certo dicitur rebellare. Episcopus Tusculanus et Humbaldus cardinalis diem obierunt. Obiit quoque Willelmus rex Siculus, cui successerunt filii sui alter in regnum, alter in ducatum Apuliæ, et in extremis agens lx millia florinorum Joanni Neapolitano tradi fecit ad usum domini papæ. Filius quoqueejus, qui ei successit in regnum, totidem misit. Rex Francorum Cantuariensi archiepiscopo patrocinatur in omnibus, et eum magis veneratur quam fratrem, quæ autem circa Anglorum curiam innovantur, ubi rerum crebræ mutationes sunt, vobis notiora esse arbitror quam nobis. Vigeat et prosperetur in Domino paternitas vestra, et nos sanctorum orationibus studeat commendare, ut nos consolentur in omni tribulatione nostra. Revertemur autem quum ei placuerit, qui nos segregavit ad exulandum, et pro quo, quatenus ei beneplacitum fuerit, voluntate promptissima decrevimus exulare, et adversa pati quæ jusserit, et ad hæc perferenda roboraverit infirmitatem nostram. Det utinam sua gratia patientiæ perseverantiam, qui indignis pro se patiendi contulit voluntatem! Valeat pro voto et oratione mea, ecclesia, et domus vestra tota, et omnes qui intercessionum beneficio communicant necessitati nostræ.