EPISTOLA CXXXVIII.—AD THOMAM CANTUARIENSEM. [A.D. 1165.]
Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit.
Siquidem non tam devotionem excitant, quam curiositatem. Nonne recolitis, quia in angustia populi, ut scriptum est, Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes et ministri, dicentes: Parce, Domine, parce populo tuo. Exercitabar, inquit propheta, et scopebam spiritum meum, in die tribulationis Deum exquirens manibus. Ut doceat quia spirituale exercitium et mundatrix discussio conscientiæ avertit flagellum, et impetrat misericordiam Dei. Quis a lectione legum, aut etiam canonum compunctus surgit? Plus dico: scholaris exercitatio interdum scientiam auget ad tumorem, sed devotionem aut raro aut nunquam inflammat. Mallem vos Psalmos ruminare, et beati Gregorii morales libros revolvere, quam scholastico more philosophari. Expedit conferre de moribus cum aliquo spirituali, cujus exemplo accendamini, quam inspicere et discutere litigiosos articulos sæcularium literarum. Novit Deus, qua mente, qua devotione ista proponam. Vos accipietis ut placet. Si autem ista feceritis, vobis erit adjutor Deus, ut timeri non oporteat quid machinetur homo. Ipse novit quod in nullo mortali nobis, ut opinor, sperandum est in præsenti angustia. Audivi tamen quod rex Franciæ pro vobis sollicitaverit dominum papam, et Pontiniacensibus gratias egerit. Audivi quod scripseritis archiepiscopo Remensi, ut res vestras per Flandriam conduci faceret nomine suo, quasi suæ futuræ erant. Quod si verum est, miror plurimum. Præterea dicitur, quod frater Hugo de sancto Benedicto redierit ab Anglia, et quidam alii, legatione regis nostri fungentes ad dominum papam et regem Francorum, sed quid attulerint, scire desidero. Dicitur etiam quod terræ motus nuper fuerit in Anglia circa. Cantuariam, et Londoniam, etWintoniam, sed mihi de veritate non constat. Item dicitur, quod episcopi, in quorum episcopatibus ecclesiæ vestræ sunt, in eis modo jurisdictionem exercent, eo quod clerici vestri attoniti nunc mutire non audent. Sed miror si verum est, nisi quia facile crediderim eos libenter velle irrepere quocumque modo, ut quandoque dicere possint se possedisse. Nam, ut audio, Sefridus Cicestrensis vacante Cantuariensi ecclesia sic occupavit ecclesias illas, de quibus nunc contendit successor ejus. Et licet incredibile sit quod hoc faciant, mihi tamen bonum videtur, ut vobis prospiciatis apud dominum papam, impetratis literis ejus patentibus, ne Cantuariensi ecclesiæ in posterum noceat, quidquid tempestate hac adversus eam fuerit usurpatum. Sed quæ geruntur in Anglia, sæpius auditis et certius. Ideo precor, ut de statu vestro et curiæ, et an abbas, quem dominus papa in Angliam transmisit, redierit adhuc, me per latorem præsentium certioretis. Præterea nolite oblivisci verbum Lugdunense, unde sollicitastis dominum Henricum Pisanum. Valete, et reducite ad memoriam, quam impiger ad obsequium Dei fuerit decessor vester ea ipsa die qua obiit. Valeant omnes vestri. Salutat vos abbas meus, et episcopus Catalaunensis, cum quo loquutus sum, ut unum de clericis vestris recipiat, qui libens acquiescit, id dumtaxat petens, ut aliquem probum hominem mittatis. Recipiet tamen quemcumque miseritis. Vos autem sicubi transmiseritis aliquem, instruite eum, ut modeste se habeat: quia homines hujus regni modesti sunt.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.