Juxta sanctitatis vestræ mandatum, nobilem virum Hugonem de Dovera diligenter commonuimus, ut monachis sancti Bertini ecclesiam de Chilleham, quam ad jus monasterii sui, ut dicebant, pertinentem, sibi violenter, et absque judicio querebantur ablatam, restitueret. Ille autem se mandatis apostolicis, et juri promisit devotissime per omnia pariturum: verum falsitatem precum, quas vobis monachi porrexerant, in multis arguebat. Primo quidem jamdictam ecclesiam ad jus monasterii non pertinere asseruit, quam nunquam ipsius, vel alicujus prædecessorum suorum assensu habuerant, præsertim quum non assentiente, nedum reluctante fundatore status ecclesiæ mutari non possit, aut subjici servituti. Deinde monachos nunquam suo nomine possedisse dicebat, sed cujusdam Odonis, quem famosissimus ille tyrannus et ecclesiænostræ gravissimus persecutor, Willelmus de Ypra, exhæredato domino fundi, utcumque in possessionem admitti impetraverat. Fraude vero collusionis intervenientis, ut eis præfatam ecclesiam cederent, monachos præfato Odoni certos reditus assignasse, et hoc etiam publice notum esse asserebat, et ita mediante Simonia detentionem ecclesiæ qualemcumque habuisse, venerabili fratre nostro Rogero Eboracensi qui nunc est, tunc Cantuariensi archidiacono. Hoc ipsum apostolica auctoritate inhibente, postremo Abbatem et monachos sancti Bertini, qui adfuerant, quum supradictus tyrannus a regno Angliæ exterminaretur, liti et detentioni quam habuerant, in perpetuum renuntiasse dicebat, ut fructus supradictæ ecclesiæ, permittente Domino, liceret asportare. Hæc quidem omnia promisit se sufficientissime probaturum. Præterea se ad majestatem vestram, ut ibi fraudem et malitiam monachorum detegeret, jam nuntios destinasse dicebat: nihilominus in nostra audientia suam paratus innocentiam et justitiam demonstrare. Quum ergo de veritate precum, ut oportebat, cognoscere volentes, monachis præfigeremus diem, ipsi se non subituros causam, nisi citra cognitionem restituerentur, responderunt. Nos ergo in præjudicium rei, et subversionem juris procedere nolentes, mandatum expectamus, vobis in omnibus, et per omnia parituri.