Norwicensis archidiaconus, vir malitia, dolositate, et arte mentiendi conspicuus regnum nostrum præterita æstate rumoribus suis concussit, et optimates regni adversus fideles vestros, imo ecclesiam Dei graviter concitavit, vulgo dicens, in episcopatu Norwicensi se a vobis in Angliam destinatum, ut a Willelmo comite Warennæ filio regis Stephani DCC marcas reciperet, quas pro audiendis petitionibus suis contra regem vobis præfatus comes debebat appendere: sub hac excusationis imagine, ne in jus traheretur juxta mandatum vestrum a domino Norwicensi sæpius impetravit, et causam quæ inter ipsum et magistrum Willelmum clericum domini Cantuariensis vertebatur super ecclesia de Alvestona, diutius distulit. Beneficio tamen litterarum vestrarum, dictante justitia, in facie ecclesiæ Norwic. per præsentiam episcopi, cui causam commiseratis, absque remedio appellationis infra præscriptum terminum finiendam, in ea prostratus est, et a jamdicta ecclesia dejectus. Si ergo causam iniquam reparare tentaverit, non decet bonitatem vestram, ut ipsius preces, ne dicam fallacias admittatis, sed potius puniatis, quod se procuratorem vestrum, et gestorem negotiorum mentitus est, aut inepte gloriatus. Male enim sonuit in auribus omnium gloriatio ejus.