Clerici quatuor a judicio venerabilis fratris nostri episcopi Londoniensis a priore Rumiliac. per appellationem tracti in nostra præsentia constiterunt, a quibus idem prior se querebatur nuper spoliatum quadam capella ecclesiæ suæ de Reia absque judicio, quam annis 60 et eo amplius quiete inconcusse possederat. Ad cujus rei probationem his allegationibus utebatur, primo quia sacerdotes illi qui ad memoriamhujus ætatis poterant pervenire, ambas pariter nomine monasterii Rumiliacensis possederant; tum quia ad advocationem ejusdem domini æqualiter utraque pertinere videbatur, et quia eandem capellam in parochia de Reia sitam esse asserebant. Postremo quia corpora defunctorum ad capellam pertinentium ex jure et consuetudine in sæpedicta ecclesia sepeliebantur. Contra hæc illi, eo quod sibi de mandato ut dicebant non constaret, cautionem de rato a memorato priore exigebant. Prior vero hanc cautionem exigi non oportere asserebat, quum de mandato constaret, tam ex litteris abbatis Cluniacensis et conventus Rumiliacensis, quam ex apicibus domini Morinensis episcopi. Præterea dilatoriam hanc exceptionem in initio oportuerat eos opposuisse in auditorio domini Londoniensis, ex abundanti tamen ne causam diutius possent more suo protrahere præfati laici, nobis idoneos fidejussores dedit. Adversarii vero de legum subtilitate nitentes aliam satisdationem sibi fieri exigebant, eo quod si pro se lata foret sententia, post tempora nostra captiosum illud futurum esset, si denuo monachi litem movere tentarent, maxime quum iidem laici sæpius a diversis personis se litibus et sumptibus super hac eadem causa vexatos esse quererentur. Prior vero sufficere debere contendebat quod judici fides facta foret. Quibus in hunc modum contendentibus nos interlocuti sumus, nihil tale ab ecclesia Romana ad nos usque emanasse, nec meminisse nos aliquid hujusmodi in decretis expressum, et contra consuetudinem regni Anglorum esse quod postularent. Unde præfati viri accepta occasione audientiam vestram appellarunt, diem præfinientes Octavas Pentecostes. Quum ergo causam integram ut oportuit majestati vestræ reservaremus definiendam, prior se admodum gravatum esse con-questus est, quod de transmarinis partibus ad nos sæpius veniens, nec per nos, nec per dominum London. aliquam sit justitiam assecutus, quod ab Ailwardo archiepiscopo sæpe injuste in hac causa vexatus sit, et quod nunc tandem justitia sua interventu appellationis fere in annum differretur, jam dictum archidiaconum, quem videlicet laicis patrocinantem, per quem, ut dicebat, hæc mala sibi proveniebant, ad sedem apostolicam appellavit, diem præfigens in Octavas Beati Martini.