CAPUT IX.
Divus Augustus fuit mitis princeps, si quis. illum a principatu suo aestimare incipiat. In communem quidem rempublicam gladium movit, quum hoc aetatis esset, quod tu nunc es: duodevicesimum egressus annum iam pugiones in sinu amicorum absconderat. Iam insidiis Marci Antonii consulis latus petierat. Iam fuerat collega proscriptoris. Sed quum annum quadragesimum transisset, et in Gallia moraretur, delatum est ad eum indicium, Cinnam stolidi ingenii virum insidias ei struere. Dictum est et ubi, et quando, et quemadmodum aggredi vellet. Unus ex consciis deferebat. Constituit se ab eo vindicare. Consilium amicorum advocari iussit. Nox illi inquieta erat, quum cogitaret adolescentem nobilem hoc detracto integrum, Cn. Pompeii nepotem damnandum. Iam unum hominem occidere non poterat. Quum proscriptionis edictum inter coenam dictaret gemens, subinde voces emittebat varias, et inter se contrarias. Quid ergo? Ego percussorem meum securum ambulare patiar, me solicito? Ergo non dabit poenas, qui tot civilibus bellis frustra petitum caput, tot navalibus, tot pedestriis praeliis incolume, postquam terra marique pax parta est, non occidere constituat, sed immolare? Nam sacrificantem placuerat adoriri. Rursus silentio interposito, maiore multo voce sibi quam Cinnae irascebatur. Quid vivis, si perire te, tam multorum interest? Quis finis erit suppliciorum? Quis sanguinis? Ego sum nobilibus adolescentibus expositum caput, in quod mucrones acuant. Non est tanti vita, si ut ego non peream, tam multa perdenda sunt. Interpellavit tandem illum Livia uxor. Et admittis, inquit, muliebre consilium? Fac quod medici solent,
59
qui ubi usitata remedia non procedunt, tentant contraria. Severitate nihil adhuc profecisti. Salvidenum Lepidus sequutus est, Lepidum Murena, Murenam Coepio, Coepionem Egnatius, ut alios. taceam: quos tantum ausos pudet. Nunc tenta quomodo tibi cedat clementia. Ignosce L. Cinnae: deprehensus est. Iam nocere tibi non potest, prodesse famae tuae potest. Gavisus sibi, quod advocatum invenerat, uxori quidem gratias egit: renunciari autem. extemplo amicis, quos in consilium rogaverat, imperavit, et Cinnam unum ad se accersit, dimissisque omnibus egressus e cubiculo, quum alteram Cinnae cathedram poni iussisset, Hoc, inquit, primum a te peto, ne me loquentem interpelles, ne meo sermone medio proclames: dabitur tibi loquendi liberum tempus. Ego te Cinna, quum in hostium castris invenissem, non factum tantum mihi inimicum, sed natum, servavi: patrimonium tibi omne concessi. Hodie tam felix es, et tam dives, ut victo victores invideant. Sacerdotium tibi petenti, praeteritis compluribus, quorum parentes mecum militaverant, dedi. Quum sic de le meruerim, occidere me constituisti. Quum ad hanc vocem exclamasset, procul hanc a se abesse dementiam, Non praestas, inquit, fidem, Cinna: convenerat, me interloquereris. Occidere inquam me paras. Adiecit locum, socios, diem, ordinem insidiarum, cui commissum esset ferrum. Et quum defixum videret, nec ex conventione iam, sed ex conscientia iacentem, Quo, inquit, hoc animo facis? Ut ipse sis princeps? Male mehercule cum republica agiyur, si tibi ad imperandum nihil praeter me obstat. Domum tueri tuam non potes, Nuper libertini hominis gratia in privato iudicio superatus es. Adeo nihil facilius potes, quam contra Caesarem advocare. Cedo, si spes tuas solus impedio, Paulusne te et Fabius Maximus et Cossi et Servilii ferent, tantumque agmen nobilium non inania nomina praeferentium, sed eorum qui imaginibus suis decori sint Ne totam eius
