Occasionem scribendi vobis gratanter arripui, quum apud nos viderem hominem, quem ad vos credebam reversurum. Nuntio igitur salutationis vestræ benigne suscepto, cum eo de referenda vobis salutatione contraxi, sub accepta cautione, quia persona mihi erat incognita. Quæ itaque circa me sunt, ex parte describo, et possem utinam scribere lætiora! Postquam ab ecclesia Romana reversus sum, tot acerbitatis suæ molestias in me fortuna congessit, ut fere nihil adversitati existimem me antea prætulisse. Miramini forsitan, et obstupescitis, quid me tantopere potuerit perturbare. Hæc in aure vestra paucis aperiam. Serenissimi domini, potentissimi domini regis, invictissimi principis nostri tota in me incanduit indignatio. Si causam quæritis, ei forte plus justo favi, promotioni suæ ultra quam oportuerit institi, ad hoc toto desiderio cordis suspirans, ut quem fortunæ invidia credebam exultantem, miseratione divina regnantem cernerem in patrum solio, et jura dictantem in populis et nationibus. Sic forte decrevit Dominus punire impatientiam desiderii mei. Quicquid enim impatienter appetitur, vel fuga vel accessu doloris importat aculeos. Hujus tamen culpænon arguor, sed quod vires meas omnino transcendit, et parvitatem meam magnitudine sui poterit excusare, in innocentiam meam impingitur. Solus in regno regiam dicor minuere majestatem. Quum admissi mei factum diligentius exprimunt, hæc in caput meum intorquent. Quod quis nomen Romanum apud nos invocat, mihi imponunt. Quod in electionibus celebrandis, in causis ecclesiasticis examinandis, vel umbram libertatis audet sibi Anglorum ecclesia vendicare, mihi imputatur; ac si dominum Cantuariensem, et alios episcopos, quid facere oporteat solus instruam. His de causis totus concutior, quibus etiam urgentibus mihi creditur exilium imminere. Ego illud propter justitiam, si oportuerit, non modo æquanimiter, sed etiam cum gaudio tolerabo. Unde infra calendas Januarias me opinor ab Anglia exiturum, et quidem habito consilio vestro, et moraturum in Galliis, et inde ad Romanam ecclesiam transiturum. Interim quantas possum bonitati vestræ gratias ago pro honore et liberalitate, quam in fratrem meum exercuistis, et ut vice mea abbati Bullecurtensi de visitatione fratris mei gratias referatis exoro. Post quam Prior de Cantumerulæ litteras istas secreto inspexerit, ne ad oculos et aures plurium transeant providete.