CAPUT IV.
Quid ergo opponitur clementiae? Crudelitas, quae nihil aliud est, quam atrocitas animi in exigendis poenis. Sed quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt: tanquam qui ignotos homines et obvios, non in compendium, sed occidendi causa occidunt: neo interficere contenti, saeviunt: ut Busiris ille, et Procrustes, et Piratae,
147
qui captos verberant, et in ignem vivos imponunt. Haec crudelitas quidem: sed quia nec ultionem sequitur, (non enim laesa est: nec peccato alicui irascitur, nullum enim antecessit crimen) extra definitionem nostram cadit, quae finitio continebat, in exigendis poenis intemperantiam animi. Possumus dicere non esse hanc crudelitatem, sed feritatem,
cui voluptati saevitia est. Possumus insaniam vocare; nam varia sunt genera eius, et nullum certius quam quod in caedes hominum et laniationes pervenit. Illos ergo crudeles vocabo, qui puniendi causam habent, modum non habent: sicut in Phalari, quem aiunt non quidem in homines innocentes, sed super humanum ac probabilem modum saevisse. Possumus effugere cavillationem, et ita finire, ut sit crudelitas inclinatio animi ad asperiora. Hanc clementia repellit longius a se: nam severitatem illi convenire certum est. Ad rem pertinet quaerere hoc loco, quid sit misericordia. Plerique enim ut virtutem eam laudant, et bonum hominem vocant misericordem. Haec autem vitium animi est. Utraque circa severitatem circaque clementiam posita sunt, quae vitare debemus. ne per speciem clementiae in misericordiam incidamus. In hoc leviore periculo erratur: sed par error est a vero recedentium. Quoniam illud iam positum est, severitatem opponi clementiae non posse, ne virtutes inter se pugnent: habendum est vitium, quod sit contrarium clementiae. Erit autem crudelitas, ut sit inclinatio animi ad asperiora. Nam si dicatur atrocitas in poenis exigendis, dabitur aliquid contrarium clementiae, quod isto nomine non contineatur. Qui enim sine causa saeviunt, crudeles quidem sunt, nec tamen sunt atroces in exigendis poenis: quia qui poenas exigunt, causam habent sed modum non servant.
Busiris ille] Rex Aegyptiorum, Neptuni et Libyae filius, qui Thrasii consilio hospites immolabat
148
incognitos, et nullius criminis reos, ut eorum sanguine pluviam eliceret, cuius penuria Aegyptus novem annis laboraverat. Tandem ab Hercule interemptus, ut quidam tradunt. Nam Strabo libro XVII. fabulam esse putat quod de eo memoriae proditum est.
Procrustes] Atticae regionis latro, affectus a Theseo eodem genere supplicii, quo multos prius affecerat. Supposito enim lecto intendebantur corpora: quae mutilabantur si maiora erant lecto: aut vi trahebantur in parem magnitudinem si minora erant: nomen a προκρούω, id est impello. Meminit Ovidius pluribus locis.
Insaniam vocare possumus] Videtur accepisse nomen insaniae pro furore, quemadmodum frequenter usurpant scriptores: quamvis Cicero distinguat Tusculanarum III. ut sit Latinis insania, quae Graecis μανία: et nobis furor, quae illis melancholia. Sed Celsus libro III. phrenesin vocat insaniam, et tria facit phreneticorum genera.
Crudeles vocabo, qui causam habent] Ne putes hoc esse frigidum Senecae commentum, sic Servius interpretatur crudeles poenas, nimias et saevas, non tamen indignas, in VI. Aeneidos, ubi ait Vergilius:
Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas.
Sicut in Phalari] Hic Agrigentinorum tyrannus, cui Perillus taurum aeneum fabricavit: quo im-
positi noxii dum torrerentur, tauri mugitum reddebant. Tandem universa Agrigentinorum multitudo in eum impetum fecit, quod nesciret modum poenis statuere. Hunc Seneca libro de Ira II. inter eos ponit qui animi causa feritatem exercent in eos a quibus iniuriam non acceperunt. Sed fallitur, quia aliter omnes scriptores prodiderunt, et ipse secum pugnat, ut indicat hic locus.
Quid sit misericordia] Hic de extremo in excessum agitur, nempe de misericordia, quae licet in speciem conformis clementiae appareat, quia tamen animi perturbationem secum fert, perdit nomen virtutis, secundum Stoicos. Longe alia extrema ponit Aristoteles Ethicorum IV. sed ex opinione Peripateticorum, qui passiones in sapientem cadere volunt. Verum haec melius proximo capite.
Bonum hominem vocant misericordem] Illud sane nobis persuasum esse debet, et virtutem esse misericordiam, nec bonum hominem esse posse, qui non sit misericors, quidquid in suis umbris disputent otiosi isti sapientes: qui an sapientes sint nescio, ut verbis Plinii utar: homines certe non sunt. Hominis est enim affici dolore, sentire, resistere tamen, et solatia admittere, non solatiis non egere. Non immerito igitur aram Misericordiae antiquitus consecrarant Athenienses. Cicero pro Ligario: Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec gratior nec admirabilior misericordia
149
est. Iuvenalis Satyra XV.:
Humano generi dare se natura fatetur
Quae lacrymas dedit: haec nostri pars optima sensus, etc.
Unde et illacrymabilis, nomen est vitii apud autores. Horatius in Epodis:
Non si trecenis, quotquot eunt dies,
Amice, places illacrymabilem
Vergilius Aeneidos IV.:
Num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?
Num lacrymas victus dedit? aut miseratus amantem est?
Pro misericordia contra Stoicos lege Augustinum libro IX. et libro XIV. de Civitate.
In hoc leviore] Utpote in excessu, qui maiorem habet similitudinem virtutis, quam defectus. Deinde quia melius est nocentem relinqui impunitum, quam innocentem puniri.
Sed par error] Paradoxum Stoicorum, Peccare, est transire lineas: quod quum semel feceris, culpa commissa est. Quam longe progrediare quum semel transieris, ad augendam transeundi culpam nihil pertinet.