60
orationem repentendo, magnam partem voluminis occupem (diutius enim quam duabus horis loquutum esse constat) quum hanc poenam, qua sola erat contentus futurus, extenderet: Vitam tibi, inquit, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat. Contendamus utrum ego meliore fide vitam tibi dederim, an tu debeas. Post haec detulit ultro consulatum, questus, quod non auderet petere. Amicissimum fidelissimumque habuit, haeres solus fuit illi. Nullis amplius insidiis ab ullo petitus est. Sic sunt distinguendae orationis partes ut uno spiritu hoc efferatur; Divus Augustus fuit mitis princeps, si quis illum a principatu suo aestimare incipiat. Deinde quod sequitur, seorsum pronuncietur: In communem quidem rempublicam gladium movit
quum id aetatis esset quod tu nunc es. Qui enim cius temporis historiam prodiderunt, omnes uno ore Augusti clementiam celebrant, postquam solus sublatis Lepido et Antonio reipublicae administrationem suscepit. In triumviratu acri ferocique ingenio proscribendi saevitiam exercuit, et alia quaedam edidit crudelitatis plena opera, quae recensere longum est. Tranquillus in eius vita: Clementiae civilitatisque eius multa et magna documenta sunt. Vide Cornelium Tacitum lib. I., Ovidium in pluribus locis. Nolui enim hic haerere, quia quaedam ut se offerent, sparsim attingentur.
In communem rempublicam gladium movit] Erasmus in posteriori editione legit, in communi republica. Utraque lectio sustineri potest. Nam Caesar octodecim plus minus natus annos, in expeditionem missus adversus Antonium, qui tunc Brutum Mutinae obsidebat, negotium intra tres menses confecit. Paulo post fugato Antonio, consulum altero in acie interempto, altero ex vulnere mortuo, animum ad petitionem consulatus adiecit: quia et suspicio insederat hominum animis, occisum ab eo Hirtium in pugnae tumultu, et Pansae vulneri, eiusdem instinctu, venenum a Glicone medico illitum: quo fractis opibus Antonii, et republica ducibus orbata, dominatum ad se reciperet. Et senatui visum erat, eius potentiam revocato exercitu scindere. His inquam nunciis territus, operam intendit at petendum consulatum. Et quum de successu ambigeret, legiones urbi admovit, arma quae sibi pro republica data erant, in rempublicam convertens. Quo tempore sic ad eum Cicero scribit: Quo
61
te misimus? a quibus reverteris? contra quos armavimus? quibus arma cogitas inferre? a quibus exercitum abducis? et adversus quos aciem struis? cur hostis relinquitur, civis hostis loco ponitur? cur castra medio itinere longius adversariorum castris, et propius urbem moventur? Paulo post cum Antonio et Lepido sceleratam triumviratus societatem coepit coire. Ita circiter undevicesimum aetatis annum in rempublicam gladium movit, et in republica.
Id aetatis quod tu nunc es] Sic ineunda est supputatio ex Tranquillo: Quadrimus patrem amisit. Duodecimum annum agens, aviam Iuliam defunctam pro concione laudavit; quadriennio post, virili sumpta toga, militaribus donis triumpho Caesaris Africano donatus est. Quid temporis intercesserit inter id, et mortem Iulii dictatoris, alia supputatione colligendum. Siquidem primum cum M. Antonio atque Lepido, deinde tantum cum Antonio per duodecim fere annos, novissime per quatuor et quadraginta solus rempublicam tenuit. Mortuus est anno aetatis septuagesimo sexto, diebus quinque et triginta minus. Demantur anni sexdecim ad id tempus quo aviam laudavit in funere, deinde anni fere duodecim societatis cum Lepido et Antonio, post XLIV. qui assignantur monarchiae, supersunt anni quatuor.
