CAPUT XII.
82
Quid ergo? Non reges quoque occidere solent? Sed quoties id fieri publica utilitas persuadet: tyrannis saevitia cordi est. Tyrannus autem a rege distat factis, non nomine. Nam et Dionysius maior iure meritoque praeferri multis regibus potest. Et L. Syllam appellari tyrannum quid prohibet? cui occidendi finem fecit inopia hostium, descenderit licet e dictatura sua, et se togae reddiderit. Quis tamen unquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit, quam ille, qui septem millia civium romanorum contrucidari iussit? et quum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset exclamationem tot millium sub gladio gementium, exterrito senatu, Hoc agamus, inquit P. C. seditiosi pauculi meo iussu occiduntur. Hic non est mentitus, pauci Syllae videbantur. Sed mox de Sylla consequemur quomodo hostibus irascendum sit. Utique si in hostile nomen cives, et ex eodem corpore abrupti transierint. Interim hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet non minus armis valletur: sed alter arma habet, quibus in munimentum pacis utitur, alter ut magno timore magna odia compescat. Nec illas ipsas manus quibus se commisit securus aspicit. Contrariis in contraria agitur. Nam ut invisus sit quia timetur, timeri vult quia invisus est. Et illo exsecrabili versu, qui multos dedit praecipites, utitur: Oderint, dum metuant. Ignarus quanta rabies oriatur, ubi supra modum odia creverunt. Temperatus enim timor cohibet animos, assiduus vero et acer, et extrema admovens, in audaciam iacentes excitat, et omnia experiri suadet. Sic feras lineis et pinna conclusas contine, easdem a tergo eques telis incessat, tentabunt fugam per ipsa quae fugerant, proculcabuntque formidinem. Acerrima virtus est quam ultima necessitas extundit. Relinquat oportet securi aliquid metus, multoque plus spei quam periculorum ostentet. Alioqui ubi quiescenti paria metuuntur, incurrere
83
in pericula iuvat, et aliena anima abuti. Placido tranquilloque regi fida sunt auxilia sua, quibus ad communem salutem utatur. Gloriosusque miles (publicae enim securitati dare operam videtur) omnem laborem libens patitur, ut parentis custos. At illum acerbum et sanguinarium necesse est graventur stipatores sui.
Quid ergo?] Interrogatio, quae dispositionem adiuvat et excitat auditorem. Quum enim ea quae
de differentia inter regem et tyrannum breviter complexus est, longa verborum serie postea sit enarraturus, minus haec haberent gratiae, si aequali tractu pronunciata essent, in hunc modum: Nam et reges occidere solent, sed quoties etc.
Nam et Dionysius maior] Dionysius maior non rex, sed tyrannus Syracusarum vulgo dicitur: et tamen multi qui reges appellati sunt, multo acerbius exercuerunt regnum, quam ipse tyrannidem. Hic igitur rex, illi verius tyranni, si ex suis operibus aestimentur. Neque tamen Dionysius ipse mansuetus per se aut moderatus fuit: quem etiam dirum atque exitialem terris futurum somnia portenderunt antequam nasceretur, ut refert Valerius. Et Macrobius inclementissimum aulae Siculae incubatorem vocat: qui submotis amicis, homines barbaros et ferocissimos in eorum locum substituit, quibus latera sua committeret Verum quorundam saevitiae comparata eius crudelitas, paene speciem habet clementiae. Quo factum est ut duodequadraginta annorum dominationem peregerit, quum plerique reges fastigio depulsi, aut exsilio aut morte male mulctati sint. Eo tempore floruit, quo Atheniensibus triginta tyranni impositi sunt: quo eodem fere tempore Romae creati sunt tribuni militum consulari potestate, anno post conditam urbem 34 ut censet Gellius. Nam Livius tradit fuisse annum 310. Dionysium maiorem dicit propter filium, qui tyrannidem velut haereditariam a patre accepit. Postea per factionem expulsus, ludum literarium Corinthi pueris aperuit. Quoddam scilicet fortunae ludibrium, utramque expertus, adversam moderatius tulit, prospera intemperanter abusus est. Loquitur autem contra Vallae observationem, quum maiorem dicit potius quam superiorem: sicut Valerius lib. III.: Felicior progenie sua superior Cato, a quo Porciae familiae principia manarunt. Idem: Cato vero superior saepenumero ab inimicis ad causae dictionem vocatus, nec ullo unquam crimine convictus etc.
