CAPUT III.
Et ne forte decipiat nos speciosum clementiae nomen aliquando, et in contrarium aliquando abducat, videamus quid sit clementia, qualisque sit, et quos fines habeat. Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi: vel lenitas superioris adversus inferiorem, in constituendis poenis. Plura proponere est tutius, ne una definitio parum rem comprehendat, et, ut ita dicam, formula excidat. Itaque dici potest et inclinatio animi ad lenitatem in poena exigenda. Illa finitio contradictiones inveniet, quamvis maxime ad verum accedat. Si dixerimus clementiam esse moderationem, aliquid ex merita ac debita poena remittentem: reclamabitur, nullam virtutem cuiquam minus debito facere. Huic contrariam imperiti putant severitatem: sed nulla virtus virtuti contraria est. Hoc capite nihil aliud agit, quam ut ponat certam definitionem clementiae: quod se facturum secundo loco promiserat in divisione totius operis, ubi admonuimus alio eum prosequi ordine, quam proponeret. Id quam verum sit, nunc lectoribus aestimare promptum fuerit. Quanquam hoc etiam magis usu receptum est, non ut secundo loco res definiatur, sed ut omnis disputatio habeat a definitione exordium. Cur aliter Senecae visum fuerit, mihi non constat.
Speciosum clementiae nomen] Quod scilicet praetenditur in vitiis virtutes imitantibus, ut in misericordia. Speciosum autem nomen eleganter dixit, pro colorato et fallaci praetextu. Ovidius Metamorphoseon VII.: Atqui hoc omnes intelligunt, clementium esse, quae se flectit citra id quod merito constitui potest.
Speciosaque nomina culpae
Imponis Cornelius Tacitus libro XX.: Caeterum libertas, et
speciosa nomina praetexuntur: nec quisquam alienum servitium
146
et dominationem concupivit, ut non eadem ista vocabula usurparet. Curtius libro VII.: Titulus facinoris speciosus praeferebatur, vindicta Darii. Quintilianus: Et dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morantur.
Clementia est temperantia animi] Prima finitio, quae non cohaeret: quia non desinit protinus clemens esse, qui non habet praesentem ulciscendi potestatem: quem sufficit ita animatum esse, ut ne accepturus sit quidem vindictae occasionem, etiam si se maxime offerat. Neque secunda multo melior: quum et par erga parem clementer se gerere possit, et inferior erga superiorem: quum non de effectu, sed de animi affectu quaeratur.
Plura proponere] Non verbis, sed ut differentia latius pateat, et ad nomen clementiae limitetur.
Formula excidat] Id est, lege illa formali, quam dialectici in definitione exigunt, ut ad omnia pertineat in quae cadere potest definitum, nec ad alia transferri possit.
Inclinatio animi ad lenitatem] Haec sola definitio omnibus numeris constat.
Huic imperiti contrariam severitatem putant] Nam quum omnis virtus sit quaedum mediocritas inter extrema, quorum alterum in defectum tendit, alterum in excessum, defectus quasi ex diametro opponitur virtuti ad quam refertur, excessus virtutem magis imitatur. Hic ergo quaeritur de extremo in defectum: quod putant quidam esse severitatem. Quos falli opinione ostendit Seneca: quia severitas est virtus, et pugnare inter se virtutes non possunt. Possunt enim esse diversae virtutes, non contrariae: ut clementia et severitas variam quidem habent rationem, sed tamen simul stare possunt: unde et eadem habent extrema, variis rationibus. Crudelitas enim elementiae est defectus, et excessus severitatis: misericordia vero defectus severitatis, excessus clementiae.