A sapiente quærendum esse consilium, scripturarum monita docent, et fidem amicorum in angustiis comprobandam; et qua quis erga alium moveatur affectione, articulus necessitatis examinat. Quum vero minus dubito de sapientia vestra, quam litterarum copia, tum rerum experientia comparastis, tum, quod primum est, suscepistis ex gratia; nec de ea apud vos quam natura et virtus vestra multis probata mihi pollicentur, caritate diffido. Inde est quod a vobis in hujus meæ necessitatis articulo consilium petens, precor attentius, quatinus mihi per nuntium, quem ad dominum Baiocensem direxi, super statu meo rescribatis, quod salva honestate sine qua nihil expediens arbitror, maxime videbitur expedire. Ut autem de consilio dando plenius instruamini, causa mea hæc est. Ecclesiæ et archiepiscopo Cantuariensi debitam servavi fidem, et ei ubi justitia et modestia videbantur adesse, et in Anglia, et in partibus cismarinis fideliter astiti. Sicubi vero aut exorbitare a justitia, aut modum excedere videbatur, restiti ei in faciem. Horum mihi Deus testis est, et conscientia, et amici, et socii, qui nobiscum versati sunt. In his autem omnibus contra honorem domino regi debitum, aut utilitatem, ex proposito nihil feci, sicut dictante justitia docere paratus sum, si liberum et tutum fuerit: aut si in aliquo invenirer obnoxius, condigne et animo libenti satisfaciam. Tractatum est hoc anno de pace mea, et obtentum est a rege, ut mihi liceret redire, si tactis sanctis jurare vellem, quod contra honorem vel utilitatem ejus non fuerim in partibuscismarinis. Retuli hoc ad dominum papam, et respondit regem et curiam interpretaturos fuisse contra ejus honorem, si quid a me factum agnosceret contra ipsius voluntatem, et dissuasit ne sub ea conditione redirem, sed expectarem, ut ira ejus aliquantulum deferveret. Deinde sollicitaverunt me quidam, ut præstarem securitatem, quod in nullo deinceps juvarem archiepiscopum, ut sic redirem in gratiam regis. Ego autem, licet non tenear archiepiscopo ad fidelitatem ex hominio vel juramento, nec fidei obligatione, utpote qui nihil ei debeo, nisi obedientiam, quæ omni episcopo debetur a subjectis suis: quia tamen inhonestum credidi esse dominum abnegare, et renuntiare obedientiæ, quod nullus adhuc de toto regno fecit, conditionem hanc recipiendam esse non credidi. Alias autem quicquid salva conscientia et fama possem, libenter facerem. Quum hæc domino Rothomagensi, de quo multum confido, exponerem, mihi constanter auxilium repromisit. Placeat itaque vobis mihi super hæc rescribere consilium vestrum, sciatisque pro certo, quia mihi propositum est, ut non sim de cætero curialis: et hoc ipsum bene novit dominus Cantuariensis, a cujus me subtraxi consortio, sed nec fidem subtraho, nec caritatem.