Quod proscriptus et exul, tantam alloquor majestatem, et publicis incumbentem utilitatibus, ad philosophantium exercitia, inculto præsertim stylo, et exsangui genere dictionis, vel ad momentum revocare ausus sum, temeritati posset adscribi, nisi parvitatem meam supereminentis bonitatis vestræ erigeret con-templatio, et me ad scribendum non tam invitaret, quam cogeret mandati vestri auctoritas, cui corde, magno animo, et volenti desidero in omnibus obtemperare, quæ fieri possunt in Domino. Et quidem eo me vobis obnoxium fateor, quo tam mihi, quam multis aliis, certum est me in terra vestra plurium bonorum cepisse profectum, et sub beato patre vestro, cujus memoria in benedictione est, eo quod eleemosynas ejus enarrat omnis ecclesia sanctorum, et plurimarum virtutum ejus præconia celebrat, me præ omnibus coætaneis meis, eo patrocinante, quum adhuc adolescentior essem, floruisse in Francia; et præeunte gratia, sine qua nullus boni potest esse processus, id assecutus sum unde mihi exinde post Deum et bonorum notitia, et mundi prospera, quibus in patria mea supra et contra merita mea præ coævis et conterraneis meis abundavi, ut publice notum est, prævenerunt: mihique facile persuaserim, quoniam credibile est tanti patris meritis adquisitum, ut heredem relinqueret, qui ipsum, licet optimus fuerit, in virtutum cultu et magnificentia operum anteiret. Sed quid hæredem dico relictum, quum omnes liberos tales reliquerit, ut quilibet eorum merito probitatis, non tam optimi comitis decedentis repræsentare videatur imaginem, quam regis instar esse; verum juxta constitutionem Altissimi in primogenito bona duplicia resederunt, et qui fratres præcessit tempore, eos bis antecessit, sicut amplitudine rerum, ita et eximiarum splendore virtutum. Inter alias vero duæ præ cæteris radiant, liberalitas insignis, quam totus mundus prædicat, et excellens humilitas, quam ego divinarum litterarum propositis quæstionibus ad recreationem in angustiis exilii mei lætus experior; quas quum mihi Albericus Remensis, quem cognominant de porta Veneris, quæ vulgo Valesia dicitur, nomine vestro, adhibitis aliquot litteratis viris pro-posuisset, ut verum, domine, fatear, obstupui, nec quærenti potui habere fidem, donec venerabilem virum fidelissimum et devotissimum vobis abbatem sancti Remigii adduceret, qui et ipsas proponeret quæstiones, et ad eas cum multa precum instantia, pro amore vestro et suo, peteret responderi, pro certo asserens vobis in vita nihil esse jucundius, quam cum litteratis viris, et de litteris habere sermonem, adjecitque in aure familiariter, vos inde sæpissime imperitæ multitudinis offensam contrahere, quia vos a studendi exercitio nequeunt revocare, et pro arbitrio suo negotiorum et tumultuum procellis immergere. Opinantur enim omne tempus effluxisse superflue, quod non aut in curialibus nugis, aut in tumultuantis malitiæ voragine, aut causarum turbinibus exercetur. Nesciunt quod philosophia paucis est contenta judicibus, officiique sui sinceritatem vulgari arbitrio committere dedignatur. Mihi itaque pro vobis complacuit, ut propositas exciperem quæstiones, et eis, habita ratione temporis et inevitabilium necessitatum, responderem, etsi non pro voto, certe pro tempore. Quæsitum vero est quem credam numerum esse librorum Veteris et Novi Testamenti, et quos auctores eorum, quid Hieronymus in Epistola ad Paulinum presbyterum de omnibus libris divinæ pagellæ adscripta dicat mensam solis a philosopho Apollonio litteras persequente visam in fabulo: quid item Virgilii centonas, et Homeri centonas in eadem dicat epistola: postremo ubi scriptum sit, et quo tendat, quod legitur, et usurpatur, a plurimis, quia deiformiora sunt ea quæ non sunt, quam ea quæ sunt: hoc quoque precibus insertum est, ut hæc omnia rationum suarum subnixa fundamentis auctoritatumque testimoniis diligenter et cito in scedula vobis transmittenda, omni occasione postposita, expla-narem: quod quam difficile