CAPUT VI.
Volo facere libens, quae alius animo faciet. Succurret alienis lacrymis, non accedet. Dabit manum naufrago, exsuli hospitium, egenti stipem, non hanc contumeliosam, qua pars maior horum qui se misericordes videri volunt, abiicit et fastidit quos adiuvat, contingique ab his timet: sed ut homo homini ex communi dabit. Donabit
153
lacrymis maternis filium, et catenas solvi iubebit, et ludo eximet, et cadaver etiam noxium sepeliet. At faciet ista tranquilla mente, vultu suo. Ergo non miserebitur sapiens, sed succurret, sed proderit, in commune auxilium natus, ac publicum bonum, ex quo dabit cuique partem: etiam ad calamitosos pro portione improbandos, et emendandos bonitatem suam permittet. Afflictis vero et fortius laborantibus multo libentius subveniet. Quotiens poterit, fortunae intercedet. Ubi enim opibus potius utatur aut viribus, quam ad restituenda quae casus impulit? Vultum quidem non deiiciet, nec animum. Caeterum omnibus dignis proderit et deorum more calamitosos propitius respiciet. Misericordia vicina est miseriae, habet enim aliquid trahitque ex ea. Imbecilles oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi suffunduntur, tam mehercule quam morbum esse, non hilaritatem, semper arridere ridentibus, et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere. Misericordia, vitium est animorum nimis miseriae faventium: quam si quis a sapiente exigit, prope est ut lamentationem exigat, et in alienis funeribus gemitus. At quare non ignoscet vacuus? Constituamus nunc quoque quid sit venia, ut sciamus dari illam a sapiente non debere. Venia est poenae meritae remissio. Hanc sapiens quare non debeat dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est.
Succurret alienis lacrymis, non accedet] Hac re potissimum sapientem suum censeri volunt Stoici, si velut ex editissima arce fortunam spectet in rebus humanis ludentem, et nihil ad se pertinere casus suos aut alienos reputet: non doleat si quid sibi parum laetum acciderit: nec aliorum lacrymis compatiatur: sed quia in commune bonum genitus est, quibus potest opem afferat, et quos potest opera et industria sua sublevet.
Dabit manum naufrago] Id est manum porriget, ut illi auxilietur, quod frequentius dicitur porrigere. Quintilianus in Aegro redempto: Si duos pariter naufragia raperent, illi porrigerem manum,
quem iam membrorum contentione lassatum
154
fluctus hauriret. Vergilius Aeneidos VI:
Da dextram misero, et tecum me tolle per undas.
Quanquam et hoc reperitur. Quintilianus libro II.: Ut velocissimus quisque si forto iter cum parvulo faciat, det manum, et gradum suum minuat, nec procedat ultra quam comos possit. Alioqui dare manum est cedere.
Non hanc contumeliosam] Advertant hic nostri homines, quorum permulti longe absunt ab hac ethnicorum philosophorum mansuetudine: quos si quando contingat stipem pauperi erogare, quasi parum sit ex eorum dignitate in manum dare, contumeliae causa abiiciunt.
Catenas solvi iubebit] Ut si a piratis captus sit, redimet, et asseret in libertatem.
Ludo eximet] Aut gladiatorio, aut venatorio. Instituebantur enim servi, alii ad venationem, qui ad populi voluptatem cum feris in arena depugnarent: alii ad gladiaturam, qui per paria simul committerentur. Dicuntur autem gladiatores ac venatores ludo eximi, qui ex illa necessitate liberantur. Quod etiam a ludo redimere dicitur. Quintilianus libro VIII.: Ut in eum quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis, quod dormienti pollicem recidisset. Eras dignus ut haberes integram manum. sic enim auditur, ut depugnares.
Fortunae intercedet] Honesta translatio. Ut enim consulibus et senatoribus intercedebant tribuni, quum obsistebant illis, si plebem insolenti imperio premerent: ita fortunae intercedit, qui, ut vulgo loquimur, se opponit, et obviam it casui, ut alterum tueatur a fortunae iniuria. Plinius iunior: Intercedere casibus, occursare fortunae. Exempla passim occurrunt apud Livium, et alios. Non video cur Erasmus maluerit interdicere apud Tranquillum in vita Tiberii ubi prius intercedere legebatur, in his verbis: Etiam virgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem, ascenso simul curru, usque in Capitolium prosequuta est: ne vetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset.
Vultum non deiiciet, nec animum] Quod Cicero nunc abiicere, nunc demittere dicit, Livius defigere. Libro primo: Silentium triste ac tacita moestitia ita defixit animos, ut prae metu obliti quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, etc.
Imbecilles oculos] Facit similitudinem a corpore ad animum. Si sunt imbecilles oculi, qui ad alienam lippitudinem suffunduntur, ergo est imbecillis animus, qui ad alienam miseriam movetur misericordia. Hoc tamen naturaliter evenire tradit Alexander Aphrodiseus in Problemat quia oculi humecti sunt et molles, atque affectibus expositi. Tum quia sanitas ex habitudine modica, vitium ex immodica accidit. Quod igitur modicum, facilius ab immodico mutatur ac vertitur, quam contra. Ergo lippitudo
quae immodica quaedam habitudo
155
est, facile sanitatem utpote modicam demutat. Fit autem mutatio naturali corporum inter se consensu.
Ad omnium oscitationem ipsum os diducere] Oscitatio ab ore ciendo, id est commovendo dicta, ut docet Donatus in Andriam; provenit plerumque ex supina securitate et ignavia. Interdum tamen naturae vitium magis quam hominis: unde oscedo appellatur, ut meminit Gellius libro IV. capite ultimo. Et hoc naturale esse putat Alexander, ut qui oscitantem videant, et ipsi oscitent: quia natura animantium, maximeque ratione carentium, similitudinum quendam consensum, itemque affectuum habet: atque ita fit ut meiente asello, caeteri item meiant, quum sint urina repleti.
Vacuus] Id est, omni affectione et passione animi vel misericordia vel aegritudine solutus ac liber. Quum enim sine adiecto ponitur, id significat. Ovidius Tristium II.:
Aut si, quod mallem, vacuus fortasse fuisses.
Et in epistola Sapphus:
Proveniunt vacuae carmina mentis opus.
Cicero Verrina II.: Animo coepi multo magis vacuo ac soluto nihil aliud nisi de iudiciis agere et cogitare.
Poenae meritae remissio] Controversia in verbis est: de re quidem convenit. Cur enim qui veniam largitur, potius poenam meritam remittere dicitur, quam ignoscere, et quadam facilitate poenam temperare? Deinde nihil obstat quo minus clementia aliquid remittat quod severitas iure et merito puniret. Potest igitur clementia meritam poenam remittere, si id ex causa faciat.