Litteras sanctitatis vestræ debita cum veneratione suscepimus, quibus continebatur ut tam domino Londoniensi quam capitulo ejusdem ecclesiæ, itemque Waltero sacerdote ante nostram præsentiam, evocatis, controversiam quæ inter eos vertebatur, appellatione remota fine canonico terminaremus. Partibus itaque e regione constitutis, quum Walterus proponeret duos de præcipuis illius ecclesiæ viris, H. archidiaconum, et Magistrum Albericum, ambos ex parte capituli sibi denuntiasse, alterum autem, videlicet magistrum A., ex parte episcopi sibi dixisse, ut in sacerdotem ordinaretur, altario B. Pauli sicut unus ex aliis ministraturus, non solum dominus Londoniensis verum et universum capitulum se id mandasse constanter sunt inficiati. Duo quoque memorati viri pro se respondentes idem diffitebantur, fatentes tamen quod ex proprio motu animi Magistrum Walterum tanquam amicum super ordinatione convenerint, interrogaverint, consuluerint, ut ad ordinem presbyteratus accederet, dicentes hoc placere capitulo: nihil tamen istorum ex parte capituli se dixisse, aut aliquid promisisse asserebat. Deinde quum super his consilium haberemus, assidentibus nobis venerabilibus fratribus nostris Roberto Lincol. Willelmo Norwic. Hilar. Cicestr. episcopis, Londoniensem episcopum, ejusque conventum a petitione Walt. absolvimus, eo quod adversus eos nullas afferret probationes. Porro quoniam duo viri prænominati ex confessione sua quacumque aliquomodo teneri videbantur, ad emendicatum pro paupere decurrentes suffragium, sacramentum eis detulimus,ut se ex parte episcopi et capituli nihil Waltero denuntiasse et promisisse innuerent, qui quum propositis sacrosanctis evangeliis jurare parati assisterent, Walterus in appellationem prorupit adversus Londoniensem episcopum, et ejus decanum, et sæpedictos Hug. archid. et magistrum A. personæ tamen decani deferens, ut per procuratorem appellationem istam prosequatur, senectuti et invaletudini ejus parcens. Diem autem ejus præfinivit octavas B. Andreæ apostoli. Sed quia auctoritate apostolici mandati omnis in hac causa inhibita fuerat appellatio, ad ulteriora procedentes accepto sacramento a memoratis viris, eosdem omnino absolvimus.