Et L. Syllam] Sylla quum plus quam tyrannice in caedes et latrocinia rueret, nunquam tyrannus
84
vocatis est. Dictatoris nomen retinuit, quem magistratum liberi populi sibi imponebant. Et tamen quis neget vere tyrannum fuisse, si tyrannus is est qui impotenter dominantur, qui caedibus suorum pascitur, qui praeter aequum et bonum violenter imperium exercet?
Cui occidendi finem] Imo vero ne ipsa quidem modum imposuit. Multi enim quibus nihil erat cum Sylla rei, et qui civilibus factionibus abstinuerant, privatis inimicitiis sunt interempti, sub hoc praetextu, quod Mariani essent, quanquam se nunquam
admiscuerant Mario. Postea Sylla a quodam senatore rogatus, ut declararet quos esset poenis affecturus, ne tot immerentes iugularentur, octoginta cives proscripsit. Id aegre ferente senatu, addidit ducentos ac viginti. Tertio etiam non pauciores adiecit. Super hoc in concione se proscripsisse dixit, qui tunc memoriae succurrissent: alios proscripturum, qui oblivione essent praeteriti. Si quis proscriptum recepisset, opibus adiuvisset, morte liberasset, mortem irrogari praecepit, ut pietatis poenas lueret. Non fratrem, non filium, non parentem excepit. Neque deorum templa, neque hospitales penates, nec paternas domos a caedibus puras esse voluit. Nec Romae solum, sed in omnibus Italiae oppidis proscriptiones exercuit. Praeneste illati primum viritim cruciatus, iudiciario more. Deinde duodecim millia trucidata: soli Syllae hospiti concessa impunitate; quam tamen fortiter abnuit, respondens nullam se habere salutis gratiam, si exstinctori patriae permisceretur. Mille alia id genus leges apud Appianum et Plutarchum.
Descenderit licet e dictatura sua] Quum ita se in republica gereret, dictaturam assumpsit, magistratum scilicet populo romano antea usitatum, cui tamen rerum summa permitteretur. Libere enim in capita civium dictatores animadvertebant, non parebant tribunorum intercessionibus, et paene supra leges erant, non secus ac regia potestate praediti. Quamobrem cautum erat, ut se abdicarent magistratu sexto mense, ex quo adepti essent, ne magnum imperium, quod periculosum creditur, foret diuturnum. Sylla vero in annos centum et viginti sibi desumpsit. Cuius exemplum sequutus est Iulius Caesar. Verum hic semel acceptam potestatem nunquam dimisit, ille vero sibi abrogavit in coetu populi, ausus se exponere rationem gestae dictaturae redditurum, si quis inquireret. Ideo cavillatus in eum Caesar, dixit nescisse literas, qui dictaturam deposuerit. Et rhetores inter declamandi exercitationes, deliberationem Syllae agitabant dictaturam in concione deponentis: ut ait Quintilianus libro VIII. Quo allusit Iuvenalis Satyra prima:
Consilium dedimus Syllae, privatus ut altum
Quum ad hunc modum
85
abuterentur eius potestatis licentia, qui imperium affectabant, nomen senatusconsulto abrogatum est in perpetuum Antonio consule. Quae causa fuit ut postea Augustus magna vi offerente populo, genu nixus, deiecta ab humeris toga, nudo pectore, eam deprecatus sit. Verba igitur Senecae hunc habent sensum, licet praeter morem tyrannorum aliquando tyrannido excesserit, et in privatorum ordinem se composuerit, nullus tamen tyrannus etiam qui ad mortem perseveraverit, avidior fuit hauriendi sanguinis.
