Habent a capite membra ut vigeant, et a sancta Romana ecclesia, Domino auctore, salus est omnium ecclesiarum. Unde necesse est omnes ad vos recurrere, incumbente necessitatis articulo, quem per se nequeunt expedire. Est autem apud nos causa difficilis inter venerabilem fratrem nostrum Michaelem Landavensem episcopum, et Robertum filium antecessoris sui, quam, nisi apostolica auctoritas interveniat, finem diebus nostris non credimus habituram. Vexati sumus in ea diutius, sed temeritatem præfati Roberti nullo correctionis genere potuimus coercere, quin novissima ejus, prout nobis referebantur, semper essent deteriora prioribus. Ut enim de corporis immunditia taceamus, incendia, rapinas, et varias figuras criminum ejus ad nos plurimi perferebant. Quoties inter eum et adversarios suos multo studio multoque labore reformavimus pacem, toties ab eo pax scissa et reformata recessit: tandem excommunicatus ab episcopo suo vestram adiit majestatem, sed an absolutionis vestræ meruerit gratiam ignoramus. Apostolicas tamen litteras retulit, quibus venerabilis frater noster Wigornensis episcopus præcipiebatur illi, et quibusdam complicibus suis, de episcopo Landavensi, et Rad. archidiacono suo justitiam exhibere: Deinde paucis diebus elapsis adversarii ejus nobis vestræ beatitudinis apices attulerunt, præcipientes causam fine debito sine appellationis subterfugio terminari, non obstante rescripto quod Robertus a vestra mansuetudine per subreptionem obtinuit. Partibus itaque in nostra præsentia juxta mandatum apostolicum convocatis, prædicti Roberti petitionibusadversarii ejus crimina multa in modum exceptionis, opposuerint, in quibus etiam conveniebant eum super crimine læsæ majestatis, dicentes eum commisisse falsum in litteris vestris quas proferebat. Vobis quidem, et fratribus vestris qui aderant obstiti, dissimilitudinem, et litteras quas de industria fecisse visus est, omnino suspectas: et ideo, ut nobis visum est, ad celsitudinis vestræ examen remittendas. Ipse vero constanter se causam a vobis accepisse dicebat, et omnium quæ continentur in litteris, Romanum pontificem laudabat auctorem. Unde habito fratrum nostrorum consilio, accepta ab eo juratoria cautione quod vestro stabit mandato, easdem vobis transmittimus per dilectum filium vestrum Rad. Landavensem archidiaconum, rogantes ut eum in justis postulationibus suis audiatis, et miserias Landav. ecclesiæ, quas vobis exponet, oculis propitiationis vestræ respiciatis. Præterea nobis, si placet rescribite, qua animadversione feriendi sunt corruptores litterarum vestrarum. Difficile enim est ad singula hujusmodi quæ emergunt, majestatis vestræ consilium expectare.