CAPUT X.
Ignovit abavus tuus victis. Nam si mon ignovisset, quibus imperasset? Salustium, Cocceios, et Deillios, et totam cohortem primam interioris admissionis ex adversariorum castris conscripsit. Nam Domitios, Messalas, Asinios, Cicerones, et quidquid floris in civitate erat, clementiae suae debebat. Ipsum
Lepidum quamdiu mori passus non est? Per multos annos tulit ornamenta principis retinentem. Eius pontificatum maximum non nisi mortuo illo transferri in se passus est. Maluit enim illum honorem vocari, quam spolium. Haec eum clementia ad salutem securitatemque perduxit. Haec gratum favorabilemque reddidit, quamvis nondum subactis reipublicae cervicibus manum imposuisset. Haec hodie praestat illi famam, quae vir vivis principibus servi. Deum esse, non tanquam iussi, credimus bonum principem Augustum, et bene illi convenisse parentis nomen fatemur, ob nullam aliam causam, quam quod contumelias quoque suas, quae acerbiores principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate exsequebatur: quod probrosis in se dictis arrisit: quod dare illum poenas apparebat, quum exigeret: quod quoscunque ob adulterium familiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis, quo tutiores essent, diplomata daret. Hoc est
71
ignoscere, quum scias multos futuros qui pro te irascantur: et tibi alieno sanguine gratificantem, non dare tantum salutem, sed praestare. Quod ad exempli similitudinem pertinebat, expeditum est, tantum profecisse Augustum sua erga Cinnam clementia, ut et illum sibi amicum redderet, et nullis amplius insidiis ab ullo peteretur. Est igitur alterum exemplum, victis ignovisse Augustum, idque illi feliciter cessisse, quo ad eandem facilitatem Neronem alliciat. Ovidius libro II. Tristium id ipsum testatur ad Augustum scribens:
Divitiis etiam multos et honoribus auctos
Vidi, qui tulerant in caput arma tuum.
Quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram:
Parsque simul templis utraque dona tulit.
Idem lib. I. de Ponto:
Sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox:
Quique dolet quoties cogitur esse ferox.
Qui vincit semper, victis ut parcere possit:
Clausit et aeterna civica bella sera.
Multa metu poenae, poena qui pauca coercet,
Et iacit invita fulmina rara manu.
Abavus tuus] Non temere reperias qui assequatur, quomodo hoc gradu cognationis ad Augustum pertineret Nero. Nam abavus eius stirpis paternae fuit Domitius is, qui praetor Caesarem abeuntem consulatu, quem contra leges auspiciaque gessisse existimabat, ad disquisitionem senatus vocavit. Mox consul imperatorem ab exercitibus gallicis retrahere tentavit: successorque ei per factionem nominatus, principio civilis belli ad Corphinium captus est, acieque demum Pharsalica occubuit, inquit Tranquillus. Qua ratione Augustus non abavus, sed proavunculus dicendus esset. Siquidem Octavius pater Augusti filiam habuit Octaviam, quae Antonio in matrimonium collocata, ex eo duas filias sustulit, quarum maior Antonia nomine, ex Domitio avo peperit Domitium patrem. Abavus mater-
nus Tiberius Nero Liviae Drusillae, quae postea Augusto nupsit, coniux. Nam ex ea Drusum genuit patrem Germanici: ex quo rursum Agrippina genita Neronis mater. Nec fuisse proprie abavum adoptivum facile percipitur. Est enim adoptatus a Claudio patruo suo magno, Drusi autem filio, qui privignus erat Augusti. Qua etiam ratione, ne per abusionem quidem, abnepos fuerit, sed pronepos. Uno tamen modo iure adoptionis sic vocari potest, quod Drusum privignum suum Neronis proavum
72
naturalem adoptavit. Tacitus lib. XIII.: Cum Nerone simul tertium iniit consulatum Valerius Messala, cuius proavum oratorem Corvinum divo Augusto abavo Neronis collegam in eo magistratu fuisse pauci iam senum meminerant. Hoc vero animadversione dignum, ab eodem Tacito lib. XIV. semel Augustum Neronis atavum dici in oratione Senecae ad Neronem, in oratione Noronis ad Senecam avum appellari, Alciato connivente, et minutias quasdam interdum consectante.
Cocceios] L. Cocceium intelligo, qui prius communis Octavio et Antonio amicus, autor fuerat conciliandi inter eos foederis.