Et se togae reddiderit] Eadem loquutione utitur Lucanus lib. VII. in persona Caesaris:
Ipse ego privatae cupidus me reddere vitae,
Plebeiaque toga modicum componere civem.
Ut per togam significetur privatus habitus: quia praetexta insigne erat magistratuum. Paedianus in divinationem: Toga communis habitus marium et foeminarum, sed praetexta honestorum, toga viliorum. Quod tamen non satis est. Nam Sylla post depositam dictaturam senatoriam dignitatem retinebat. Quid sentiam, breviter perstringere visum est. In primis praetextati erant magistratus, ut dictum est, et ostendit Plinius in Panegyrico. Gestum, inquit, consulatum mirer, an non receptum? Gestus non in hoc urbis otio et intimo sinu pacis, sed iuxta barbaras gentes, ut illi solebant, quibus moris erat paludamento mutare praetextam. Item: Modo praetextas exuerant, resumant: modo lictores abire iusserant, revocent etc. Et Livius lib. X. tertiae decadis enumerat insignia triumphantium, et magistratuum, sellas curules, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, coronam triumphalem, lauream. Nonnulli alii etiam praetexta utebantur, consulares scilicet viri et praetorii, ac similes functi honoratis magistratibus, vel suis in rempublicam meritis eum honorem consequuti. Cicero quum de aedilitate sua loquitur: Sententiae dicendae locum, togam praetextam, sellam curulem, ius imaginis ad memoriam posteritatemque prodendam. Idem pro Cornelio Balbo: Qui praetoriam sententiam, ac togam praetextam legum praemiis consequuntur. Ne illi quidem semper praetexta toga induti in publicum procedebant, sed celebrandis supplicationibus, aut aliis feriis solennibus, et aliis quibusdam publicis festivitatibus. Cicero Philipp. II.: Cur non sumus praetextati? Cur honorem Caesaris tua lege datum deseri patimur? Bene ergo per togatos, privatos homines intelligimus, sive senatores, sive plebeios.
Tam avide sanguinem bibit] Usus est loquendi frequens, quum volunt scriptores quempiam exprimere suppliciis gaudentem, ut dicant eum sanguinem sitire et bibere. Plinius: Volumen evomuit, quo facile intelligatur ebrius
86
iam sanguine civium, et tanto magis eum sitiens. Unde illud car— men in Tiberium iactatum:
Fastidit vinum, quia iam sitit iste cruorem:
Tam bibit hunc avide, quam bibit ante merum.
Caesar apud Lucanum:
Sic et Syllanum solito tibi lambere ferrum,
Qui septem millia civium] Hanc eandem histo-
riam recitat Augustinus libro III. de Civitate et Plutarchus in Vita Syllae. Hic tamen in numero a Seneca discrepat. Scribit enim interfectos ad sex millia: nec responsum Syllae ponit superbum adeo atque atrox. Illic enim legitur quosdam flagitiosos castigari, non pauculos. Sed hoc addidit Seneca ad auxesin, quo maiorem faceret Syllae invidiam. Augustinus de numero cum Seneca convenit.
Ad aedem Bellonae] In ea aede saepe habebatur senatus, praesertim quum aut externarum gentium legatis dabatur, quibus urbem ingredi non liceret, aut imperatoribus triumphum petituris, qui ex more urbem non ingrediebantur, nisi triumphantes. Utriusque rei exempla sunt apud Livium, tertiae decadis libro X. de legatis Carthaginiensium, quibus vetitis ingredi urbem, hospitium in via publica, senatus ad aedem Bellonae datus est. Lib. VIII.: Senatu extra urbem in aede Bellonae dato, quas res gessisset in Hispania, disseruit. Erat enim iuxta circum maximum extra urbem sita, ab Appio Pulchro consecrata, autore Ovidio VI. Fastorum:
Hac sacrata die Thusco Bellona duello
Dicitur, et Latio prospera semper adest.
