Ego ut breviter tanquam in alieno iudicio dicam, ei ignoscitur, qui puniri debuit. Sapiens autem nihil facit quod non debet, nihil praetermittit quod debet. Itaque poenam quam erigere debet, non donat: sed illud quod ex venia consequi vis, honestiore tibi via tribuit. Parcit enim sapiens, consulit et corrigit. Idem facit quod si ignosceret, nec ignoscit: quoniam qui ignoscit, fatetur aliquid se, quod fieri debuit, omisisse. Aliquem verbis tantum admonebit, poena non afficiet, aetatem eius emendabilem intuens. Aliquem invidia criminis manifeste laborantem, iubebit incolumem esse: quia deceptus est:
156
quia per vinum lapsus. Hostes dimittet salvos, aliquando etiam laudatos, si honestis causis, pro fide, pro foedere, pro libertate in bellum accincti sunt. Haec omnia non veniae, sed clementiae opera sunt. Clementia liberum arbitrium habet: non sub formula, sed ex aequo et bono iudicat: et absolvere illi licet, et quanti vult aestimare litem. Nihil ex his facit tanquam iusto minus fecerit: sed
tanquam id quod constituit, iustissimum sit. Ignoscere autem est, quae iudicas punienda, non punire. Venia, debitae poenae remissio est. Clementia hoc primum praestat, ut quos dimittit, nihil aliud illos pati debuisse pronuntiet. Plenior est ergo quam venia, et honestior. De verbo (ut mea fert opinio) controversia est, de re quidem convenit. Sapiens multa remittet: multos parum sani, sed sanabilis ingenii, servabit. Agricolas bonos imitabitur, qui non tantum rectas procerasque arbores colunt, sed illis quoque quas aliqua depravavit causa, adminicula quibus regantur, applicant. Alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant. Quasdam infirmas vitio loci, nutriunt. Quibusdam aliena umbra laborantibus, coelum aperiunt. Secundum haec videbit perfectus sapiens quod ingenium qua ratione tractandum sit, donec in rectum prava flectantur. Quidquid hic disputat Seneca, uno verbo subverti potest. Non enim procedit argumentum: remisit poenam meritam, ergo praetermisit quod facere debuit. Poenam enim condonavit cum laude clementiae, quam cum laude severitatis irrogare potuit: et qui talionem exigit ab autore iniuriae, nihil agit quod ille non meruerit: nec tamen praetermittit quod facere debuit, si iniuriam inultam esse patitur.
Non sub formula iudicat] Id est ad praescriptum summi iuris, quemadmodum iudices, qui ex legum praescripto pronunciant. Marcel. tit. de poenis, lib. XLVIII. ff.: Respiciendum est indicanti ne quid aut durius aut remissius constituatur, quam causa deposcit. Nec enim aut severitatis aut clementiae gloria affectanda est, sed perpenso iudicio, prout quaeque res expostulat, statuendum est. Quintilianus libro V.: Deprecatio rara admodum, et apud eos solos iudices, qui nulla certa forma pronunciandi tenentur.
Quanti vult aestimare litem] Aestimare enim litem, non solum est concipere conclusiones ad damna et interesse, ut loquuntur Pragmatici, sed etiam criminaliter intendere: qua ratione dixit Cicero in oratione pro Cluentio, aestimare litem capitis. Dicitur autem tam ipse iudex quam actor litem aestimare. Plutarchus dicit Ciceronem accusatorem in causa Verris litem aestimasse septingentis quinquaginta millibus sestertiis. Gellius libro XX.: Aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat. Clementia ergo aestimat litem quanti vult: quia eius sententia non debet limitari ad actionis formulam.