CAPUT V.
Ergo quemadmodum religio deos colit, superstitio violat: ita clementiam mansuetudinemque omnes boni
praestabunt: misericordiam autem vitabunt. Est enim vitium pusilli animi, ad speciem alienorum malorum succidentis. Itaque pessimo cuique familiarissima est. Anus et mulierculae sunt quae lacrymis nocentissimorum moventur: quae, si liceret, carcerem effringerent. Misericordia non causam sed fortunam spectat, clementia rationi accedit. Scio male audire apud imperitos sectam Stoicorum, tanquam nimis duram, et minime principibus regibusque bonum daturam consilium. Obiicitur enim illi quod sapientem negat misereri, negat ignoscere. Haec si per se ponantur, invisa sunt. Videntur enim nullam spem relinquere humanis erroribus, sed omnia delicta ad poenam deducere. Quod si est, quid in hac scientia, quae dediscere humanitatem iubet, portumque adversus fortunam certissimum mutuo auxilio cludit? Sed nulla secta benignior leniorque cst, nulla amantior
150
hominum, et communibus bonis attentior: ut propositum sit usui esse aut auxilio, nec sibi tantum, sed universis singulisque consulere. Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem: aut tristitia ex alienis malis concepta, quae accidere immerentibus credit. Aegritudo autem in sapientem virum non cadit. Serena enim eius mens est, nec quidquam incidere potest quod illam obducat. Nihil aeque hominem quam magnus animus decet. Non potest autem magnus esse idem si metus et moeror contundit, si mentem obducit et contrahit. Hoc sapienti ne in suis quidem accidet calamitatibus, sed omnem fortunae iram reverberabit, et ante se franget: eandem semper faciem servabit placidam, et inconcussam, quod facere non posset si tristitiam reciperet. Adiice quod sapiens providus est, et in expedito consilium habet. Nunquam autem liquidum sincerumque ex turbido venit. Tristitia enim inhabilis est ad dispiciendas res, utilia excogitanda, periculosa vitanda, aequa aestimanda. Ergo non miseretur, quia et sine miseria animi facit caetera omnia quae qui miserentur.
Religio deos colit] Quam habet proportionem superstitio ad religionem, eandem habet misericordia ad clementiam: quemadmodum crudelitas in eadem est proportione ad clementiam, qua impietas ad religionem. Superstitio autem vituperatur ergo et misericordia. Quintilianus: Ut a diligenti curiosus, ita a religione superstitio distat. Cicero libro II. de Natura deorum: Non philosophi tantum, verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt. Nam qui totos dies precabantur et immolabant ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius. Qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent, diligenter retractarent, et tanquam relegerent, sunt dicti religiosi. Ita factum est alterum vitii nomen, alterum laudis. Non ta-
men omnibus recepta est etymologia quam verbo superstitionis dedit Cicero. Nam Servius octavo commentar. Aeneidos et Donatus in Andriam, superstitionem dictam putant, quod plerumque cadat hoc vitium in aniculas, quae multis aetate sunt superstites: Lucretius quasi rerum nobis superstantium, hoc est coelestium inanem religionem.
151
Idem etiam Servius in XII. Aeneidos: quia superstet capiti omnis religio. Quemadmodum de ipso nomine religionis non consentiunt cum Cicerone Lactantius et Macrobius: quorum alter a relegendo, alter a relinquendo derivat. Vide etiam quaedam apud Augustinum libro VI. de Civitate.
Scio male audire] Priusquam reddat rationem cur misericordiam improbent Stoici, per modum προλήψεως refellit eorum opinionem, qui id vitio vertunt Stoicis, quod sunt sine affectu, et malorum alienorum sympathia. Et sane ut male loquantur, qui ita praecise accipiunt Stoicorum dogma, quasi nulli ignoscant: ita ipsi invexerunt commentum argutum magis quam verum. Cicero multum effuse in eos ludit in oratione pro Muraena. Fuit quidam, inquit, summo ingenio vir Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nuncupantur. Huius sententiae sunt, et praecepta huiusmodi: sapientem gratia nunquam moveri, nunquam cuiusquam delicto ignoscere: neminem misericordem esse, nisi stultum et levem: viri non esse neque exorari, neque placari; solos sapientes esse, si distortissimi sunt, etc. et multa in hanc sententiam. Et Horatius Sermonum I.: Bene audire, et male audire dicimus ex imitatione Graecorum, pro laudari, et vituperari. Cicero libro VI. ad Atticum: Qui me idcirco putent bene audire velle, ut ille male audiat, et recte facere non meae laudis, sed illius contumeliae causa. Et libro X.: Qui nos recte facere, et bene audire vult. Terentius in prologo Phormionis:
Bene dictis si certasset, audisset bene.
