Alanus de N. ecclesiam illam, qua se injuste spoliatum esse dicebat, officii nostri auctoritate sibi restitui postulabat, præsente A. ejusdem ecclesiæ possessore, cui diem respondendi A. post multas citationes peremptorium præfixeramus. Alanus vero petitionem A. exceptione rei judicatæ submovere nitebatur, dicens eum a possessione jam dictæ ecclesiæ cecidisse, judicio venerabilis fratris nostri Ricardi London. episcopi, tum archidiaconi, lata sententia pro Ernardo decessore; et super hoc litteras domini episcopi hoc attestantes in medium proferebat. E contra A. sententiam illam, si lata fuit, ei suffragari non posse respondit, quum res inter alios acta vel judicata aliis prodesse non debeat vel obesse. Et licet merito posset de sententiæ iniquitate causari, qua absens nec contumax condemnatus est, cum aliquantulo causæ suæ dispendio, propter reverentiam episcopi sui domini Londoniensis, cujus ad præsens sibi quantum fuit nolebat attemptare sententiam, omisso judicio possessorio petitorium instituit, asse-rens ecclesiam suam esse, et se personam ejus a tempore Mauricii bonæ memoriæ Londoniensis episcopi extitisse, et se hoc tempore Gilberti piæ recordationis episcopi Lond. legitimorum assertione testium canonice comprobasse, plures producens testes, quos eidem judicio interfuisse dicebat. Quum ergo ex mandato nostro testes examinassent venerabiles fratres nostri, Rogerius Eboracensis archiepiscopus, Hilarius Cicestrensis Robertus Lincolniensis episcopi, et alii prudentes viri, quibus injunxeramus, eos concordes in omnibus invenissent, et nos audito testimonio causam fine debito terminare disponeremus, Ernaldus sententiam nostram interposita appellatione prævenit, diem præfigens Dominicam, qua cantabitur, Quasi modo geniti. Nos ergo ut oportuit majestati apostolicæ deferentes, causam terminandam sanctitati vestræ integram reservavimus.