Futurum hoc, Caesar, ex magna parte sperare et confiteri libet. Tradetur ista animi tui mansuetudo, diffundeturque paulatim per omne imperii corpus, et cuncta in similitudinem tui formabuntur. A capite bona valetudo: inde omnia vegeta sunt atque erecta, aut languore demissa, prout animus eorum viget, aut marcescit. Et erunt cives, erunt
143
socii digni hac bonitate, et in totum orbem vecti mores revertentur. Parcetur ubique manibus tuis. Diutius me morari hic patere: non ut blandiar auribus tuis: nec enim mihi hic mos est. Maluerim veris offendere quam placere adulando. Quid ergo est propter quod bene factis dictisque tuis quam familiarissimum esse te cupio? ut quod nunc natura et impetus est, fiat iudicium. Illud mecum considero multas voces magnas, sed detestabiles, in vitam humanam pervenisse, celebresque vulgo ferri, ut illam: Oderint, dum metuant. Cui graecus versus similis est, qui se mortuo terram misceri ignibus iubet: et alia huius notae. At nescio quomodo ingenia immania et invisa, materia foecundiori expresserunt sensus vehementes et concitatos. Nullam adhuc vocem audivi ex bono lenique animosam. Quid ergo est? ut raro, invitus, et cum magna cunctatione, cum multis dilationibus. Quod prius dixerat dignam esse vocem cui redderetur aureum illud saeculum, ne populi qui sub romano imperio degebant, indigni essent tam bono principe, id futurum promittit: ne putet sua tantum interesse Nero, pietatem colere et mansuetudinem, sed publicis quoque moribus plurimum conferre ac conducere: nempe quod solent homines vitam principis aemulari, inquit Herodianus. Cicero libro tertio de Legibus: Ut enim cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi continentia. Neque tantum mali est peccare principes, quanquam est magnum hoc per se ipsum malum, quantum illud, quod permulti etiam imitatores principum exsistunt. Quo perniciosius de republica merentur vitiosi principes: quod non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem, neque solum obsunt, quod illi ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo quam peccato nocent. Scribit etiam Plato, quales sint in republica principes, tales solere et reliquos esse cives. Id ipsum proverbio graeco significatur: ὁποία ἡ δέσποινα, τοῖαι καὶ θεραπαινίδες. Vita enim principis, ut verissime scribit Plinius, censura est eaque perpetua. Ad hanc dirigimur, ad hanc convertimur:
nec tam imperio nobis opus est, quam exemplo. Cui simile est illud Ovidii Fastorum V.:
144
Sic agitur censura, et sic exempla parantur,
Quum iudex alios quod monet, ipse facit.