Nostrum, et ecclesiæ, quæ apud nos est, statum, vobis per Herebertum vestrum missis litteris significavimus, at ille aut per malitiam prodidit, aut perdidit per negligentiam, aut eas amissas esse fraudulenter simulavit. Quum enim dimissus a vobis apud cancellarium regis Anglorum per mensem et amplius contra prohibitionem vestram expectasset, remisso in Angliam nuntio nos per litteras memorati cancellarii sollicitavit, ut ei litteras prioribus similes, quas sibi sublatas querebatur, remitteremus ad vos fidelius deferendas. Quia igitur parum fidelis in primis extitit, malumus proprium nuntium destinare, quam secundo decipi per alienum. Vos nuntium vestrum pro beneplacito vestro convenietis, et, si placet, eum, ut cautius et fidelius negotia vestra exequatur, instruite. De cætero monachi sancti Augustini ecclesias in fundis eorum sitas nobis subtrahere machinantur, et quia in oculis ecclesiæ Romanæ gratiam invenerunt, si quid salutis nobis, aut ecclesiæ nostræ decernitis relinquendum, preces eorum ulterius in dispendia nostra non admittatis. Præterea noveritis liberum esse omnibus appellare. Quod ex eo vobis constarepoterit, quod aliqui ad vos confugientes hoc solo remedio evaserunt. Vos, qualiter agatis cum eis, providete, et si quid in causis eorum nobis debetur honoris, prout placuerit, reservate.