CAPUT XI.
Haec Augustus senex, aut iam in senectutem annis vergentibus. In adolescentia caluit, arsit ira, multa fecit, ad quae invitus oculos retorquebat. Comparare nemo mansuetudini tuae audebit divum Augustum, etiam si in certamen iuvenilium armorum deduxerit senectutem plusquam maturam. Fuerit moderatus et clemens. Nempe post Actiacum mare romano cruore infectum. Nempe post fractas in Sicilia classes, et suas, et alienas. Nempe post Perusinas aras, et proscriptiones. Ego vero clementiam non voco lassam crudelitatem. Haec est, Caesar, clementia vera, quam tu praestas, quae non saevitiae poenitentia coepit, nullam habere maculam, nunquam civilem. sanguinem fudisse. Haec est in maxima potestate verissima animi temperantia, et humani generis comprehensibilis amor, non cupiditate aliqua, non temeritate incendi. Non priorum principum exemplis corruptis, quantum in cives suos liceat, experiendo tentare: sed hebetare aciem imperii sui. Praestitisti, Caesar, civitatem incruentam, et hoc, quod magno animo gloriatus es, nullam te toto orbe stillam cruoris humani misisse: quod eo maius est mirabiliusque. quod nulli unquam citius gladius commissus est. Clementia ergo non tantum honestiores, sed tutiores praestat. Ornamentum imperiorum est simul, et certissima lux. Quid enim est quum reges consenuerint, liberisque ac nepotibus tradiderint regna,
quod tyrannorum exsecrabilis, ac brevis potestas est? Quid interest inter tyrannum
78
et regem? Species enim ipsa fortunae. ac licentia par est: nisi quod tyranni in voluptate saeviunt: reges non nisi ex causa, ac necessitate.
Ut dispositionem huius capitis intelligas] Operae pretium est superiora in compendium colligere. Admonendus fuit exemplo Nero, crudelitatem regibus esse perniciosam, quae uno sublato hoste multos excitet. Mansuetudine et clementia securitatem certiorem comparari. Augustus in exemplum propositus est, qui iuvenis adhuc, et aetatis vitio iracundus, potestate sua usus est in multorum perniciem. In eum ortae coniurationes, quas quum acerrime puniret, nihil poenis profectum est. Nullus exortus est post L. Cinnae impunitatem qui ei insidiaretur. Alia deinde subiiciuntur exempla clementiae, quae gratum favorabilemque suis reddidit, quae et viventi salutem, et mortuo gratiam conciliavit. Nunc ex comparatione auget Neronis mansuetudinem. Si enim Augusti vitia cum virtutibus pensantur, crudelitatis odium mansuetudinis tollit gratiam. Nero igitur longe gratiosissimus esse debet, qui nulla vitia admiscuit virtutibus.
Si in certamen iuvenilium] Si cum tua iuvenili mansuetudine componatur Augusti mansuetudo iam senis, et aetatis temperatura iam moderati. Amplificatio ab aetate. Senectutis propria est moderatio, iuventuti naturalis est intemperantia: quo mirabilius est, iuvenem seni moderatione praestare.
Fuerit moderatus] Confessio, quum rem aliquam concedimus, deinde inferimus quod id quod posuimus, infirmet.
Nempe post Actiacum mare] Multum romani sanguinis fusum videri potest ad Actium, promontorium Ambracii sinus, ubi Caesar expugnavit Antonium. Nam diu aequis viribus pugnatum est, partibus utrinque acerrime dimicantibus, donec sexaginta Cleopatrae naves, quae post magnas collocatae erant, fugam capessentes, aliis terrorem iniecerunt. Si tamen verum est quod scribit Plutarchus, ex Antonianis non supra quinque millia eo praelio occubuerunt. Quamobrem mirum est Senecam clade belli Philippensis praetermissa, in qua flos romanae nobilitatis interiit, hanc quasi insignem commemorasse.
Post fractas in Sicilia classes] Non temere ullo bello aut plura aut maiora pericula adiit Augustus, inquit Tranquillus, quam bello Siculo contra Pompeium. Bis enim classem tempestatibus obrutam amisit. Idque per aestatem, ut scribunt Plinius et Appianus.
79
Oppressus a Democrate et Apollophane Pompeii praefectis, aegre uno navigio effugit. His quidem difficultatibus superavit hostem non incruenta victoria. Ideo Seneca dicit post fractas classes et suas et alienas.
