Ex relatione latoris præsentium, et literis quas mihi amici mei ab Anglia transmiserunt, poteritis advertere, quis ecclesiæ status sit in regno. Mitto etiam vobis literas, quas mihi misit episcopus Baiocensis, per nuncium meum, quem ad ipsum destinaveram, ut per ipsum certiorarer de statu fratris mei, et rerum nostrarum. Rex enim ei commiserat reditus nostros, quos in Saresberiensi episcopatu habebamus. Quos autem habebamus in aliis ecclesiis partim Londoniensi commisit, partim aliis: qui tantam diligentiam adhibent, ut nihil inde possimus habere ego et frater meus, nec aliquis nomine nostro; et sicut referunt qui de partibus illis redeunt, res nostræ dilapidantur omnino, ut nec ecclesiæ, nec domus reficiantur. Ego super hoc et ipsi Londoniensi scripsi, et Herefordensi, et Wigornensi, et Cicestrensi episcopis, et archidiacono Pictaviensi. Cicestrensis autem se a domini regis gratia excidisse conqueritur, et hæc verba subjungit: Quia solus Londoniensis censetur nomine suo. Nullus aliorum mihi respondit. Exspecto tamen ut saltem verba dent mihi veteri amico suo in reditu nuncii mei.De Cantia autem nihil audivi. Veruntamen postquam puer meus a vobis reversus est, audivi quod rex Scotorum scripserat vobis, et quod obtinuerat a rege pacem vestram. Sed non potui fidem habere verbis: tum quia audio Scotorum regem non accessisse ad nostrum, tum quia negotium tam acriter inceptum video, ut non possit sine miraculo facile per literas expediri. Præterea dicitur quod comes Flandrensis rogatu imperatricis et reginæ magnos viros misit ad regem, agens de pace vestra, et quod redierunt. Sed quid retulerint, incertum habeo. Ad hæc quidam de domesticis vestris, ut audio, ab expeditione Walliæ ad vos reversi sunt. Ea propter mihi rescribi precor, et de nuncio, quem ad vos transmisit rex Scotiæ, et de nunciis comitis Flandrensis destinatis ad regem, et quod audistis de domino rege, et Wallensibus, et si quid de domino papa vobis innotuit, postquam venit ad montem Pessulanum. Desidero autem de eo audire prospera, eo magis quo illi ex magna parte, inter quos moror, ei vaticinantur adversa. Dicunt enim quod Pisani et Genuenses, ac etiam Arelatenses mare ingressi sunt ex mandato Teutonici tyranni, ut ei tendant insidias, et piraticam exerceant; ut sine manuductione eorum nulli omnino liceat navigare in illo mari. Adjiciunt etiam quod in ecclesiam Moguntinam velit intrudere illum non Christianum, sed Anti-Christum, apostatam suum, qui Reginaldo successit in officio cancellariæ, et persecutione ecclesiæ, et collisione ac strage gentium, et eversione civitatum. Dicitur enim hoc promeruisse in eo, quod Tusciam totam Teutonicis subdidit, et Campaniam, ut Romanis nihil relictum sit, nec in agris, nec in olivetis, aut vineis, extra mœnia urbis. Unde, ut aiunt, inclusus populus, et quasi affectus inedia obtinuit multis precibus, et pecuniadata inducias usque ad festum S. Michaelis; tunc, nisi dominus papa interim venerit et subvenerit, recepturi Guidonem Cremensem, et in verba Teutonicorum juraturi. Et ne aliquid subtraham, asserunt nescio quas prophetissas Teutonicas vaticinatas esse, unde furor Teutonicorum potest amplius inflammari, et unde schismatici animantur. Sed profecto potens est Deus conterere superbiam Moab, valde adversus Dominum superbientis. Et arrogantia ejus major est quam fortitudo. Unde in tanto rerum turbine nihil salubrius arbitror, quam ut confugiamus ad clementiam Christi, qui etsi iterum crucifigitur, non occiditur, sed crucifixores suos in ultionem Columæ faciet acerbius crucifigi. Et jam crucifigit pro parte, convocans adversus eos pestem et gladium, et alios angelos suos, per quos gloriosius punit contra eum immaniter gloriantes. Si vobis adfuerint sanctæ Cantuariensis ecclesiæ patroni, quorum memoriam haberi jugiter expedit, Deo auctore, utiliter sedabitur hæc procella, et nos feliciter ad optatum enavigabimus portum. Nec diffido quin eos habeamus propitios, si posuerimus corda nostra super vias nostras, et ita versati fuerimus in exercitio legis Divinæ, ut eam non minus studeamus facere, quam audire. Nam ut ait Sapiens quidam: Rerum experientia est magistra intelligentiæ. Valete.