Sanctitatem vestram circa plurima novimus occupatam, utpote quæ sola inter homines totius ecclesiæ Dei incolumitati semper invigilat. Oportet itaque qui ad aures vestras accedit sermonem ferre abbreviatum: noster autem voce quidem brevis est, sed toto dilatatus affectu, eoque magis quod ad ecclesiæ Anglorum utilitatem proficit, et gloriam nominis vestri. Venerabilis frater noster Nigellus Eliensis episcopus in explendo mandato vestro super revocandis illis quæ bellica tempestas ecclesiæ suæ extorserat, laborat ad sanguinem, et nihil veretur, dum ecclesiæ sibi commissæ prospiciat, et vestræ satisfaciat voluntati. Laboribus quidem ejus, sumptibus, et doloribus, qui ei viciniamur, omnes compatimur, et tanto amplius quia adversus eum nondum quievit indignatio vestra, sed in cervicem apostolica manus extenta est. Veruntamen ut auris paterna quod dici credimus expedire, patienter admittat, eimandatum vestrum non debuit esse captiosum, sed ex quo in exequendo obediens inventus est et fidelis, ipsum vestro auxilio oportuerat roborari. Fiat ergo, si placet, quod patrem, quod Romanum decet pontificem, ut jam dictus episcopus auxilium vestrum inveniat in tribulatione, quam pro executione mandati vestri humiliter portare videtur. Restituite ei, si placet, gratiam vestram, et adversus hostes ecclesiæ fortius dimicabit. Ei namque ad bestias pugnandum est. Quis unquam suum suspendit athletam, ut fortius dimicaret? Pugnam episcopo indixistis, et manus ejus tenetis alligatas. Majestatis itaque vestræ pedibus provoluti supplicamus, ut soluto episcopo in eos qui contra episcopum et nos ipsos, immo, quod majus est, contra apostolicas sanctiones bona ecclesiæ ausu sacrilego detinere præsumunt, debitæ animadversionis pæna retorqueatur, et apostolici nominis contemptores vestris stimulis urgeantur ad viam, ad quam, arcu quam gladio, facilius et felicius reducantur.