Appius est autor, Pyrrho qui pace negata,
Multum animo vidit, lumine captus erat.
Prospicit a tergo summum brevis area circum.
et caett. Eam autem diem intellige pridie Nonas Iunias, seu quartum diem mensis Iunii Vovisse Appium Pulchrum autor est Livius libro X., verum a quo sit consecrata, aut quo tempore, non meminit. Primum tamen senatusconsultum apud Livium ibi factum legitur, quum victor Marcellus reversus ex Syracusis triumphum ob res a se gestas postulavit. Senatum habebat C. Calphurnius praetor, libro VI. tertiae decadis. De ipsa dea lege Ciceronem libro secundo de Natura deorum, Lactantium libro primo. Ut ad Syllam redeamus, potuit facile clamorem exaudire. Illa enim hominum septem millia quae ses illi dediderant, ac in fidem permiserant, convenerant in circum maximum non longe a Bellonae templo.
Pauci Syllae videbantur] Sic respondisse Syllam alii non tradunt, quemadmodum diximus: sed hoc addidit Seneca, ut acciperet occasionem schematis quod Graecis
87
ἀνάκλασις dicitur, quum id quod ab altero dictum est, in aliam sententiam retorquemus. Huiusmodi est vulgare illud Proculeii: cui quum filius dixisset se non mortem patris exspectare, scilicet intelligens se non inhiare haereditati, excepit ille: Imo vero exspectes, nec properes moliri ut velocius moriar. Sylla pauculos dixerat occidi, ut terrorem minueret quem senatus ex tanto clamore conceperat: Seneca ad sanguinis aviditacem refert.
Ex eodem corpore abrupti] Argute colligit eos non esse cives, qui in commune non vivunt. Quid
enim est civitas? Nempe concilium coetusve hominum iure sociatus, inquit Cicero in somnio Scipionis. Quam definitionem sumpsit ex Aristotele in Politicis. Si igitur non omnis societas est civitas, sed ea tantum quae probis moribus et aequis legibus vivat: nimirum qui legibus non obtemperant, cives non sunt, sed ex corpore legitimae civitatis abrupti. In hostile nomen transeunt. In eandem sententiam alibi Cicero: Ut corpora nostra sine mente, ita civitas sine lege, suis partibus ut nervis ac sanguine et membris, uti non potest.
Interim hoc quod dicebamus] Quasi diceret: Illud obiter dictum sit, admoneri nos exemplo Syllae quos hostes persequi debeamus. Interim quod est instituti nostri proprium, facile tyrannum a rege discernit clementia.
Uterque licet non minus armis valletur] Παραδιαστολή, quam Fabius lib. IX. distinctionem vocat, quae duas res aut plures, quae videntur eundem vim et rationem habere, disiungit, et quantum distent docet, suum cuique propriam sententiam subiungendo. Sic Ovidius in re simili:
Et latro, et cautus praecingitur ense viator,
Ille sed insidias, hic sibi portat opem.
Eiusdem generis est etiam quod sequitur: Nolo te saepius parcum appellare, quum sis avarus. Nam qui parcus est, utitur eo quod satis est; tu contra propter avaritiam, quo plus habes, magis eges. Ita non tam diligentiae fructus, quam copiae miseria consequitur.
Alter arma habet quibus] Rex scilicet, cuius officium est vim quae subditis inferatur, armis propulsare, quibus utitur tanquam pacis praesidio.
Alter ut magno timore] Scilicet tyrannus, qui quum omnibus invisus sit, odia terrore cohibet. Quod significavit Tranquillus de Domitiano loquens: Inopia rapax, metu saevus. Et Claudianus:
Cuncta ferit, dum: cuncta timet.
