Quum in solemnitate Paschali reformandæ mihi pacis gratia Andegavum profectus essem ad regem, ipsum ante Dominici corporis perceptionem per abbatem Sancti Victoris Parisiensis, et alios religiosos, feci diligentius conveniri super pace R. filii vestri, adhibitis etiam aliis amicis, de quorum fide in curia spem conceperam pleniorem: sollicitaveram enim antea super hoc virum optimum, et suis meritis mihi reverendum, Magistrum Walterium de Insula, et per ipsum alios patres quorum fides mihi videbatur esse sincerior. Rex autem et pro Dei religione, et intercedentium reverentia, respondit benignius: audito tamen quod ad dominium beati Edmundi res ista pertineret, Willelmum de Hastingis, per quem veritatem inquisivit, fecit acciri, ne quid per surreptionem diceretur ab ipso. Ille autem quatenus potuit et ausus est, benignius exposuit causam vestram. Præcepit ergo rex puerum ad se mitti, ut indultæ remissionis præsens reciperet litteras, quas ad regni officiales, ut de pace ipsius constaret, omnibus reportaret. Rediens itaque puerum cum festinatione, sicut Domino placuit, et nostra necessitas exigebat, ad Magistrum Galterium de Insula transmisi, cujus fidem et caritatem nobis exhibitam remuneret fundator ecclesiæ Christi, pro cujus fide et amore, sicut nobis conscientia testis est, læti, quandoquidem ita necesse est, damna, injurias, contumelias,et exilium sustinemus, certi quoniam fidelis est Dominus, qui non tentari nos patietur supra id quod possumus, sed de ipsa tentatione profectum salutis et anteactæ vitæ purgatione eliciet. De me loquor et quibusdam aliis, quos scio in hac tribulatione congratulari, ut crebro meditentur, et dicant ei: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, &c. Patimur enim per gratiam Dei, non ut adulteri aut homicidæ, non ut incendiarii aut sacrilegi, sed velut Christiani. Hanc fidem nostram insaniam reputat mundus, et constantiam fidei pertinaciam vocat, professionem veritatis et nota et nomine vanitatis inurit, cultum religionis appellatione hypocrisis aut superstitionis, aut alterius falsitatis dehonestare conatur, sed princeps Apostolorum aliter sentit et contrarium docet: Hæc est enim, ut ait, gratia apud Dominum, quia in hoc vocati estis a Christo, ut sequamini vestigia ejus. Sed et, si quid patimini propter justitiam, beati eritis. Aderit, dilecte mi, in brevi aderit arbiter conscientiarum et judex, cuique redditurus ut meruit, et tunc palam fiet, quicquid modo garriat mundus, qua mente quisque vixerit. Interim quæso tuis, et sanctorum quos nosti, me facias precibus adjuvari, ut, si in invio sum, quod non credo, me Christus via justorum reducat ad semitam: si in via sum, me per prospera vel adversa, ut sibi beneplacitum fuerit, perducat ad vitam. Si Magistrum Galterium videris, ei per te, et per amicos quantascumque poteris gratias referas, et maxime per comitem Gaufridum, quem diligit, et, si facultas affuerit, eum recipias, et ab aliis recipi facias tanquam angelum Domini, quoniam et ipse, ut arbitror, Dei minister est, et quantum licet in curia membra Christi multipliciter consolatur. Quos puer invenerit adjutores, quisve sit meus status, pro parte poterit judicare. Imputabisque fortunæ,non mihi, quod in eum humanitatem ampliorem non potui exercere. Utinam amicos amodo meliores inveniat! Ego profui quatenus tempora permittebant. Audio Magistrum Galterium juramento arctari, ut neque litteras, neque nuncios recipiat exulantium. Ex quo patet quam misera necessitas bonis viris immineat, quos non licet mandata Dominicæ legis, officia videlicet caritatis, implere.