Non parvæ temeritatis est, si quis evacuare nititur consilium Domini, cujus, etsi mutetur sententia, dispositio tamen semper impletur; proinde nec fortunæ sævientis acerbitas, nec adulantis blandities compositum animum sui reddit immemorem, ut statum speret, nisi de gratia, vel casum timeat, nisi de malorum conscientia meritorum. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat, et quem mundus persequitur, clamet ad Dominum; per cujus est misericordiam liberandus, si conversus clamaverit confidenter: quia, In quantum quis desperat de gratia, eo ipso gratiam demeretur. Nam quis speravit in Domino, et derelictus est? Ut vobis hæc constent, non magis potestis legere in Patrum libris, quam oculata fide conspicere in viis vestris. Nam et ego hoc video recolens annos adolescentiæ vestræ, et processus, licet se adversitatum turbines frequenter ingererent, jugiter prosperatos esse in Domino. Hoc fortasse sanctus, et tanta prole dignus pater vester, velut alter Jacob, præsagiebat in Spiritu Sancto, qui vos sicut suum, et sibi motum Joseph, in germine virtutum succrescentium, quas videbat, amplectebatur præ cæteris, et fere usque ad invidiam fratrum se totum indulgebat ei, quem a Domino noverat præelectum, et pro aliorum salute per prospera et adversa, per infamiam et bonam famam, in principum gratiam præmittendum. Si quidem vos pro Domino et ecclesia, pro patre et fratribus gustatis de calice isto, et etiam citra sitim vobis absynthium propinatum est et acetum ab his, qui nobis miscentet porrigunt calicem, et utinam calicem Salutaris! Gustastis inquam, et utinam amodo subtrahatur, ut pro voto vestro Domino possitis familiarius et quietius inhærere: si tamen sic vobis expedit, et ecclesiæ Domini. Hæc autem, utpote conscius viarum vestrarum, quia coaluimus ab antiquo, retexui, promotioni vestræ congaudens, et gratias agens quantas possum Deo promotionis auctori, licet meo, immo totius ecclesiæ vestræ infortunio et irreparabili jacturæ compatiar. Didici enim apud Ethicum, quia suis incommodis graviter angi, non amici, sed se amantis est. Sed quid faciet illa quondam nobilis et gloriosa præ cæteris, nunc autem, quod sine lachrimis nequeo dicere, vilis et abjecta inter filias Jerusalem, ecclesia Saresberiensis tanto patre orbata? quis episcopo naufraganti porrigat dexteram? quis clerum consolabitur? Nam hinc mihi audire videor voces ejulantis cleri et populi una voce clamantium, Cur nos pater deseris, aut cui nos desolatos relinquis? Utique inter eos quos rumigeruli substituerunt vobis, vix quisquam occurrit vobis dignus sedere in scabello pedum vestrorum: et profecto nullus, etiamsi libertas adesset, nunc mihi apparet idoneus magis quam si sole sublato de mundo quæratur inter nunc existentes, quis impleat vices ejus. Dominus tamen potens est de lapidibus suscitare filios Abrahæ. Sed jam a luctu publico ad causam redeo propriam, qui, in quo calculo versetur conditio mea, postquam ab Anglia recessistis, prorsus ignoro. Nam interim spes erat certior, ut ante sæpe scripsi. Non diffiteor quin ecclesiæ et archiepiscopo Cantuariensi debitam fidem servaverim, sed ex conscientia contra honorem regi debitum, aut utilitatem, me in nullo versatum esse monstrare paratus sum, aut si alicubi deliqui, sicut regi et domino condigne satis-facere, justitia dictante, si placuerit illi. Nec est quod possem cum integritate famæ et conscientiæ facere, quod pro recuperanda pace et gratia ejus, animo libenti non faciam. Placeat itaque vestræ dignationi me in hac parte ad honorem Dei instruere, et mihi per imperatricem et alios, ut commodius visum fuerit, pacem sub æquis conditionibus, scilicet sine turpitudine, procurare.