Duellios] Lego Deillios, nullo exemplari suffragante, sed non levi coniectura. Eumque Deillium esse interpretor, quem Messala Corvinus desertorem bellorum civilium vocabat: quia (ut ipse Seneca lib. I. Suasor. scribit) a Dolabella ad Cassium transierat, inita pactione ut Dolabellam occideret. Deinde a Cassio ad Antonium, novissime ab Antonio ad Augustum transfugerat. In quo loco Deillius sine controversia legitur. Eius quoque meminit Plutarchus in Vita Antonii: ubi tamen corrupte legitur Delius in vulgaribus codicibus.
Totam cohortem primam interioris admissionis] Quod officium inter aulica munia non postremae fuit dignitatis, quantum ego intelligo. Sunt enim isti admissionales, qui aditu in cubiculum principis prohibent quos volunt, et quos volunt admittunt. Lampridius in Alexandro: Salutaretur vero quasi unus de senatoribus, patente velo, admissionalibus remotis, aut solis iis qui ministri ad fores fuerant. Suetonius in Vespasiano: Trepidum eum interdicta causa sub Nerone, quaerentemque quidnam ageret, aut quo abiret, quidam ex officio admissionis simul expellens, Morboniam abire iusserat. Iis praeest magister admissionum, cuius meminit Ammianus Marcellinus libro XV. Eiusmodi fere erant et regibus Macedonum. Curtius libro VI: Ceballinus ante vestibulum regiae (neque enim propius aditus ei patebat) constitit opperiens aliquem ex prima cohorte amicorum, quo introduceretur ad regem. Et libro VIII. dicit nobilissimos iuvenes Macedonum solere describi in eam cohortem, qui seminarium erant ducum, praefectorumque. Quod autem addit, interioris, epitheton facit ad emphasin. Tran-
quillus in Caligula: Sed avum meum narrantem puer audiebam, causam operis ab interioribus aulicis proditam. Statius primo Thebaidos:
Lectus concilio divum convenerat ordo
Hinc et Vergilius: domus interior pro ipsis penetralibus.
Nam Domitios, Messalas, Asinios, Cicerones] Hi omnes partes Cassii et Bruti tuebantur: quibus profligatis, quidam etiam ad Sex. Pompeium
73
transierunt: Domitius quidem inter conscios Caesarianae necis, quamquam insons, lege Pedia damnatus, ad Brutum et Cassium se contulit: a quibus acceptam classem diu retinuit: quorum accisis opibus Antonio tradidit, et in patriam restitutus, amplissimos honores adeptus est. Postremo civili dissensione orta inter Octavianum et Antonium, ab Antonio descivit, navicula ad Octavianum transvectus. Autores Plutarchus in Antonio, et Tranquillus in Nerone. Verum alterum forte hic designat Seneca. Neque enim beneficentia Augusti in civitate floruit, quia non ab Augusto, sed ab Antonio in fidem acceptus, neque humilis aut supplex, sed ingentis meriti loco, ut qui reliquias belli magnis viribus repararet, et paulo post quam ad Augustum transfugit relicto Antonio, vita decessit. Nisi mavis arbitrari abusum Senecam historia ad Augusti laudem. De Messala narrat Plutarchus, quem ait Cassio fuisse perfamiliarem, ac pridie quam infeliciter pugnatum est in Philippis, cum eo coenasse, quum paucissimos ex domesticis in ea coena haberet, Huc certe argumento est, in magno pretio habitum, quod quum Brutus a Cassio exorasset sibi dexterum cornu, additus est illi Messala, partem militum bellicosissimam secum habens. Postea Augusto reconciliatus, consul factus est, et demandante senatu Augustum patrem patriae salutavit. Primus etiam urbis praefectus, autore Dionysio et Eusebio. Asinius vero, cuius mentio fit a Seneca, non ille est Pollio, qui Iulium in bellis civilibus sequutus, strenuam illi adversus Pompeium operam praestitit: quem Cicero in quadam Philippica inter portenta amicorum Caesaris numerat, et cum quo velut cum amico primario Iulium de traiiciendo Rubicone deliberasse affirmat Tranquillus, et qui postea Augusto opitulatus est in debellando Sex. Pompeio, ut scribit Plutarchus in vita Catonis Uticensis. Magis crediderim aut Asinium Gallum, aut alium quempiam ex eorum numero qui libertati studebant. Ciceronem hic filium intellige, qui vivo adhuc patre a Bruto accitus est in castra, ac inter primi nominis duces habitus. Multa gessit egregie, inquit Plutarchus in Vita Bruti. Caium etiam Antonium circa Byllidem praelio devicit. Militavit postea in castris Sex. Pompeii. Ubi victoria potitus est Augustus, eum, quo se a proditione Ciceronis excusaret, be-
nigne excepit. Pontificem statim declaravit: nec multo post consulem instituit, et Syriae praetorem. Antonio apud Actium posterius devicto, consul ius populo plerumque dixit, seditque pro rostris eo in loco, quo caput parentis eius manusque pependerant. Autor Appianus lib. IV. Addit Plutarchus in Vita Ciceronis, collegam esse adoptatum in consulatu ab Augusto, quo
74
anno senatus statuas Antonii deiecit, ac nonnulla ornamenta abolevit: ut divino quodam fato ultima ultio ad Ciceronis domum rediret. Non igitur abs re vocat eos Seneca florem civitatis, qui non mediocrem locum obtinebant.