Quibus partim stetit a republica partim ad partes Antonii et Lepidi deflexit. Ex qua etiam observatione deprehenditur, conscriptum esse hunc librum a Seneca anno imperii Neronis II. qui septemdecim natus annos Claudio successit: ex quo fluxerat annus integer, et alter agebatur. Erat enim undevicesimum ingressus annum. Syntaxis qua hic usus est Seneca, licet non adeo trivialis, usurpatur a bonis autoribus. Cicero Epist. VII.: Et id aetatis iam sumus, ut omnia quae non nostra culpa accident, ferre fortiter debeamus. Libro I. de Oratore: Peto igitur, inquit Crassus, a te, quoniam id nobis, Antoni, hominibus id aetatis oneris imponitur. Idem in Verrem: Hominem id aetatis minime litigiosum quam tumultuosissime aggrediuntur. Philippica II.: Dixit P. Africanus et in fratre suo summam esse virtutem, summumque consilium, neque se ei legatum id aetatis, iisque rebus gestis defuturum. Plautus: Quid aetatis tibi videor? Apuleius in V. Metamorphoseon: Ut primum quidem tuae parentis, imo dominae praecepta calcares, nec sordidis amoribus inimicam me veram cruciares, verum etiam hoc aetatis puer, tuis licentiosis et immaturis iungeres amplexibus.
Iam M. Antonii consulis latus] Satis constat Antonium eo anno fuisse consulem, quo Caesar Iulius a coniuratis caesus est. Quamobrem et Caesaris commentaria penes se habuit (quia decretum erat a senatu, ne eius acta rescinderentur), et pecuniam, quam apud eum
62
Calphurnia deposuerat, quatuor millia talentorum. Eam quum Octavianus haeres ex dodrante scriptus, repeteret, contumeliose habitus est. Haec prima fuit causa dissidii: quod tamen temporarium fuit. Redierunt per communes amicos in gratiam, congressu in capitolio habito: ea nocte dormientem Antonium terribilis visio excitavit. Visum est ei dexteram de coelo feriri, nec multo post nunciatum est illi Caesarem insidias tendere. Quam ob causam rursus inter eos ardentissimae inimicitiae exortae sunt. Autor Plutarchus in Antonio. Meminit etiam Tranquillus his verbis: Hortantibus nonnullis percussores ei subornavit. Idem tradit Appianus.
Iam fuerat collega proscriptoris] Hostis consulis, proscriptoris collega. Non enim inter eos convenit, nisi initis de triumviratu et ultra ducentorum civium proscriptione, pactionibus.
Quum annum quadragesimum transisset, et in Gallia] Nempe anno imperii nono, quum Mediolani staret, ut ad primam quamque occasionem Druso adesset bellum gerenti adversus Germanos.
Delatum est ad eum indicium] Saepe huiusmodi delationes, merae sunt calumniae, quibus patent aures principum: huic vero indicio ita omnes circumstantiae loci, temporis, modi, apponuntur, ut pro re comperta esse possit.
Cinnam] Quis iste fuerit Lucius Cinna, apud alios autores non reperio. Primum in ea opinione fui, eundem esse Cinnam, qui graviter et aspere in Caesarem mortuum apud populum concionatus erat, quia videbatur verisimile, cum qui unus semel fuisset ex vindicibus libertatis, stetisse in proposito: eaque causa fuisse infensum Augusto. Sed postea animadverti Cornelium esse, non Lucium, et vocari a Seneca adolescentem, qui foret iustae senectutis. Forte is ipse est, cuius tacito nomine meminit Valerius libro nono cap. de dictis improbis aut factis sceleratis.
Unus ex consciis deferebat] Index proprie dicitur, ut autor est Paedianus in divinationem, qui facinoris cuius est conscius, latebras indicit, impunitate proposita. Cuius nominis proprietatem expressit Seneca per periphrasim. Videas tamen alicubi non observatam a probis autoribus. Curtius libro nono: Bessus, quanquam erat graeci sermonis ignarus, tamen stimulante conscientia, indicium Patronem detulisse credebat. Nam ut certum est, Patron nunquam consilium inierat cum coniuratis, nec erat proposita impunitas. Idem libro sexto: Ille Ceballino in armamentario abscondito, protinus regi corpus forte curanti, quid index detulisset, ostendit. Quum tamen Ceballinus non esset e numero coniuratorum, et detulisset non proposita impunitate.
Nox illi inquieta erat] Ex eorum more qui res magnas animo volvunt, et in magnis cogitationibus
63
suspensi haerent. Nam ut ait Ovidius:
Conscia curarum nox intempesta.