sit, aut potius impossibile, facile perpendit prudentia vestra, cujus acutissimum ingenium, linguam ad dicenda omnia expeditam, capacissimam, et tenacissimam memoriam ætas nostra stupet et veneratur. Nam ut ait Apuleius in libro de Deo Socratis, laudem celeritatis simul et diligentiæ nullus assequitur, sed et grandium librorum graves materiæ in eandem schedulam nulla umquam diligentia compinguntur. Nam de primis duabus quæstionibus, de numero scilicet librorum et auctoribus eorum, Cassiodorus elegantem composuit librum: sed quia in hac parte fides mea discutitur, mea vel aliorum non multum interesse arbitror, quid credatur: sic enim hoc credatur, an aliter, nullum salutis affert dispendium. In eo autem quod nec obest, nec prodest, aut in alterutro parum momenti affert acrius litigare: nonne idem est ac si de lana caprina inter amicos acerbius contendatur? Proinde magis fidem arbitror impugnare, si quis id de quo non constat, pervicacius statuat, quam si a temeraria definitione abstinens, id unde patres dissentire videt, et quod plene investigare non potest, relinquat incertum. Opinio tamen in alteram partem potest et debet esse proclivior, ut quod omnibus, aut pluribus, aut maxime notis atque præcipuis, aut uni cuique probato artifici secundum propriam videtur facultatem, facilius admittatur, nisi ratio manifesta, aut probabilior in his quæ rationi subjecta sunt, oppositum doceat esse verum: rationi vero subjecta inserui, propter illos articulos, qui omnem omnino transcendunt rationem, in quibus stulta esse præelegit ecclesia, ut in insipientia fidei apprehenderet Christum, Dei virtutem, et Dei sapientiam quam cum philosophis Gentium, qui dicentes se esse sapientes stulti facti sunt, et evanuerunt in cogitationibus suis, ut darentur in sensum reprobum, persuperbam professionem sapientiæ Dei sapientia et virtute destitui. Quia ergo de numero librorum diversas et multiplices patrum lego sententias, Catholicæ Ecclesiæ doctorem Hieronymum sequens, quem in construendo litteræ fundamento probatissimum habeo, sicut constat esse xxii litteras Hebræorum, sic xxii libros veteris Testamenti in tribus distinctos ordinibus indubitanter credo. Et primus quidem ordo Pentateuchum continet, quinque scilicet libros Moysi sic pro sacramentorum varietate divisos, et si continuam de historia constet esse materiam. Hi sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, Deuteronomium. Secundus ordo continet prophetias, et octo libris expletur, qui quare præ cæteris dicantur prophetiæ, quum aliqui eorum nudam referre videantur historiam, et alii prophetiam texentes, sicut Daniel, liberque Psalmorum, in propheticis non censeantur operibus, nec in quæstione propositum est, nec temporis, aut schedæ angustia nunc patitur explicare, sed nec instantia portitoris. In his ergo numerantur, Josue, liber Judicum, cui compingitur et Ruth, quoniam in diebus Judicum, facta narratur historia, itemque Samuel, qui in duobus primis Regum voluminibus, et Malachim, qui in duobus sequentibus expletur, quos sequuntur voluminibus singulis, Isaias, Jeremias, Ezechiel; liber xii prophetarum in hagiographis consistit. Tertius ordo continens Job, Psalterium, Eccles. Cantica Canticorum, Danielem, Paralipomenon, Esdram, et Hester. Et sic colliguntur in summa xxii libri veteris Testamenti, licet nonnulli librum Ruth, et Lamentationes Jeremiæ, in hagiographorum numero censeant supputandos, ut in xxiv summa omnium dilatetur. Et hæc quidem inveniuntur in prologo libri Regum, quem beatus Hieronymus vocat galeatum principem omnium scriptu-rarum, quæ ab ipso de fonte Hebræorum manaverunt ad intelligentiam Latinorum. Liber vero Sapientiæ, et Ecclesiasticus, Judith, Tobias et Pastor, ut idem pater asserit, non reputantur in Canone, sed neque Machabæorum liber, qui in duo volumina scinditur, quorum primum Hebræam redolet eloquentiam, alterum Græcam, quod stylus ipse convincit, ille autem qui Pastor