Pro honore et beneficiis a vobis mihi et meis sæpe collatis bonitati vestræ gratias ago, orans, ut in me non tepescat vestræ caritatis affectus, quia mei obsequii devotio non quiescit. Verum quia amicorum sibi invicem reseranda sunt pectora, quid animam meam maxime torqueat, paucis aperiam. Ex quo promotus sum in episcopum, sanctæ Romanæ ecclesiæ studui totis viribus inservire, credens, amore et cultu justitiæ, et jugi devotionis exhibitione me posse ipsius gratiam comparare. Cæterum secus accidit. Nullo si quidem mali merito de conscientia mea procedente, me quidam dominorum meorum cardinalium, ut a quibusdam audio, admodum persequuntur. Quod ex eo verum esse maxime perpendo, quod detractoribus meis favent, et adversarios fovent. Sit ergo sollicitudinis vestræ, ut si hoc culpa mea promerui, cum debitæ satisfactionis fructu non respuant pœnitentem. Si non, ut credo, promerui, contemplatione misericordiæ, et justi judicii Dei, molestias hujus acerbitatis amoveant, et a se non rejiciant nostræ devotionis obsequium. Præterea, quod mentem meam dolore graviori exulcerat, dominus papa, qui præterita hyeme petitiones meas non admisit, adversariis meis, et præsertim monachis Sancti Augustini, fasciculos, quibus senectutem meam obruerent, contulit litterarum: ad abbatem Sancti Augustini de facienda professione litteras mihi indulsit, quæ, ut pace ejus loquar, ei non essent honori, et mihi fuissent dedecori, et abbati essent futuræ contemptui. Scripsit enim tenuiter, ut professio fieret. At diu cardinales e contra litteris instruxerunt abbatem, ut appellaret. Quis non videt litteras hinc inde missas, nisi ad ancipitis pugnæ dis-crimen invitasse? Præcepit item ut pro beneplacito monachorum ad tribunal Londonias litigaturus accederem. Quid multa? ego nec in minimo, qui tot et tantos amicos in ecclesia Romana habeo: monachi illi sunt in omnibus exauditi. Hæc in auribus vestris corde et ore mœsto depono, ut quandoque similibus obviare studeatis. De cætero creditoribus vestris satisfecimus, nihil accipientes de pecunia sancti Bertini.