Nuntios nostros a domino rege redeuntes sanos recepimus, promittentes in adventu regis, optatum petitionibus nostris effectum. In omnibus enim consilio domini archiepiscopi adquiescet, et honori, et utilitati ecclesiæ tota mentis intentione studiosius invigilabit. Verum interim scutagium remittere non potest, et a quibusdam exactionibus abstinere, quoniam fratris gratia male sarta nequicquam coiit, sed ob hoc perniciosissime scissa est, quod domino regi frater totam hæreditatem paternam, nominatim terram, cujus ei possessionem vis major abstulit, noluit abjurare, quum tamen munitiones et regi cedere, et obsides dare paratus esset, ut terram quam dono patris habuerat, recuperaret. Profectus ergo ad regem Francorum, comitis Theobaldi fretus auxilio, Francos sollicitat in dispendia nostra, et jugulos eorum divitiis nostris, viribus, et potestati tentat opponere. Agit forte ut vel sic fortuna possit gravius promereri, quomodo regem et gentem Francorum, favente justitia, det in manibus nostris. Implebimus in eo mensuram patrum nostrorum, si tamen eorum sorte voluerimus esse contenti. Sed profecto majus est quod nobis restituto Vernone fortuna promittit. Speratum colloquium nobis subtraxerunt Franci consilio comitis Theobaldi. Dominus rex ab Andegavis et Pictavia rediens ad nos transmittet qui summam rerum gerant, et absentes ipsius damna commissa sibi juris administratione compensent.