inscribitur, an alicubi sit nescio, sed certum est quod Hieronymus et Beda illum se vidisse et legisse testantur. His adduntur novi Testamenti octo volumina, scilicet, Evangelium Matthæi, Marci, Lucæ, Joannis, Epistolæ Pauli xv uno volumine comprehensæ, licet sit vulgata, et fere omnium communis opinio non esse nisi xiv, decem ad ecclesias, quatuor ad personas: si tamen illa quæ ad Hebræos est, connumeranda est epistolis Pauli, quod in præfatione ejus astruere videtur doctorum doctor Hieronymus, illorum dissolvens argutias, qui eam Pauli non esse contendebant. Cæterum, quintadecima est illa quæ Ecclesiæ Laodicensium scribitur, et licet, ut ait Hier. ab omnibus explodatur, tamen ab apostolo scripta est: neque sententia hæc de aliorum præsumitur opinione, sed ipsius apostoli testimonio roboratur. Meminit enim ipsius in epistola ad Colossenses his verbis, Quum lecta fuerit apud vos hæc epistola, facite ut in Laodicensium ecclesia legatur, et ea quæ Laodicensium est legatur vobis. Sequuntur Epistolæ Canonicæ vii in uno volumine, deinde Actus Apostolorum in alio, et tandem Apocalypsis. Et hunc quidem numerum esse librorum, qui in sacrarum Scripturarum canonem admittuntur, celebris apud ecclesiam, et indubitata traditio est, quæ tanta apud omnes vigent auctoritate ut contradictionis aut dubietatis locum sanis mentibus non relinquant, quia conscriptæ sunt digito Dei. Jure ergo et merito cavetur, et condem-natur ut reprobus, qui in morum verborumque commercio, præsertim in foro fidelium, hujus divini eloquii passim et publice non admittit argentum, quod igne Spiritus Sancti examinatum est, purgatum ab omni fæce terrena et macula purgatur septuplum. Istis ergo secure fides incumbat et illis, quæ hinc probatum et debitum accipiunt firmamentum, quoniam infidelis et hæreticus est, qui eis ausus fuerit refragari. De librorum vero auctoribus variantur opiniones, licet ista prævaluerit apud ecclesiam eos ab illis esse præscriptos, qui in singulorum titulis prænotantur. Isidorus sexto etymologiarum libro, cap. ii, rationem nominum quæ libris indita sunt, a fonte litterarum Hieronymus mutuatus exponit, et auctores eorum. Rhabanus quoque in libro de ecclesiasticis officiis, quem nonnulli de sacramentis dicunt, et Cassiodorus in libro de institutione divinarum litterarum quæ ad hunc articulum pertinent, latius exequitur. Cassiodorus enim non modo de Scripturis Canonicis et earum auctoribus disserit, sed a quibus exponantur, eleganti, ut solet, describit eloquio. Præterea singuli Patrum librum aliquem exposituri, sicut ratio exigit, de auctore, et materia ejus, intentione, et causa, et titulo, et si qua alia sunt quæ auditoribus, et lectoribus faciliorem intelligentiam sequentis operis præparent, in tractatibus suis præmittere consueverunt, et hæc quidem habita ratione loci, et temporis, et eorum ad quos sermo dirigitur, ut ad formam Evangelicæ institutionis, familiæ Domini mensuram cibi salutaris opportunæ dispensent. Nam, ut ait Palladius, magna pars prudentiæ est, consulta ratione personam illius qui scribit permetiri. Unde ab executione vulgatæ opinionis de industria stylum suspendo, ad alia transiturus, nisi forte dignatio vestra præceperit, ut et hanc diligentius exequar. Interimcertum habeat vestra discretio, quoniam Philo, cujus meminit Hier., undecimo capitulo libri de viris illustribus, ab aliis dissentit in libro qui inscribitur, Quare quorumdam in Scripturis mutata sint nomina. Hunc sequuntur Theophilus Alexandrinus in Chronicis suis, et Epiphanius Constantiæ Cypri episcopus in libro de viris illustribus, quod et Theodorus, qui urbano sermone libros eorum de Græco transtulit in Latinum, attestatur. Dicit enim quod et Gamaliel, ad cujus pedes apostolus se gloriatur didicisse legem, et publica assertio Hebræorum, qui de littera legis rectius sapiunt, cum Philonis opinione concordant. Sed ne protendam verbum, quum ad reliqua properandum sit, et istorum proponatur