Unde illud apud poetam:
Et sub noctera cura recursat.
Item:
Nec placidam membris dat cura quietem.
In quem sensum Aristophanes eleganter vocavit δυσκολόκοιτον μερίμνην.
Quum cogitaret] Haec illi tum obversabantur, nobilitas viri, ob quam multo favore, multisque opibus polleret. Integritas vitae et morum, hac una proditionis exceptione. Probitas, quae iniuria damnatum argueret. Pompeii cognatio, quae omnium illi populorum gratiam conciliaret, ob hominis viventis celebritatem, et mortui gratam memoriam. Ita suspensus animi, Cinnam occideret necne, ambigebat.
Iam unum hominem] Epiphonema, seu rei narratae acclamatio. Cuius generis est illud Ciceronis: Facere enim fortis adolescens periculose, quam perpeti aliquid turpiter maluit. Et Vergilii:
Tantae molis erat romanam condere gentem.
Quum enarrasset Octavianum intendisse insidias vitae consulis, rempublicam armis pulsusse, fuisse civium proscriptorem, et nunc diu de morte homi-
nis deliberare, tandem exclamat: Iam unum hominem occidere non poterat.
Quum M. Antonius, proscriptionis edictum] Videri posset lapsus memoria Seneca, ut aliquando solet. Si enim supra quadraginta annos natus Augustus, ergo novem annis aut circiter post debellatum Antonium: quo tamen expugnato, ut testatur Plutarchus, publico edicto vetitum est, ne quis ex Antoniorum familia Marcus appellaretur. Ita nullus potuit esse id temporis M. Antonius, qui proscriptionis edictum dictaret. At vix credibile est adeo pueriliter hallucinatum esse Senecam in praesertim suis temporibus gesta: quo fit ut malim omittere nomen M. Antonii.
Quid ergo] Dialogismos, schema rhetoricum, quum quis secum disputat et deliberat. Observat formam et decorum orationis patheticae, quae odio et indignatione proficiscitur, abruptum habens initium: ut ait Macrobius. Iuno apud Vergilium:
Mene incepto desistere victam?
Nec posse Italia Teucrorum avertere gentem?
Aiax XIII. Metamorphoseon:
Agimus prob Iuppiter, inquit,
Ante rates causam? et mecum confertur Ulysses?
Movet etiam indignationem, quum percussorem vocat, quasi iam perpetraverit, quod statuerat. Securum eum, se sollicitum.
Tot civilibus bellis] Bella civilia quinque gessit Augustus, quemadmodum Tranquillus, exsequitur. Primum Mutinense, contra M. Antonium, quo Decimum Brutum consulem designatum obsidione liberavit. Secundum Philippense, adversus Brutum et Cassium, quo vindicavit mortem patris adoptivi, ubi prius inter Pompeium et Caesarem depugnatum
64
fuerat. Unde invidiose exclamat Vergilius:
Ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum videre Philippi.
Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Aemathiam et latos Haemi pinguescere campos.
Perusinum, adversus L. Antonium, triumviri fratrem. Quartum Siculum, contra Sextum Pompeium piraticam exercentem. Quintum Actiacum, contra Antonium et Cleopatram. Haec Ovidius recensuit lib XV. Metamorphoseon:
Illius auspiciis obsessae moenia pacem
Victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum,
Aemathiique iterum remadescent caede Philippi,
Et magnum Sicuiis nomen superabitur undis,
Romanique ducis coniunx Aegyptis taedae
Non bene fixa cadet, frustraque erit illa minata,
Servitura suo Capitolia nostra Canopo.
Ex his quaedam pedestria fuerunt: ut Mutinense, Perusinum, Philippense: reliqua duo navalia, Siculum et Actiacum. Nec defuerunt externa bella, Dalmaticum et Cantabricum. Quod sua pericula commemorat Augustus, hunc habet sensum: qui tot bellorum pericula evasit, quem fortuna tot discri-
minibus servatum voluit, hic vult perdere. Ab hisdem locis movet adfectus Alexander apud Curtium lib. VI.: Quam feliciter in acie cecidissem, potius hostis praeda, quam civis victima? nunc servatus ex periculis, quae sola timui, in haec incidi, quae timere non debui.