Post Perusinas aras] De bello Perusino alibi dictum est, quod adversus Lucium Antonium suscepit Augustus: rebellaverat is et instinctu Fulviae audacis mulieris, et fiducia consulatus, quem tunc gerebat. Accessit occasio: quia multitudo possessionibus suis deiecta a veteranis militibus, quibus agri assignati erant, undique ad eum confluxit et imperatorem salutavit. Collecta manu occupavit Hetruriae urbem opulentissimam Perusiam: quam vallo et fossa obsessam Augustus ad deditionem compulit. Haec omnia copiose apud Appianum. Cur autem Perusinas aras hic Seneca nominaverit, cognoscitur ex Tranquillo. Scribunt quidam, inquit, trecentos ex dedititiis electos utriusque ordinis ad aram divo Iulio exstructam, Idibus Martis hostiarum more mactatos.
Et proscriptiones] Bene Iuvenalis Triumviros vocat discipulos Syllae ob proscriptiones. Nihil enim unquam horrendum magis Romae visum est, quam tres illas beluas in foro sedentes, omnes qui divitiis, honore, amicitiis pollerent, nominatim ad necem destinare, nec viros tantum, sed, quod dictu foedum est, etiam mulieres. Octavius vero quum aliquamdiu collegis restitisset ne qua proscriptio fieret, inceptam utroque acerbius exercuit. Aliis per gratiam ct preces exorabilibus, solus magnopere contendit, ne cui parceretur. Proscripsit etiam C. Toranium tutorem suum. Marco Lepido in senatu praeterita excusante, et spem clementiae in posterum faciente, quoniam satis poenarum exactum esset, professus est ita modum se proscribendi statuisse, ut omnia relinqueret sibi libera.
Haec est Caesar clementia vera] Augusti clementia, poenitentia fuit crudelitatis et saevitiae. Ea vero quam praestas, nulla sanguinis macula aspersa est, provenit ex verissima animi temperantia, et caritate qua humanum genus complecteris.
Priorum principum corruptis exemplis] Ante Neronem imperabat Claudius, Claudium praecesserat C. Caligula, Caligulam Tiberius. Ex quibus C. Caligula ferocitate et impatientia ardebat. Tiberius quasi publico humani generis odio causas saevitiae sibi comminiscebatur. Claudius non tam consilio peccabat, quam stoliditate et ignavia qua liberti ad crudelitatem abutebantur, quamvis essct suopte ingenio sanguinarius. Omnes id atrocitatis ausi, quod referre non est opus, ubi in promptu sunt Tranquillus et Tacitus, ex quibus petet lector quae ad hunc
80
locum pertinent.
Praestitisti Caesar] In hunc sensum accipe: praestitisti, Caesar, civitatem incruentam. Neque id solum, sed etiam praestitisti, quod magno animo gloriatus es nullam scilicet te stillam humani sanguinis misisse. Id enim forte gloriatus fuerat Nero aut in senatu, aut in concione ad populum.
Quod eo maius est] Rursum amplificatio ab ae-
tate. Si enim istae imperiorum mutationes magnam rerum omnium vicissitudinem sua natura parturiunt, magnum est per se, quod Nero ne stillam quidem sanguinis humani fudit, quum adeptus est imperium. Verum hoc auget magnitudinem, quod paene adhuc puer aetatem prudentia temperavit. Nam septemdecim natus annos defuncto Claudio imperium suscepit.
Clementia ergo non tantum honestiores] Assumptum seu intentio. Erat enim propositio iam posita, certiorem esse regibus securitatem ex mansuetudine. Argumentum autem in suasoriis ab utili valet plurimum. Quintilianus libro tertio: In suadendo consideratur honestas, deinde utilitas. Sunt qui utilitatis considerationem in deliberationem venire solam putant.
Ornamentum imperiorum] Interpretatio.