opinio. Ea autem est quod Moyses Pentateuchum scripsit, etsi de fine Deuteronomii, ubi de morte ejus agitur, non conveniat, aliis asserentibus, etiam hanc particulam prophetali certitudine, sicut et illam quam de mundi creatione præmisit in capite, et quam in benedictionibus Patriarcharum de futuro vaticinatus est, ab ipso Moyse fuisse conscriptam, aliis autem a Josue, aliis ab Esdra dicentibus eam fuisse appositam. Josue librum scripsit, qui denominatur ab eo. Sophithim vero, i. e. Judices, item librum Ruth, et partem libri Regum, qui denominantur ab ipso, scripsit Samuel, reliqua excepit David, sed tandem a Jeremia scriptus est Malachim, id est duo posteriores libri Regum. Idem librum suum cum Lamentationibus edidit. His autem omnibus vulgata non contradicit opinio. Ezechias et viri sapientes, quos in scholam virtutum et litterarum sociaverat sibi annis xv, quibus Deus prorogaverat vitam ejus, divinis de cætero vacans, in unum volumen compegerunt vaticinia Esaiæ, quæ ille in populo declamasse (quod ex verbis ejus apparet) visus est potius quam scripsisse:nec repugnat quod in grandi libro scribere jussus est stylo hominis, quia liber ille jam scriptus erat, et grandis, nec ad ipsius prophetias, ut aiunt, pertinent colligendas, quæ exceptæ sunt ab auditoribus, et a præfato rege dispositæ. Iidem et Parabolas compilaverunt, ante quidem a Salomone dictatas, et silenter ab excipientibus, ut ut sit, usu vulgatas. Unde in iisdem parabolis hæ quoque sunt parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Transtulisse autem dicuntur, quia quasi de loco ad locum, ab usu vulgari, et privatis fortasse schedulis singulorum, publica auctoritate traduxerunt in Canonem Scripturarum. Inde etiam roboratur hæc traditio, quod in tertio Regum scriptum est, Loquutus est Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque millia, et disputavit a cedro Libani usque ad hyssopum &c. Hoc enim dixisse potius creditur, quam scripsisse. Sunt qui carmina ejus referant ad Cantica Canticorum: disputationem naturalium a maximis ad minima procedentem, ad significationem eorum quæ Ecclesiastes in totius mundi concionatur auditu. Sed de his alias. Nam et Ecclesiasticem, et Cantica Canticorum Canoni Scripturarum rex Jerusalem Ezechias et conscholares sui dicuntur adjecisse. Salomonis tamen auctoritate prolata, quem in his conscribendis inventorem, et quasi publicæ utilitatis præconem habuerant. Hoc tamen contra vulgatam opinionem, sed an contra veritatem dictum sit, diffiniat ille qui novit. Aggæus, Zacharias, et Malachias, adhibitis xv viris, maxime fideliter synagogæ Ezechielis oracula composuerunt. Ipse enim prædicavit visiones, et infixit memoriæ auditorum quas in terra polluta scribere noluit, ne sancta prophanaret, sed præcepit, ut scriberentur in terra Domini. Huic autem suspensioni alludit Psalmus, dicens, In salici-bus, in medio ejus suspendimus organa nostra. &c. Et ab hac quidem opinione, vulgata non dissentit, sicut Isidorus attestatur. Iidem prophetæ scripserunt Danielem. Nam Daniel et propter causam, quæ in Ezechiele reddita est, se a scriptitatione suspendit: et quia præpediebatur administrationibus publicis. Iidem quoque tres prophetæ, et conscholares eorum conscripserunt librum Ester, quem vulgata opinio ab Esdra compositum asserit, librum quoque xii Prophetarum, quem vulgus ab ipsis xii Prophetis compositum tenet. Præfatus autem Philo cum sequentibus suis superius nominatis, memoratos tres Prophetas hujus libri et præcedentium, ut dictum est, laudat auctores. Quia enim breves erant singulorum visiones, satis visum est ipsis prophetis, eas prædicando publicare, et sic aliis demandare scriptoribus, præsertim quum quidam eorum rustici fuerint, et pastores, aut aliis officiis dediti, litterarum fuisse credantur ignari. Librum Psalmorum composuit David, utens interdum ministerio virorum, qui in quorundam Psalmorum titulis ascribuntur. Fuerunt autem hi viri x, qui