Pedestriis praeliis] Frequentius et usitatius pedestre praelium dicitur, quam pedestrium. Hic tamen ea forma ponitur pedestrium, qua vulgarium Gellio, pro vulgari, et singularius pro singulari. Vide Nonium Marcellum de mutata declinatione.
Postquam terra marique pax parta est] Facit invidiam L. Cinnae, ex eo quod autor publicae pacis, parta omnibus populis quiete, unus ipse insidiis petitur. Significat autem id tempus, quo devictis Antonio et Cleopatra ad Actium promontonum est pacis. Livius, Tranquillus, Plutarchus in vita Numae. Vergilius:
Claudentur belli portae, furor impius intus
Saeva sedens super arma, et centum vinctus ahenis
Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.
Ovidius I. Fastorum:
Frondibus Actiacis comptos redimita capillos,
Pax ades, et toto mitis in orbe mane.
Dum desunt hostes, desit quoque causa triumphi,
Tu ducibus, bello gloria maior eris.
65
Non occidere, sed immolare] Occidere quidem et immolare, sed illud tanquam levius, quod tamen per se grave est, elevat: ut atrocitatem criminis exaggeret, quia et diis praesentibus testibus facinus perpetratur, et hostiae purae et sanctae humano sanguine resperguntur.
Adoriri] Iuxta verbi proprietatem. Est enim adoriri, ut admonet Donatus in Andriam, ex insidiis repente invadere, ex eo quod corpora ingrediuntium exsurgant subito, atque increscant. Idem in Adelphos: Aggredimur de longinquo, adorimur ex insidiis. Cicero in Milone: Qui erant cum Clodio, partim recurrere ad rhedam, ut a tergo Milonem adorirentur. Livius lib. VII.: Via patentiore ad hostem ducuntur, quem incautum improviso adortae etc. Idem lib. XXI.: Ut quum facto opus sit, adoriatur a tergo hostem. Curtius libro VIII.: Quem praetergressum sylvam, qui in ea consederant, ex improviso adorti, cum omnibus interemerunt. Nec tamen haec differentia ubique servatur.
Rursus silentio] Prius consilium capiebat in mortem hominis. Non aequum esse percussorem suum impunitum dimitti se sollicito. Esse irrogandam poenam insidiatori, qui in eius mortem conspiraverit, cui fortuna toties pepercerat. Nunc in se ipsum vertit accusationem, et vitam suam detestatur, quae tot hominum mortes secum trahat. Moriendum itaque sibi concludit, quia vivere non potest sine multorum malo.
Admittis muliebre consilium] Verba sunt Liviae Drusillae Augustum compellantis, et verecunde excusantis hac praefatiuncula, quod mulier seriis consiliis se immisceat. Ad hunc modum Porcia apud Plutarchum Brutum alloquitur: Scio muliebrem naturam fragilem esse ad arcana ferenda. Sed est, o Brute, vis quaedam et bonae educationis, et optimae consuetudinis, ad ingenium mihi, et Catonis esse filiam, et Bruto coniugem datam esse. Livius belli Macedonici lib. IV. in oratione Catonis: Maiores quidem nostri nullam, ne privatam quidem rem, agere foeminas sine autore voluerunt; in manu esse parentum, fratrum, virorum. Quamobrem vehementer obiurgatur Iuno a Iove quod se audacius in seria deorum consilia ingereret. Iliados lib. I.
Salvidenum Lepidus sequutus est] Is est Q. Salvidenus, cui classem Augustus commisit oppugnaturus terra marique Sextum Pompeium, in magnis honoribus habitus, et ad consulatum usque provectus liberalitate Augusi: quem nefaria contra Caesarem molitum, suo indicio detexit Antonius. Damnatus tandem mortem sibi conscivit. Autor Livius lib. CXXVII. ut indicat L. Flori Epitome et Eusebius in chronico. Hallucinantur Suetonii interpretes, qui Cornelium Gallum senatui damnandum traditum putant, Salvideno tantum provinciis interdictum.
