Licet in ore nuntiorum nostrorum, quibus merito honestatis et fidei fidem haberi oportet, posuerimus verba nostra, litterarum tamen indicio paternitati vestræ significare curavimus, qualiter in præsentianostra processum sit in causa monachorum sancti Bertini super ecclesia de Chilham. Nobilis vir Hugo de Dovera a nobis ex mandato vestro commonitus, ut præfatam ecclesiam cum ablatorum integritate restitueret monachis, qui se ab eo violenter spoliatos esse conquerebantur: respondit eis nullo jure restitutionem competere, quum destitui non potuerint qui nunquam fuerant instituti. Detentionem si quidem rerum jamdictæ ecclesiæ, ex qua niti videbantur, non suo, sed nomine alieno habuisse dicebat, cujusdam scilicet Odonis, quem nos ipsi scimus memoratam ecclesiam possedisse: sed quod ei renuntiaverit, aut eam alii cesserit penitus ignoramus. Certum quoque habemus archidiaconum nostrum, qui nunc est Eboracensis archiepiscopus, appellatione interposita prohibuisse, ne monachi rebus illius ecclesiæ se immiscerent. Veruntamen, quia dies mali erant, et famosus ille tyrannus, et ecclesiæ nostræ gravissimus persequutor Willelmus de Ypra, cui jamdictus Odo adhærebat, nostris capitibus imminebat, necesse habuimus dissimulare, quando patrimonio Willelmi contempta appellatione monachi res Odonis, qui sibi prospiciebat in posterum, nomine ejus contrectare cœperunt. Præterea etiam si constaret monachos suo nomine possedisse, petitionem eorum submovebat, dicens eos possessioni et liti renuntiasse, quando eis fructus ecclesiæ asportare permisit, offerens se hoc sufficientissime probaturum. Quum ergo miles instaret, ut monachi suam fundarent intentionem, aut exceptionis ejus admitteretur probatio, monachi declinantes conflictum se citra cognitionem causæ restitui postulabant. Ad hæc miles vestram majestatem non præcepisse, ut illi instituerentur, sed restituerentur, et ex verbo restitutionis, aliis quæ in sacro rescripto vestro continebantur, causæ cognitionem nobisplenissime demandari: et quia religionem vestram, ut dicebat, falsa suggestione circumvenerant, ii in probatione procedere nolebant, se omnia ad consultationem vestram dixit relaturum, et vobis tanquam patri et domino in omnibus pariturum. Procedente vero tempore, antequam ejus nuntius ad vos pervenisset, mandatum vestrum de coercendo milite iterastis. Nos itaque mandatis vestris debitam reverentiam et obedientiam exhibentes, licet miles se justitiæ semper offerret, et e contra monachi eventum judicii fugerent, ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis, etiam cum periculo nostro sequestravimus, eam retinentes in manu nostra, donec vobis et rei veritas, et nobis voluntas vestra plenius innotescat. Si vero chartam nomine nostro conceptam illi protulerint, eam ut imperfectum nostrum fateamur, a nobis vi et metu supradicti tyranni sciatis extortam. Hoc quoque et vestram non lateat majestatem, quod devotus vester Joannes thesaurarius Eboracensis, quem monachi, sæpe nominatam ecclesiam per manum laicam asserunt occupasse, nunquam ad eam manum extendit, aut causæ ejus se aliquo modo immiscuit, nisi quod fideliter astitit veteri amico, quem sine dedecore, et amicorum enormi damno non poterat in necessitate deserere. Supplicamus ergo dignationi vestræ quatinus ea moderatione quod placebit super hoc præcipiatis, ut monachi, si quid juris habent, id ita consequantur, ne nos indignationem domini regis, et persequutionem omnium procerum, qui scandalizati sunt in hoc verbo, incurramus, precamur ut fidelem vestrum, dilectum filium vestrum Joannem thesaurarium Eboracensem, cui vitiosa monachorum suggestione aliquatenus lætitiam excussistis, debitæ consolationis beneficio exhilaretis.