Miror, amice, et doleo, si dominus papa indulgentiæ suæ beneficium revocavit, et te illorum præcepit subire judicium qui tibi merito possunt esse suspecti, et absque suprema et fere invincibili diffi-cultate non poterunt conveniri. Mihi quidem, licet paulisper hæream, persuaderi non potest, quod partis adversæ sinistra adversus dexteram Romani pontificis prævaluerit. Levi tamen gestamine integritatem virginis oppressam majestatis verbis, fraudulenta Senonum irruptione fere subversam memini. Debuerat Roma Senones “et dona ferentes” habere suspectos. Sed cubicularii et assessores principis, et sacri palatii quæstores diligentissimi, sub imagine juris præsidentis forte religionem circumvenerunt, et Gallos, dum emungerentur censuerunt admitti. Non equidem invideo successibus eorum, sed tuæ et domini præcentoris læsioni compatior, tanto magis, quanto minus his malis mederi possum. Facies namque rerum quæ apud vos sunt mihi ignota est, negotii vires ex absentia mea plena non possum inquisitione discutere, incidentes articulos citra partium assertiones examinare non valeo, et ob hoc in re incerta tibi non possum certi consilii facere copiam: hoc tibi, auctore Domino, innata et exquisita prudentia, amicorum fida sedulitas, sapientum affectata instructio longe commodius præstabit, veruntamen sine consilii præjudicio, interventu domini Altissiodorensis episcopi, ut preces domini papæ pro te porrectas admittat, studiosius sollicitabis, et per eundem, et alios mysterium consilii partis adversæ diligenter inquires, ut ex eo causam tuam facilius et felicius possis instruere. Si preces contempserit, eum quasi invitus trahes ad judices, maxime si litteris apostolicis aliorum judicio stare non cogeris. Neque enim in hac parte adversariorum vocibus credes, nisi principis apices præsentaverint. Si judicibus tuis executionem mandati apostolici consequi potueris, adquiesces: sin autem, honestam itineris causam, si ad dominum papam proficisci disponis, amici tui for-mabunt, quos rerum qualitas et causæ calculus visibili specie plenius edocebunt. Ego quoque in quo possum tibi non deero, litteras quas ex parte mea domino papæ trades, accipies a latore præsentium, tibi et fratribus domini præcentoris bonum optantes, et utinam obtinentes! Si affectum effectus non sequitur, animum veteris amici non argues, sed fortunam.