Rumor acerbissimus exulceravit, et gravissime affligit animam meam, nec erit requies donec me litteris vestris, super his quæ maxime timeo certiorari contingat. Scripserunt enim mihi socii Parisienses, quod illi qui quærunt animam domini Pictaviensis, nescio quorum utentes ministerio et arte inerti et omnino execranda, ei venenum propinaverunt: ex quo jam quidam religiosus Prior, qui calicis toxicati fuerat particeps, obiit et episcopus, ut aiunt, incidit in languorem. Timui ergo, et timeo supra modum, eo quod audivi quorumdam invidiam, et aliquem de episcopis Pictaviensibus nuper veneno peremptum. An fama hæc fideliter asserat incertum est, aliorum vero tanta crudelitas est, ut nec vicinos lateat nec remotos. Cunctis autem innotuit quam præceps et audax sit, et ignara timoris Domini, cæca ambitio, ut metus quam fiduciæ causæ plurimæ concurrere videantur. Precor itaque, ut sub omni festinatione, quæ circa vos sunt, diligentissime perscribatis, et domino episcopo, si ægritudine, quæ absit, non præpeditur, persuadeatis, ut et ipse scribat, quæ fuerint scribenda pro tempore. Fueram rogaturus ut ipse et vos scriberetis de his quæ gesta sunt in colloquio Chinonensi, et postea, pro nobis, et contra nos, et quid videatur vobis de hoc, quod me taliter absentavit, ut nec pacem receperim cum aliis sub juramento et conditionibus oblatis, quia extunc non vidi litteras vestras: sed causa major, quæ me nunc compulit ad scribendum, omnes hujusmodi curas absorbuit, si tamen, quod utinam Dominus largiatur,cum domino episcopo rite, quod ad incolumitatem dico, agitur, tunc et ad hoc responderi gratissime acceptabo. Cæterum, quia hæc sollicitudo ab animo meo non recedit, si, quod Dominus avertat, dominum episcopum sic ægrotare contigerit, omnem, sicut vir sapiens et prudens, operam date, ut in hujusmodi periculo se exhibeat Christianum, et mortem, si necesse fuerit, tanquam Christi sacerdos expectet, et domo disposita, naturæ munus, quod evitari non potest, patienter excipiat. Confido autem in Domino Jesu Christo, quod qui ei dedit prudentiam transeundi per bona temporalia, ei in consummatione cursus præstabit gratiam, ut cujus vita apud commensales effulsit, mors ejus etiam morituris omnibus proficiat ad exemplum: fidem devotionis et fidei nullo quis unquam argumento fidelius faciet, quam si operam dederit quis et diligentiam, ut quos in carne coexulantes, et in Domino peregrinantes amavit, exhortatione virtutum, et insignibus bonorum operum, et maxime in fine viæ promoveat transeuntes, et quasi geminæ caritatis brachiis persequatur et impellat migrantes et ascendentes ad Christum. Si vero per misericordiam Dei res circa vos lætius agitur, precor attentius, quatenus interpretem nostrum modis omnibus ad hæc inducere studeatis, ut quod de Hierarchia, cujus unum librum transtulit, residuum est, ad formam suam transferat et emendet: quia id quod præmisit, his qui illud viderunt in Francia, satis placet. Plura scripturus eram, sed festinatio non permittit.