licet aliquos Psalmos composuerint, quod et vulgata, quam Isidorus refert, non negat opinio, attamen omnes Psalmi dicuntur esse Davidis, qui eis suam accommodavit auctoritatem, juxta quod Justinianus docet in codice, dicens, Omnia merita nostra facimus, quibus nostram impertimur auctoritatem, quia ex nobis eis omnis impertietur auctoritas. Nam qui non subtiliter factum emendat, laudabilior est eo qui primus invenit. Esdras librum composuit, qui prænotatur ab ipso, et Paralipomenon, usque ad dies suos. Reliquum vero scripserunt sapientissimi fideliter synagogæ, quæ templum reædificavit in Hierosolymis. Moyses scripsit Job secundum istos, de quo nihil definire præsumit vulgata opinio, licet ineam partem videatur esse proclivior, ut ipse beatus Job subactis tentationibus proprium scripserit librum. De Tobia, Judith, et libro Machabæorum, qui non sunt recepti in canone, a quibus auctoribus scripti sint, nec vulgata docet opinio, nec de his sequaces Philonis faciunt mentionem: quia tamen fidem et religionem ædificant, pie admissi sunt. Librum Sapientiæ composuit Philo, diciturque Pseudographus, non quia male scripserit, sed quia male inscripsit. Inscriptus enim est Sapientia Salomonis, quum a Salomone non sit editus, sed propter stylum quem induerit, et elegantiam morum, quam ei similiter informat, dicitur Salomonis. Ecclesiasticum scripsit Jesus filius Sirach, qui et ipse, styli conformitate et morum, Salomonis dicitur, sicut e contra a Latinis usu vulgato dicuntur esse quædam de libro Sapientiæ quæ non ibi, sed in Parabolis inveniri haud dubium est. Unde in Ecclesia, periocha Parabolarum quæ sic incipit, Mulierem fortem quis inveniet? titulo Sapientiæ prænotatur. Hæc de numero et auctoribus librorum veteris Testamenti, in quibus pro parte præfati auctores a vulgata opinione dissentiunt. Numerus librorum Novi Testamenti certus est, et auctores, et fere nulla est altercationis quæstio. Siquidem singuli Evangelistæ sua volumina ediderunt. Paulus suas epistolas texuit, etsi illam quæ ad Hebræos est suspicentur aliqui fuisse Barnabæ vel Clementis. Epistolas Canonicas illi scripserunt quorum nominibus inscribuntur. De duabus tamen epistolis Joannis novissimis quæstio est. Actus Apostolorum tam fideli et salubri, quam dulci stylo, Lucas dignoscitur exarasse. Apocalypsim alii a Joanne Apostolo, alii a quodam sanctissimo sacerdote Ephesino Joanne, sicut litteratorum pater beatus Hieronymus refert, descriptam opinantur: sed apud credulitatem ecclesiæ vincit apostolus. Hæcinterim de numero et auctoribus librorum Novi Testamenti dicta sint, quorum conceptionem si quis nosse desiderat, epistolam beati Hieronymi ad Paulinum, de divinis libris legat, quia ut de conscientia mea loquar, nusquam melius invenietur, aut planius. Sed quæ cura est, serenissime domine, has atque alias in investigatione auctorum discutere opiniones, quum unum omnium sanctarum Scripturarum constet esse auctorem Spiritum Sanctum? Nam beatus Gregorius in moralibus verissime et elegantissime, quum constet libri beati Job, quem exponebat, Spiritum Sanctum esse auctorem, de scriptore libri postmodum quærere, proinde habendum esse, ac si, quum de scriptore certum sit, de calamo, quo liber scriptus est, dubitetur. Non ergo magni faciatis si Scripturarum teneantur auctores, sed si veraciter intelligantur: imo certe si pie et fideliter impleantur. Non enim auditores legis, ut ait apostolus, apud Dominum justi sunt, sed factores. Ad hæc in illis occupari optimum est, quia, ut per fidelissimum organum suum, veritas ipsa eloquitur. Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Proinde intelligenti otium sine litteris mors est, et vivi hominis sepultura. Ad tertiam progredior quæstionem, Quidam sit mensa solis in sabulo, quam famosissimam inter gymnosophistas scrutator veritatis, et litterarum diligentissimus persequutor Apollonius conspexit in sabulo, super quo omnes consului, qui in Francia primatum videntur habere Scripturarum, sed quia eos gentilis historia latuit, non multum reprehendo, si quod non didicerant, docere nequiverunt. Quidam tamen imprudentiam suam impudentius detexerunt, id solum inepta responsione persuadentes, quod a doctoribus, quos diu et multa mercede conduxerant, nihil scire didicerunt. Historia autem hæc quam veritate re-fertus et litteris Hieronymus in præfatis apicibus tangit, apud Valerium Maximum reperitur in lib. 3. cap. l. Titulo de moderatione. Accidit enim, ut refert, quod a piscatoribus in Milesia regione everriculum trahentibus, quidam jactum emerat. Extracta demum magni ponderis aurea Delphica mensa, orta controversia est, illis se capturam piscium vendidisse affirmantibus, hoc e contra dicente se emisse duntaxat fortunam jactus. Audita quæstione populus civitatis, propter novitatem et magnitudinem rei, causam ad consultationem Delphici Apollinis censuit referendam. Consultus vero respondit ei dandam esse, qui omnes alios sapientia antecederet, alioquin accipienti injucundam fore et noxiam. Itaque quia Thales Milesius judicio auditorum, inter septem, quos tunc præ cæteris Græcia celebrabat, sapientissimus habebatur, denunciaverunt ei, ut jam dictæ mensæ possessionem adiret, qui audita consultationis forma et responso Apollinis, prudenti humilitate, non se, sed Biam Pyrenæum, dixit Apollinis oraculo designatum. Aditus est et iste priori similiter, et in eundem modum conditionem in Mitylenæum Pittacum transtulit, interim mensa jacente in sabulo, et propter novitatem eventus et moderationem sapientum, et quia nullus de populo præsumebat invadere aurum, quod a se tanto studio sapientissimi se removebant, casum hunc non tam mirabilem quam stupendum, talium præconatrix fama longe lateque vulgavit. Mensa itaque famosissima facta est, dum ad singulos Sapientum septem sic ipsius procedebat oblatio, donec ventum est ad Solonem, qui et titulum amplissimæ sapientiæ, et munus oblatum contulit in Apollinem, in quo Sol colitur, quia omnia contemplatur, et cujus virtus ignea sic penetrat universa, ut ei nihil possit esseabsconditum: unde et mensa Solis dicta est, quam Apollonius in sabulo jacentem, dum litteras persequeretur, inspexit. Restant adhuc duæ de quinque propositis quæstionibus absolvendæ: sed tempus respondendi deest, et otium: quas quidem si dignationi vestræ visum fuerit lubens aggrediar meisque connumerabo successibus, si mihi cœlitus datum fuerit honori et voluntati vestræ in aliquo inservire.
Rusticus Agricolam, miles fera bella gerentem,
Rectorem dubiæ navita puppis amat.
Et principem philosophiæ cultorem, et qui litteratorum honesta studia amplectitur, et fovet, litterarum possessores non amabunt? Nec inficior quin princeps illiteratus interdum reipublicæ commodus esse possit, sed ad parilitatem litteratorum si rite procedat, uterque aut nunquam conscendet, aut raro. Nam ut vester ait Vegetius, nullus est quem oporteat aut plura, aut meliora scire, quam principem, cujus scientia potest omnibus prodesse subjectis. Nec ambigo super his quæ hic scripta sunt, diversos diversa censuros, sed assequutus sum finem meum, si placuerit vobis epistola, quæ sicut non habet unde placeat ex sui venustate, sic ex devotione scribentis non habet unde debeat displicere. Nec illorum formido judicium, qui antequam exaudiant temerariam sententiam ferunt, eo quod memini Scripturæ dicentis, Qui prius respondet quam audiat stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. Nonne et vobis notum est genus hominum, quos Salomonis parabola tangit, asserens quod stultus non respicit verba prudentis, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus? Tunc demum credam parvitatis meæ devotionem, gloriosissime comes, non esse contemptam, si aliquid eorum quæ mihi possibilia sunt,eminentia vestra, quam in tempora longa beatificet et conservet Omnipotens, dignetur injungere mihi, mandatis vestris in omnibus fideliter parituro.