Ipsum Lepidum] Primum post tumultus per Fulvium et L. Antonium excitatos divisum est inter eos imperium. Omnis ad orientem tractus Antonio concessus, Caesari attributae partes ad occidentem, ita ut terminum facerent Ionium mare. Lepido permissa Africa. Iam tum Caesaris potentia supra Lepidum efferebatur, quum tamen hactenus et dignitate et honore Lepidus superior fuisset. Sic tamen quieverunt, donec evocatus ab Octavio ad auxilium ferendum in expugnando Sex. Pompeio duarum et viginti, seu, ut alii volunt, viginti legionum fiducia superbiens, summas sibi partes vendicaret. Tum Octavius castra eius ingressus, quamvis capitis discrimine, rerum tamen potitus est, et exceptus salutatione militari. Lepidus rebus desperatis vitam impetravit abiecto magistratu, in Circeios relegatus, ubi reliquum vitae tempus finivit. Haec partim ex Appiano, partim ex Plutarcho, partim etiam ex Tranquillo.
Per multos annos tulit] Atque id inter Octavii laudes reponi non debet, qui ut primum potuit, Lepidum spoliavit omni dignitate.
Eius pontificatum maximum] Lepidus post mortem Iulii Caesaris pontificatum maximum invasit quo functus est ad mortem usque etiam quum exsularet. Eo mortuo Caesar ad se traxit. Creabatur primum a collegio pontificum, deinde Cn. Domitio consule ius suffragiorum ad populum translatum erat. Sacerdotium erat amplissimi honoris. Ita enim superstitione obstrinxerant populi animos pontifices, ut essent primae in urbe autoritatis publice et privatim. Ipse pontifex maximus inter omnes pontifices spectabilis et eminentissimus.
Maluit enim illum honorem] Epiphonema.
Gratum ac favorabilem] Hic passivam habet significationem, qui usus autoribus magis familiaris. Tranquillus: Sic vulgo favorabilis, ut plurimi tradant, quoties aliquo adveniret, vol sicunde discederet, prae turba occurrentium prosequentiumve nonnunquam eum discrimen vitae adisse. Quintilianus libro duodecimo: Et incipere quam maxime a facili ac favorabili causa velim. Reperitur tamen active, contra observationem Vallae et Beroaldi, apud Livium libro XXII. De Terentio enim Varrone lo-
quens, iam, inquit, ad consulatus spem quum attolleret animos, haud parum callide auram favorabilis populi ex dictatoria invidia petit. Sie Vergilius in Georgicis: penetrabile frigus, et alibi: penetrabile telum. Sic Valerius, titulo de Observ. relig., senatum in deos venerabiliorem dicit. Et libro II.: Venerabilibus
75
erga deos obsequiis iuventus. Insatiabile, apud Ciceronem libro secundo de Nat. deorum, quod satiare non potest. Nulla enim est insatiabilior species, nulla pulchrior ad rationem solertiamque praestantior. Ammianus lib. XIV.: Qui enim adulabili sermone seriis admixto solus omnium proficisci pellexit vultu dissimulato.
Haec hodie praestat] Clementia viventi Augusto securitatem praestitit, mortuo famam praestat. Senatusconsulta quae in laudem principum viventium fiunt, aut metu expressa, aut temeritate praecipitata videri possunt. Obsequia servilia quae a populo exhibentur, acclamationes quoque, ut quidam vocat, ancillatrices, serviunt imperantis praesentiae. Homini mortuo quae dantur, spontanea sunt, eoque potiora. Deum ergo credit populus romanus Augustum, non quia iussus, sed quia bonum principem expertus est. Mos fuit ille solennis Romanorum, ut Caesares suos per apotheosin in numerum deorum referrent. Valerius: Deos alios accepimus, Caesares fecimus. Ritus ac caeremonias consecrandi imperatores exponit Herodianus libro IV. quem locum quoties relego, non possum a risu temperare. Adeo ridicula fuit illa Romanorum religio. Praeterea non tantum post mortem Augustus dei nomine donatus est; sed vivus vidensque divinos sibi honores exhiberi non aegre passus est. Horatius:
Praesenti tibi maturos largimur bonores
Iurandasque tuum per nomen ponimus aras.