66
Verba Tranquilli sunt: Quorum alterum res novas molientem damnandum senatui tradidit: alteri ob malevolum animum domo et provinciis suis interdixit. Sed Gallo quoque et accusatorum denunciationibus, et senatusconsultis ad necem compulso, laudavit quidem pietatem tantopere pro se indignantium. Caeterum et illacrymavit, et vicem suam conquestus est, quod sibi soli non liceret amicis, quatenus vellet, irasci. Lepidus, non ille Pontifex Maximus, et collega Augusti in triumviratu, sed eius filius, quem Lepidum iuvenem vocat Tranquillus. L. Florus in librum III. Decadis XIII.: Imposito fine civilibus bellis, altero et trigesimo anno, M. Lepidus, qui Lepidi Triumviri fuerat filius, coniuratione contra Caesarem facta, bellum moliens oppressus et occisus est. Muraena et Coepio Proculeii fratres, si Porphyrioni credimus. Muraenae proditio Castritio indice detecta est. Vide Tranquillum in eius vita. Idem etiam in vita Tiberii. Fannium Coepionem, qui cum Varrone Muraena in Augustum conspiraverat, reum maiestatis apud Iuvenes fecit, et condemnavit. Seneca in libro de brevitate vitae: Dum ultra Archenum, Euphratem, et Danubium terminos movet, in ipsa urbe, Muraenae, Coepionis, Lepidi, Egnatiorum, in eum mucrones acuebantur. Vult ergo dicere Livia, neque poena Salvideni Lepidum territum, neque Lepidi supplicio Muraenam, nec Muraenae Coepionem. Nota schema rhetoricum, quod climax dicitur, quale illud,
Mars videt hanc, visamque cupit, potiturque cupita.
Ut alios taceam] Nempe Plautum Rufum, L. Audactium, L. Paulum, Varronem, Telephum, Aridasium, Epicadum.
Ignosce L. Cinnae: deprehensus est] Sensus est, si ignoscis L. Cinnae ad exemplum trahetur venia, et famae tuae proderit. Nempe magnum clementiae tuae documentum. Nec iam tibi timendum est ab eius insidiis. Semel deprehensus nocere amplius non potest. Deprehensus proprie est verbum nauticum, ut docet Servius. Statius primo Thebaidos:
Ac velut hyberno deprensus navita ponto.
Ovid. in Epist. Didonis:
Finge age te rapido, nullum sit in homine pondus,
Turbine deprendi, quid tibi mentis erit?
Caeterum ad alia transfertur, quum volumus significare aliquem ita angustiis constrictum, ut nulla pateat ad effugium via. Curtius lib. VII.: Tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus. Quintilianus lib. XII.: Ut parva quaedam in angustiis mobilia, in campo deprehenduntur. Vere igitur deprehensus erat Cinna, quia index detulerat et ubi, et quando, et quomodo aggredi vellet.
Ego te Cinna] Oratio
67
Augusti ad Cinnam, plena artificii rhetorici, sic tamen ut ars lateat, et quasi fluat non adfectata. Proponit primum sua merita, quibus Cinnam sibi obligaverat, si ille parem referre gratiam, ut iustum erat, voluisset. Repertum hostem in hostium castris, quum iure belli occidere liceret, servasse. Nihil ex patrimonio ademisse, quum eodem iure in praedam cederet. Sacerdotium detulisse, quum plurimi peterent bene meriti. Nihil igitur habet suum: vita, fortunae, honores, Augusti beneficia sunt. Haec tamen quum ita habeant, ostendit ut sibi compertum sit, consilium iniisse de sua morte. Atque ita hominem illigat omnibus circumstantiis, ut tergiversari non possit. Iam probata est coniuratio. Addit spem inanem concipere, si regnandi cupiditate imperatorem tollere statuerit. Qui enim orbis imperium sustineret, qui praeesse familiae non potest? Quod si alio sit opus Augusto, non esse Cinnam tantum assequutum dignitatis, ut sit imperio destinatus. Esse plurimos Romae et gentis nobilitate non inferiores, et superiores omnibus ornamentis, qui non patiantur hunc sibi honoris gradum praeripi. Ergo quum facinus perpetraverit, fore illi inutile.
