Inter Ricardum clericum et Rad. Mansellum, super ecclesia de Presteberia controversia diutius agitata est. Quum vero venerabilis frater noster Walterus Conventrensis episcopus post multas citationes eam tandem debito fine terminare disponeret: Ricardus, utpote qui præfatam ecclesiam sibi, utpote violenter et sine judicio destitutus, restitui postulabat, probationes quibus se contra Rad. abundare dicebat, in synodo Cestrensi ab episcopo exactæ sunt. Producti sunt itaque septem testes, qui, sicut ex testimonio episcopi præfati accepimus, Ricardum in præfata ecclesia canonice institutum, et sine judicio ejectum jurejurando firmaverunt. Intervenientibusvero precibus domini regis causa, antequam sententia ferretur, sortita est dilationem. Unde memoratus Ricardus nostram audientiam appellavit: illis autem die præfixa conspectui nostro astantibus, Ricardus restitutionem jam dictæ ecclesiæ petens, querimoniam instauravit, producens tres testes, qui sicut in foro episcopi, ita et in audientia nostra eum canonice institutum, et sine judicio ejectum asserebant. Ad hæc Rad. quod in præsentia episcopi gestum est sibi non debere obesse respondit, quum et ipse ante dilationem meruerit, et illo absente sæpedicti Ric. ab episcopo inciviliter sit recepta probatio. Illis ergo instantibus, ut a nobis eo præsente et audiente eorum probatio reciperetur, Rad. duobus testium crimina in modum exceptionis opposuit, alterum, scilicet sacerdotem, dicens infamem reumque homicidii, et falsificationis monetæ, multisque latrociniis involutum: alterum vero Andream acolytum esse asseruit homicidam: tertium vero reliquit intactum. Ad hæc quoque crimina comprobanda dilationem sibi petiit indulgeri. Nos itaque ne non malitiæ, sed justitiæ causa dilationem petere videretur, ab eo legitimam exegimus cautionem, qua nobis fidem faceret, se non animo malignandi, aut frustratoriæ dilationis caussa eam postulare. Quum vero a nobis dilationis spatium ultra canonicam et legitimam definitionem, quam ei offerebamus, obtinere non posset, ad vestram præsentiam appellavit a pridie cal. Aprilis præfixa Dominica, qua cantabitur Ad te levavi. Actor vero de temporis prolixitate causatus terminum coarctavit diem Pentecostes.