Et in Phormione:
Si herum insimulabis avaritiae, male audies.
Quintilianus in Corpore proiecto: Ubi virtus? ubi? peristi miser, et male audis.
Misericordia est aegritudo animi] Hic totius rei cardo vertitur. Misericordiam Stoici reiiciunt, quia est animi aegritudo. Passiones vero, quia animi statum et tranquillitatem obturbant, semper vitiosae sunt. Igitur vitium est misericordia. Salustius in oratione Caesaris: Omnes homines qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt. Quintilianus libro VI.: Nam quum irasci, favere, odisse, mise-
reri coeperunt, agi iam rem suam existimant, et sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia sensum oculorum premit amor: ita omnem inquirendae veritatis rationem iudex amittit occupatus affectibus: aestu fertur, et velut rapido flumini obsequitur. Ideoque ut idem Quintilianus recitat libro V.: Fuerunt et clari quidam autores quibus videretur solum oratoris officium, docere. Namque affectus duplici ratione excludendos putabant. Primum, quia vitium esset omnis animi perturbatio. Deinde, quia iudicem a veritate depelli misericordia, vel ira, similibusque non oportet. In eundem
152
sensum misericordiam definit Augustinus libro IX. de Civitate, licet aliis verbis. Quid autem est, inquit, misericordia, nisi alienae miseriae in nostro corde compassio, qua utique si possumus, subvenire cogimur?
Aegritudo in sapientem] Aegritudo, ut definit Cicero libro IV. Tusculanarum, est opinio recens praesentis mali, in quo demitti, contrahique animo, rectum esse videatur. Atque ut aegrotatio in corpore, inquit idem libro III., ita aegritudo in animo, nomen habet non semotum a dolore. Reperias tamen haec duo verba saepe confusa in autoribus, ut animi aegrotatio, et corporis aegritudo dicatur. Terentius in Phormione:
Matrem ipsam ex aegritudine miseram mors consequuta est.
Cicero: Definiunt animi aegrotationem, opinionem vehementem de re non expetenda, tanquam valde expetenda sit. Huic autem aegritudini, ut est animi contractio, opponitur εὐγνωμοσύνη, id est, aequanimitas.
Serena enim eius mens est] Hic etiam statuit apathian et ἀναλγησίαν, ut nullus prorsus affectus sapientem tangat. Quod an verum sit, non est huius propositi disputare. Lege rationes quibus nituntur lII. et IV. Tusculanarum Ciceronis et librum Senecae de Ira.
Mentem obducit et contrahit] Hominum enim animi ut diffunduntur laetitia, ita contrahuntur aegritudine. Cicero Tusculanarum IV.: Eodem enim vitio est effusio animi in laetitia, quo in dolore contractio. Idem in Laelio: Ut bonis amici quasi diffundatur, et incommodis contrahatur. Libro I. Epistolarum ad Quintum fratrem: Ne contrahas aut demittas animum, neve te obrui tanquam fluctu, sic magnitudine negotii patiaris. Gellius libro XIX.: Sapientis animum paulisper moveri, et contrahi, et pallescere necessum est. Obducere dixit, quasi nebulis obtenebrare.
In expedito consilium habet] Seneca ad Lucilium libro X.: Consilium sub die nasci debet, imo sub hora. Hoc quoque nimis tardum est: sub manu, ut aiunt, consilium nascatur. Pugnat autem consilium promptum et expeditum habere, et passioninibus transversum agi. Illud enim rationem desi-
derat bene compositam, hae cum ratione stare non possunt.