Praeteritis compluribus] Nomen in hac significatione elegans. Dicitur enim populus eos ex competitoribus in comitiis praeterire, quos suis suffragiis non adiuvat; et censores eum senatu mo-
vent, quem in senatoribus recensendis praetereunt; et pater in iure dicitur filium praeterire haeredem, quem in loco haeredum non habet. Cicero in oratione pro Plancio subinde repetit, sed unum tantum exemplum subiiciemus. Nunc tantum disputo de iure populi, qui potest et solet nonnunquam dignos praeterire: nec si a populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est, qui praeteritus non est. Livius libro IV.: Principes plebis ea comitia malebant, quibus non haberetur ratio sui, quam ut indigni praeterirentur.
Non praestas fidem] Quod vulgo dicitur, acquitare se de suo promisso. Cicero Epist. lib. I.: Ut si rex amicis tuis qui per provinciam imperii tui pecunias ei credidissent, fidem suam praestitisset, auxiliis quum adiuvares. Idem libro V.: Quancunque fidem dederis, praestabo. Graeci dicunt ἐγγυᾶσθαι, ut docet Budaeus in annotationibus.
Et quum defixum videret] Vultu demisso terram spectantem, sive id verecundia faceret, sive timore poenae stupidus et attonitus. Eo enim compulsus erat, ut iam non posset dissimulare facinus. Nam, ut ait Iuvenalis satyra nona:
Deprendas animi tormenta latentis in aegro
Pectore, deprendas et gaudia, sumit utrumque
68
Ex conscientia tacentem] Non purgare se, non diluere obiecta, et accusationem silentio excipere, confitentis est. Unde illud inter iurisconsultos vulgare: Qui tacet, consentire videtur. Reo enim causam deserente, accusator obtinet.
Male cum republica agitur] Qui domi suae praeesse nequit, is ne ad publica munera adspiret. Oeconomica enim, umbra quaedam est et imago politicae, ut ait Aristoteles. In familia enim uxor, liberi, servi, liberti, faciunt parvam reipublicae speciem. Paterfamilias regis loco est: qui si est imperitus et minime idoneus, quorsum affectat maiora? Hoc volunt verba Aeschinis contra Ctesiphontem: Qui filios odit, et malus est pater, nunquam bonus gubernator populi esse potest: nec qui privatim est malus, unquam bonus publice esse potest.
Cedo, si spes tuas] Hoc dictum per rhetoricam permissionem accipio. Haec etiam sententia aliud rhetoricum schema complectitur, quod dicitur communicatio, habetque usum maxime in coniecturis quum adversarium consulimus.
Paulusne te, et Fabius Maximus] Antiquae et insignis apud Romanos nobilitatis familiae fuerunt. Nam Paulos satis superque illustravit L. Paulus, qui consul apud Cannas occidit, et Fabios non solum ille Maximus, sed trecenti quoque illi qui omnes ad unum animas reipublicae dependerunt; Cossos, Cossus ipse qui Larte Tolumnio occiso opima spolia Iovi Feretrio retulit; Servilios vero Servilius Hala, qui Sp. Melium regnum affec-
tantem obtruncavit magister equitum. Qui ex unaquaque familia celebres fuerint tempore Augusti, nescio. Quintilianus lib. VI. Fabii meminit, qui incusans congiariorum Augusti quae amicis dabat, exiguitatem, heminaria esse dicebat. Et forte is ipse est ad quem sunt elegiae Ovidii in libris de Ponto.
Agmen nobilium non inania nomina praeferentium] Nomen inter alia significata hoc habet elegantissimum, quum accipitur pro nobilitate. Cicero Verrina II.: Proponit inania mihi nobilitatis, hoc est hominum arrogantium nomina. Pro Cn. Plancio: Est tuum nomen utraque familia consulare. Non dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati, qui id pu tant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint. Idem lib. III. Epistolarum: Quum ea nondum consequutus eram quae sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina nunquam sum admiratus. Viros eos qui ea vobis reliquerant, magnos arbitrabar. Saepius in oratione pro Ligario. Iuvenalis Satyr. VIII.:
Et tamen ut longe repetas, longeque revolvas
Nomen, ab infami gentem deducis asylo.