Et Carminum III.:
Coelo tonantem credidimus Iovem
Regnare: praesens divus habebitur
Publice tamen non fuit illi decreta religio nisi post mortem.
Bene illi convenisse parentis nomen] Tranquillus in eius vita: Patris patriae cognomen universi repentino maximoque consensu detulerunt. Salutatus est a Valerio Messala nomine universi senatus. Ovidius Fastorum II.:
Sancte pater patriae tibi plebs, tibi curia nomen
Hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen eques.
Res tamen ante dedit: sero quoque vera tulisti
Nomina: iampridem tu pater orbis eras.
Et Tristium II.:
Parce pater patriae: nec nominis immemor huius
Olim placandi spem mihi redde tui.
Hoc factum est Nonis Februarii. Errat tamen vir de studiis humanioribus bene meritus Baptista Egnatius in suis Caesaribus, quum affirmat, Augusto primo attributum esse cognomen patris patriae: quum prius dictatori inditum fuerit, ut alibi videbitur.
Quod contumelias quoque suas] Animadvertendum hic quod dicit principes acerbius ferre contumeliam quam iniuriam. Iniuria namque, ut ait Ulpianus, seu re, seu verbis, nihil differt a contumelia. Quod dictum
76
parum convenit cum hoc loco Senecae. Itaque referendum ad illam Marcelli distinctionem, dicentis iniuriam a contumelia hoc distare, quod iniuria levior res est. Pacuvius in Peribea: Patior facile iniuriam, si est vacua a contumelia. Facile aerumnam ferre possum, si male abest iniuria. Etiam iniuriam, nisi contra constat contumelia. Contumelia enim a contemnendo dicitur, ut idem Ulpianus autor est. Nihil autem principes magis aegre patiuntur, quam contemni. Habet enim quendam aculeum contumelia, inquit Cicero Verrina V., quem boni viri ferre non possunt. Et Publius Mimographus: Contumeliam pati nec fortis, nec ingenuus potest. Aristoteles quoque Ethicorum lib. IV. servile esse opinatur, perferre contumelias. Hoc si in aliis verum est, in principe tamen verissimum. Nazarius in Panegyrico Constantini: O quam acres habes dolorum aculeos a contumelia, quam imponit inferior. Contumelias autem suas eadem forma qua Cicero loquitur Philipp. XIII.: Pergit porro in mea maledicta, quasi vero pulcherrime priora processerint. Sic etiam passive Coelius memoriam tuam dixit libro VIII. Epist. Ciceronis. Non quin mihi suavissimum sit tuae memoriae operam dare. Contumelia fuit, quod Labeo Antistius in senatus lectione legit M. Lepidum Circeiis exsulantem in opprobrium Augusti, quod sparsi famosi de eo in curia libelli, quod illi a quodam senatore dictum est: Contradicerem tibi, si locum haberem. Ab aliis: Licere senatoribus de republica loqui.
Probrosis in se dictis arrisit] Celebratur Alexandri apophthegma a Plutarcho: βασιλικόν ἐστιν εὐποιοῦντα κακῶς ἀκούειν. Regium est benefacientem male audire. Quod sequutus Augustus patienter audiit loedorias et scommata quae in se iactabantur: quemadmodum etiam recitat Macrobius libro II. Saturnalium. Nos pauca subiiciemus. Quum adolescentem provincialem sibi simillimum per iocum interrogasset, an mater sua aliquando Romae fuisset, negavit ille: nec contentus adiecit, pater meus saepe. Et Pollio quum in eum Fescenninos Augustus Scrip-
sisset, At ego, inquit, taceo. Non enim est facile in eum scribere, qui potest proscribere. Alia eiusdem generis vide apud Macrobium et Senecam in III. de Ira Ipse Augustus epistola quadam ad Tiberium: Noli nimium indignari quenquam esse qui de me male loquatur. Satis est enim si hoc habemus, ne quis nobis malefacere possit.
Quoscunque ob adulterium familiae suae] Notum est Iulias filiam et neptem domum Augusti omnibus probris contaminasse, ob idque relegatas. Vide Tranquillum et Senecam lib. VI. de Beneficiis, et Plinium lib XXI. De iis igitur nunc loquitur Seneca, qui consuetudinem haberent stupri eum filia et nepte, aut qui conscii essent adulteriorum: quibuscum mitius actum esse dicit, quod de damnatis non
77
est sumptum ultimum supplicium, sed exsilio tantam mulctati sunt: quin etiam acceptis diplomatibus dimissi sunt. Nec tamen verum cst adeo clementer tractatos ab Augusto, quam hic affirmat Seneca. Siquidem nonnulli ultimo supplicio affecti: inter quos Iulius Antonius. Vide Tacit. lib. IV. Quod hic Erasmus divinat legendum filiae, nullius est momenti.