Post recessum domini papæ nulla apud nos relatu digna emerserunt, nec de curia imperatoris aliquid certum est, ideoque ab eorum quæ publicæ dicuntur relatione desisto, et propriis incumbo negotiis. Promisit mihi Pictav. archid., ut ante jam scripsi, quodreconciliationi meæ operam daret, sed, quatenus profecerit, non respondit. Nunc autem eum et episcopum Londoniensem qui regis gratiam dicitur habere præ cæteris, iterato sollicitavi scripto, sicut vobis lator præsentium poterit indicare. Si vero alicubi in præsentia vestra de pace mea actum fuerit, ad eam quæso formam per vos, et alios laboretis, quæ nec perfidiæ maculam, nec turpitudinis irroget notam, alioquin malo perpetuo exulare. Si enim exigeretur a me, ut abnegarem archiepiscopum meum, quod nullus suorum fecit adhuc, nec aliquis de tota Anglia: absit ut adquiescam tantæ turpitudini primus, aut ultimus. Servavi quidem debitam fidem venerando meo archiepiscopo, sed ex conscientia mea salvo honore regis, contra quem si quis dixerit me esse versatum, ubi hoc excusare nequivero, ad honorem et beneplacitum ejus, dicante justiti a, paratus sum emendare. Novit enim cordium inspector, et verborum judex et operum, quod sæpius et asperius quam aliquis mortalium corripuerim dominum archiepiscopum de his, in quibus ab initio dominum regem et suos, zelo quodam inconsultius visus est ad amaritudinem provocasse, quum pro loco, et tempore, et personis, multa fuerint dispensanda. Credo autem indubitanter quia et mihi saltem cras respondebit justitia mea per misericordiam Domini, et proculdubio domino Cantuariensi, quod ad litteraturam et mores, plurimum profuit exilium istud, et aliquantulum mihi ipsi, ut dispositioni divinæ gratias habeam. Nollem quidem expromittere quod Cantuariensi de cætero non servirem, et tamen mihi Deus testis est quod ex proposito vestro ero de cætero curialis. Si vero mihi Dominus redeundi viam aperuerit, rescribite si placet, an me redire oporteat cum cibis et tota sarcina. Nam si hoc fuerit, plures equi necessarii erunt, et plura quæ ad præsens desunt.