Possem temeritatis et arrogantiæ argui, qui aures vestras totiens pulsare præsumo, si timiditatem meam patris benignitas non excitaret, et ausum non excusaret fraternæ caritatis officium. Suadente ergo pietatis vestræ dulcedine, et urgente pauperis honesti et litterati necessitate, majestatis vestræ pedibus toto animo provolutus, quas licet clementiæ vestræ preces offero, quatinus latoris præsentium personam benigne recipiatis et causam, et ei solatium vitæ Senonensis archiepiscopi violentia non permittatis auferri. Quid justitiam ejus impediat, ipso referente, si placet, audietis. Præterea præcentor Senonensis, et honestate morum, et litterarum eruditione, et speciali, qua vester est devotione, in quantum æquitas permiserit, dignus est exaudiri. Nunc ad me redeo. Episcopo Lexoviensi, quum excellentiæ vestræ visum fuerit, gratiam rependetis, pro eo quod in me servum vestrum, serenissimi domini regis tantam conflavit indignationem, ut morari in Anglia mihi tutum non sit, et exire aut impossibile sit, aut difficillimum. Senes nostri incolumes sunt ab abbate Radingensi, licet vos cum Thoma suo circumvenerit. Ad opus R. nostri vix aliquid extorquebimus. Osbertus Eboracensis archidiaconus in purgatione defecit. Quisquis vobis suggesserit aliter non credatis.