Andreas clericus de Lenham, ecclesiam suam de Lenham quibusdam decimationibus injuste spoliatamesse, in præsentia nostra conquestus est, postulans sibi de G. presbytero de Wichelemera, qui eas occupavit, et quodam milite, Ricardo, qui fundi dominus est, et occupanti patrocinatur, justitiam exhiberi. Partibus vero tandem peremptoria die præfixa, quum præfatus An. adesset, pars adversa tergiversando, ad frustratorias dilationes confugit, quas quum eis juris ratio denegasset, jamdictus miles sibi a nobili viro Willelmo fratre regis, domino suo, dixit esse prohibitum, ne eo absente, super decimis, de quibus agebatur, causam ingrederetur. Præmemoratus quoque presbyter, quum cedere videret militem, cujus patrocinio nitebatur, se non litigaturum respondit. Quum ergo actor productis idoneis testibus, quibus abundabat, summa instantia, ut ipsius probatio reciperetur, a nobis impetrasset, et ea recepta consilio synodi quum pro eo laturi essemus sententiam, sæpedictus presbyter ad vestram audientiam appellavit, diem præfigens Quasi modo geniti. Vos itaque prout Deus vobis inspiraverit, causæ debitum finem imponetis.