Ita Servius in secundo Georgicon interpretatur illud Vergilii
Aliquod nomenque decusque
69
Marcello quoque nomen decus ac dignitatem significat, qualiter etiam Vergilius usurpavit libro secundo Aeneidos:
Non tamen indecorem tua te regina relinquet
Extrema iam in morte, neque hoc sine nomine lethum.
Hinc forte manavit nomen pro gentilitia nobilitate accipi, quod commendatio a maiorum nobilitate ad posteros transmittitur. Unusquisque autem nomen a rebus gestis assumebat. Ovidius Fastorum I.:
Respice dispositas generosa per atria ceras,
contigerant nulli nomina tanta viro.
Africa victorem de se vocat, alter Isaurum
Aut Cretum domitas testificatur opes.
Qua ratione etiam pro familia et cognatione legitur. Vergilius libro VI.:
Nostrumque in nomen ituras.
Et iurisconsultus dicit fundum legari sub conditione, ut in nomine permaneat.
Sed qui imaginibus suis decori sunt] Exegesis. Qui enim imaginibus suis decori sunt, non inania nomina praeferunt, qui maiorum gloria, non suis rebus gestis turgescunt atque inflantur, dicuntur inania nomina praeferre, quasi maiorum suorum meritis tantum honoris debitum sit, ut redundaret quod posteris solveretur. De imaginibus dicerem quae nunc memoriae succurrunt, nisi omnia sufficeret Budaeus. Unum quod ille praetermisit, hic inseram, quum maxime ad rem faciat: Ius imagi-
nis dari solitum apud Romanos, quemadmodum senatoriam dignitatem, et alia publica ornamenta. Cicero Verrina VII.: Sententiae dicendae locum, togam praetextam, sollam curulem, ius imaginis ad memoriam posteritatemque prodendam.
Hanc poenam] Scilicet exprobrationem suorum beneficiorum et ingratitudinis Cinnae.
Vitam tibi iterum do] Peroratio, in qua Augustus Cinnam admonet, et pro quanto beneficio sibi tam male prius gratiam reposuerit, et quantum in posterum debiturus sit. Vitam semel Augusto debebat, quam hostis hosti concessisset: nunc bis debet, et ei quidem, cui mortem est machinatus.
Insidiatori ac parricidae] Quoniam ut apud Tranquillum legimus, parricidae vocati sunt qui Caesari manus attulerant in curia, quasi patris publici occisores, et idus martiae parricidium nominatae. Cicero lib. XII. Epistolarum Cassio: Auget tuus amicus furorem in dies: primum in statua quam posuit in rostris. inscripsit: Parenti optimo merito. Ut non modo sicarii, sed etiam parricidae iudicemini. Ad id etiam allusit Valerius lib. I. M. etiam Bruti dignus admisso parricidio eventus est omine designatus. Et in aliis aliquot locis.
Ex hodierno die] Sensus est: Sic mutuam ineamus benevolentiam, quasi nulla antehac fuerit: omnes iniurias oblivione conteramus; fingamus nunquam fuisse diremptum amorem, ne qua labecula incidat,
70
quae obscuret praesentem benevolentiam. Certemus ex hoc die officiis, modo intelligas te velut debitum persolvere, me ultro provocasse quum nihil deberem.
Utrum ego meliore fide] Sic a Curtio inducitur Alexander verba faciens milites: Eadem fide redite mecum in gratiam, qua vobiscum revertor. Bona fides hic, quae Graecis ἐπιείκεια καὶ χρηστότης, id est probitas et sinceritas in servandis promissis. Tranquillus in Augusto: Populo promissum congiarium reposcenti, respondit, se bonae fidei esse. Seneca Epist. 12: Nunquam bona fide vitia mansuescunt.
Nullis amplius insidiis] Clausula quae exemplum rei praesenti accommodat. Erat enim probandum, augeri a regibus inimicorum numerum tollendo, quia parentes et propinqui in demortuorum locum succedunt.