Nec illas ipsas manus] Qui omnes timet, qui ad omnem motum trepidat, suos etiam satellites cur non timeat? armatos videt, nec satis securus est, an pro se, an contra se ferro accingantur. In hanc sententiam introducitur Thyestes a Seneca tragico:
Nunquam pavere destiti, atque ipsum mei
Ut invisus sit quia timetur] Contrariis in contraria agitur tyrannus. Nam timeri vult quia invisus
88
est. Et tamen ideo invisus est, quia timetur. Atqui nihil opus esset timore, si nullum esset odium. Hoc igitur unum illi malum est, quod putat mali remedium.
Et timetur] Ut enim ait Ennius, quem metuunt, oderunt: quem quisque odit, perisse expetit. Seneca lib. II. de Ira: Quid? quod semper in auctores redundat timor, nec quisquam metuitur, ipse securus?
Occurrat hoc loco tibi Laberianus ille versus, qui medio civili bello in theatro dictus, totum in se populum non aliter convertit, quam si missa vox esset publici affectus:
Necesse est multos timeat, quem multi timent.
Ita natura constituit, ut quod alieno metu magnum est, suo non vacet.
Timeri vult] Quid enim aliud faciunt, quam terrorem omnibus incutiunt, qui omnes sibi gladios impendere, suaeque vitae imminere arbitrantur? Lege tragoediam Senecae quae inscribitur Octavia: in quam sententias paene ad verbum ex hoc opere transtulit. Vere ergo tyrannica vox Dionysii, qua iactabat vincula adamantina esse metum, violentiam, classem et decem millia armatorum.
Et illo exsecrabili versu] Versus hic Atro attribuitur in tragoedia quadam veteri, sive Accii, sive alterius cuiuspiam: quemadmodum Cicero duobus locis meminit: Offic. I.: Si Aeacus aut Minos dixerit, Oderint, dum metuant, aut: Natis ipse sit sepulcrum parens: indecorum videretur, quod eos fuisse iustos accepimus; at Atreo dicente, plausus excitantur. Et Philipp. I.: Videmus quoque in fabulis, ipsis qui Oderint dum metuant, dixerint, perniciosum fuisse.
Oderint dum metuant] Suetonius in Caligula: Tragicum illud subinde iactabat: Oderint dum metuant. Item in Tiberio: Tragicum illud identidem iactabat: Oderint dum probent. Seneca lib. I. de Ira: Diram illam et abominandam vocem Syllano scias tempore esse scriptam: Oderint dum metuant. Hoc nomine Caesarem onerat invidia Lucanus, his verbis:
Tam magno populis: et se non mallet amari.
Ubi supra modum odia creverunt] Tyrannus quidem satis prospere actum putat, si a suis metuatur, nihil ad se pertinere odium existimans, quod terrori succumbat. Interim crescunt odia, et tandem in rabiem vertuntur, quae nullo timore qualibet ruit. Hic nihil agunt gladii, nihil satellites, hic miser a suis praesidiis deseritur, quae sibi in eam fortunam comparaverat.
Temperatus enim timor] Num et boni principes necesse habent metu continere facinorosos homines, ut appetitus noxii sub iuris regula limitentur: et poenas exsequi quae irrogantur a legibus, ne impunitas augeat confidentiam. Sed adhibent temperaturam: quoniam multis exorabiles se praestant,
89
pluribus etiam amabiles. Terror ille tyrannicus, qui nec mediocritatem habet, nec intervallum, nen discrimen, ita ad vivum pungit, ut magis irritet quam coerceat.
Sic feras lineis] Similitudo est appositissima, qua idem ipse Seneca utitur libro nono Declamationum: Quaedam, inquit, ferae tela commordent, et in mortis autorem per vulnera ruunt. Sed haec expressior et accommodatior ad id quod dixerat. Ut enim terror ille, quem posuit, acer et assiduus, et extrema admovens, sic feras indagine cinctas, venatore ferrum admovente, undique urget desperatio.
