EPISTOLA CXIII.—AD REGIS CANCELLARIUM. [A.D. 1159.]
Cancellario Regis.
Non equidem invideo, miror magis.
Si quid ergo potest apud excellentiam vestram parvitatis meæ devotio, si qua est antiquæ familiaritatis memoria, si spectatæ amicitiæ fidem, fortunæ impetus non subvertit, id agite, quo serenissimi domini nostri regis gratis in me concepta indignatio mitigetur, ut pro arbitro ejus excusem innocentiam meam, aut siin aliquo gratiam ejus demerui, satisfactione congrua eandem mihi liceat promereri, et exinde honestius et liberius, vel gratia litterarum, vel occupatione alterius studii, tantæ sollicitudini, laboribus, suspicionibus et periculis me ipsum subtrahere potero. Nunc enim, si quid recte fiat, alii; si quid male, mihi adscribitur. Non est malum in civitate quod ego non faciam, me forte excusabit commodissime absentia mea, ut ejus animum facilius possitis inclinare. Litteras domini papæ pro me facientes dilectioni vestræ transmitto, quas si placet, mihi restitui faciatis: eas mihi sine rescripto non rogatus attulit nuntius domini Eliensis. Hanc domini papæ petitionem dominus Cantuariensis litteris suis prosequitur. De cætero rerum vestrarum me curam habere præcepistis: libens pareo, etiam ubi mon proficit cura mea. Dominus noster propriarum ecclesiarum vobis subtrahi præcepit auxilium. Resistentibus mihi aliis, frustra contra torrentem direxi brachia mea. Vos autem super hæc ei rescribite. De statu insulæ, et curiæ familiaribus vobis plura scribere vereor, quum per invidiam fortunæ, litterarum mearum aliæ, incidant in latrones, aliæ naufragium patiantur, aliæ meo dispendio se impudenter principum oculis ingerant. In his tamen, et aliis, quid me oporteat facere, rescribetis.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.