Quum reges consenuerint, liberisque] Qui legitimum imperium obtinent et bono publico accommodant, illi morte sua occidunt, nec ante diem, sed saepe in otio et pace consenescunt. Tandem quum naturae legibus cedendum est, regnum relinquunt familiae suae haereditarium. Devolvitur in filios, a filiis nepotes accipiunt. Tyranni quamdiu vivunt, exsecrabiles, gladio saepius absumuntur quam morbo. Sic exercent violentam potestatem, ut non perpetua sit. Est ergo locus ex contrariis: primum ponitur propositio, reges consenescere, tyrannorum brevem esse potestatem, qua contraria inter se conferuntur. Sequitur differentia inter regem et tyrannum. Tum subiicitur eius differentiae illustratio. Quod autem hic Seneca dicit reges liberis ac nepotibus regna quasi per manus tradere, ex iure gentium trahitur. Quod Homerus eleganter significat hoc carmine Iliados β.:
Εἴλετο δὲ σκῆπτρον πατρώϊον ἄλφιτον αἰεί.
Ubi et patrium, et incorruptum sceptrum vocat.
Tyrannorum brevis] Hoc voluit Iuvenalis:
Ad generum Cereris sine caede et sanguine pauci
Descendunt reges, et saeva morte tyranni.
Et Seneca Tragicus in Medea:
Iniqua nunquam regna perpetuo manent.
Et in Nerone:
Nec cura iuris, pietas, sanctitas, fides,
Subiit memoriam nobile illud dictum Theopompi Lacedaemoniorum regis: cui quum ab uxore probro obiiceretur, quod esset humilius regnum filiis traditurus, quam ipse accepisset: respondit, eo igitur maius, quo diuturnius. Erant enim eo regnante
constituti Ephori,
81
qui non permitterent vagari regiam libidinem. Vide Ciceronem in Officiis.
Quod interest inter tyrannum et regem] Quidquid est differentiae, usus potius quam verbi etymon aut proprietas constituit. Tyrannus enim graecum est, derivatum a verbo neutro τυραννέω, quod illis imperare significat. Unde Isocrates in Εὐαγόρᾳ τυραννικὸν dixit pro dominandi perito. Et Aristophanes in nubibus vocat ὑψιμέδοντα τῶν θεῶν Ζῆνα τύραννον. Sophocles:
Σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν συνουσίᾳ.
Hoc et Servius testatur in septimo commentario Aeneidos cuius verba sunt: Apud Graecos tyranni et regis nulla discretio est, licet apud nos incubator, imperii tyrannus dicatur. His satis confutatus est error Verrii Flacci, qui scripsit tyrannos ab Hetruscis appellatos, qui et Tyrrheni a Tyrrheno Lydorum duce dicti sunt, quia gens illa crudelitatis nomine famata fuit. Itaque et autores latini hac dictione frequenter usi sunt in bonam partem. Vergelius Aeneidos quarto:
Te propter Libycae gentes, Nomadumque tyranni
Et in septimo:
Pars mihi pacis erit, dextram tetigisse tyranni.
Horatius III. Carminum:
Qui Formiarum moenia dicitur
Princeps, et innantem Maricae
Littoribus tenuisse Lyrim
Statius II. Thebaidos:
Ne toties incerta ferant, nutentque gementes
Imperia, et dubio pigeat parere tyranno.
Vide Augustinum lib. II. et libro V. de Civitate Dei Iam vero usus obtinuit tyrannum dici, qui contra suorum voluntatem dominatur, aut intemperanter exercet potestatem, ut sit nomen vitii. Et sic Graecis distinguuntur τύραννος καὶ βασιλεὺς, ut nobis rex et tyrannus. Ideo Solon scribit quodam carmine se horruisse nominis infamiam, quum tyrannidem ultro a civibus suis oblatam respueret. Aristoteles VIII. Ethicorum ponit tyrannidem regni transgressionem. Et Politicorum III.: Vocare consuevimus, quum unus ad communem utilitatem gubernat, regiam potestatem. Quum vero pauci gubernant, plures tamen uno, optimatium gubernationem. Quum autem multitudo ad communem utilitatem gubernat, fit respublica. Labuntur vero et transgrediuntur huiusmodi species, ex regia quidem gubernatione in tyrannidem, ex optimatibus in paucorum potentiam, ex republica in popularem statum. Sunt autem multae species tyrannidis, de quibus idem libro quinto disserit. Cicero in Topicis: Ex altero genere quod erat bipertitum, unum est de eodem, et de alio: ut si quaeratur quid intersit inter amicum et assentatorem, regem et tyrannum? Seneca in Agamemnone:
Hic quoties a Seneca usurpatur, accipiendum in malam partem.