Lineis et pinna] Periphrastice designat indaginem, hoc est plagarum seriem in varros arrectarum.
Tentabunt fugam per ipsa quae fugerant] Dum enim ferrum fugiunt venatoris, se lineis plagis implicant: quibus rursum dum se explicare contendunt, cursum in venatorem retorquent, venabulum dentibus arripiunt. Idque contingit in ultima desperatione. Est enim artis venatoriae, facere aliquam spem evadendi, si aufugiant; quo se facilius coniiciant in plagas.
Acerrima virtus est] Γνώμη seu sententia, quae frequenter in clausulis ponitur. Hic simplex, et ad rem relata. Est autem non minus vera sententia, quam celebris et vulgata. Porcius Latro in Declamat.: Gravissimi sunt morsus irritatae necessitatis. Q. Curtius lib. V.: Ignaviam quoque necessitas acuit: et saepe desperatio spei causa est. Idem alibi: Efficacior omni arte necessitas, non usitata modo praesidia, sed etiam nova admovit. Hinc illud hortamentum Hannibalis ad milites, quo nihil efficacius dici potuit: Aut vincendum, aut moriendum, milites, libro X. Livii et tertiae decadis libro I.: Vobis necesse est fortibus viris esse, omnibus inter victoriam, mortemve certam, desperatione abruptis, aut vincere, aut si fortuna dubitabit, in praelio potius, quam in fuga mortem oppetere. Nullum incitamentum ad vincendum homini a diis immortalibus acrius datum est. Simile quiddam est apud Salustium in persona Catilinae.
Extundit] Verbum in hac significatione elegans, ut studii contentionem designet. Est enim quasi tundendo elicere, ut ait Nonis: qui etiam Vergilii carmen Georg. I. sic legit:
Ut varias usus meditando extunderet artes.
Quamvis Servio et Festo placeat, excuderet. Suetonius in Vespasiano: Latum clavum quamvis fratre adepto, diu aversatus est, nec tandem ut appeteret compelli nisi a matre potuit: ea demum extudit magis convicio, quam precibus. Ipse Seneca alibi: Qui etiam ex duro et immemori pectore gratiam extundit.
Relinquat oportet securi] Bonus princeps timetur ut praeses legum, et custos: quae non omnibus poenas irrogant, sed iis
90
qui non aliter cor-
rigi possunt. Hunc improbi et facinorosi formidant, boni amant et reverentur.
Ubi quiescenti] Sensus est, tyrannus non modo de iis sumit supplicium, qui in necem suam conspirarint: sed etiam accusatores submittit, qui fictis criminibus opprimant innocentes. Sive igitur magnum aliquid cogites, sive quiescas, versaris semper in eodem capitis discrimine. Satius est autem a vero accusatore, quam a calumniatore trahi in iudicium.
Aliena anima abuti] Secundum eam differentiam, quam Donatus observavit in Phormione. Abutimur, ait, cum iniuria et contumelia. Quemadmodum etiam accepit Curtius lib VIII.: Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et vilissimo abuteris sanguine.
Placido tranquilloque regi] Hactenus argumentabatur in hunc modum: etiam si tyrannus aliquod praesidium habeat in satellitibus armatis, non satis firmum esse et validum, tamen quod odio publico vinceretur. Nunc arguit nullum etiam in iis esse praesidium, nempe qui custodia eius graventur.
Sanguinarium] Id est crudelem, et sanguinis appetentem. Tranquillus in Claudio: Saevum et sanguinarium natura fuisse, magnis minimisque apparuit rebus. Plinius Epist. IV.: De huius, nequitia sanguinariisque sententiis in commune omnes super coenam loquebantur. Sic Plinius maior vocat sanguinarium Tarquinii responsum, et idem Seneca libro III. de Ira, feram sanguinariam. Eadem forma Graecis αἱματόεις, καὶ αἱματώδης, καὶ αἱματηρός. Pro quibus nominibus Politianus in Herodiano sanguinarium vertit.