CAPUT XIII.
Non potest habere quisquam fidae ac bonae voluntatis ministros, quibus in tormentis et equuleo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis noxior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes ac vindices facinorum timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores. Hoc enim inter caetera vel pessimum habet crudelitas. Perseverandum est, nec ad meliora patet regressus. Scelera enim sceleribus tuenda sunt. Quid autem eo infelicius, cui iam esse malum necesse est? O miserabilem illum, sibi certe: nam
91
caeteris misereri eius nefas sit, qui caedibus ac rapinis potentiam exercuit, qui suspecta sibi cuncta reddidit tam externa quam domestica: quum arma metuat, ad arma confugiens: non amicorum fidei credens, non liberorum pietati. Qui ubi circumspexit quaeque fecit, quaeque facturus est, et conscientiam suam plemam sceleribus ac tormentis adaperuit, saepe mortem timet, saepius optat, invisior sibi quam servientibus.
E contrario is cui curae sunt universa, qui non alia magis, alia minus tuetur, nullam non reipublicae partem tanquam sui nutrit, inclinatus ad mitiora, etiam si ex usu est animadvertere: ostendens quam invitus aspero remedio manus admoveat. In cuius animo nihil hostile, nihil efferum est. Qui potentiam suam placide ac salutariter exercet, approbare imperia sua civibus cupiens. Felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicaverit; sermone affabilis accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis; aequis desideriis propensus, et iniquis acerbus: qui a tota civitate amatur, defenditur, colitur. Eadem de illo homines secreto loquuntur, quae palam. Tollere filios cupiunt, et publicis malis sterilitas indicta, recluditur. Bene se meriturum de liberis suis quisque non dubitat, quibus tale saeculum ostenderit. Hic princeps suo beneficio tutus, nihil praesidiis eget: arma ornamenti causa habet. Hoc caput est annexum superiori. Reddit enim rationem eius quod dixerat, non posse fieri quin graventur stipatores acerbo et sanguinario principe. Subdit nunc quia nulla potest esse eorum fides aut benevolentia, quos assiduis caedibus, bestiarum more, exercet. Alludit autem Seneca ad morem antiquum Romanorum, qui supplicio addictos aut feris obiiciebant, ut protinus laniarentur, aut cogebant cum feris depugnare. Hique postremi ad bestias condemnati dicebantur. Illi priores, qui in mortem praesentaneam tradebantur, peiori erant conditione.
Omnibus reis noxior] Qui reus est et noxius, eum quoque sollicitum esse oportet. Nam quum per se meticulosa res sit ire ad iudicem,
92
ut ait Plautus, meticulosissima est causam capitalem et malam sustinere, in qua de capite tuo sententiam secundum adversarium ferendam exspectes. Comparativum nomen quo usus est Seneca, non potest exigi ad communem aliorum formam: nec tamen caret exemplo. Plautus in Mostellaria:
Quo neque industrior de iuventute erat
Iuvenalis:
Ergegius coenat, meliusque miserrimus horum.
Cicero in oratione pro Domo sua ad Pontifices: Quis apud populum romanum de illius dignitate industrius? quis senatui saepius dixit?
Ut non liceat illi mutare mores] Putat enim paratam sibi esse ultimam perniciem tyrannus, si solito faciliorem se exhibeat. Semper enim mortem habet prae oculis, quam non credit posse evitari, nisi vi armisque propulsetur. Sic animatus, etiam si velit, non tamen audet quidquam de solita crudelitate remittere. Ideo Phalaris, in quadam epistola, periculosius ait deponere principatum, quam occupare. Et Dionysius dicebat non equo insiden-
tem, sed pedibus tractum debere deponere tyrannidem: ut meminit Livius lib. IV. tertiae Decadis. Memorat et Plutarchus Solonis responsum, qui aiebat, pulchrum quidem tyrannidem esse locum, sed exitum non habere.
Scelera sceleribus tuenda] Hic mos eorum est, qui quum defendere admissa flagitia non possint, de novis sceleribus remedia quaerunt. Iam hoc scelus est, quod tyrannus irrumpit in publicam libertatem, ac pacem civitatis tumultuose perturbat; deinde ut possessionem semel acceptam retineat, cogitur omnes de medio tollere, qui sunt alicuius in urbe dignitatis, qui possunt ad recuperandam libertatem populum concitare. Haec ubi perpetravit, prospicit ne qui exsistant ultores ac vindices. Itaque omnem generosum sanguinem effundit. Demum agnoscit se omnibus exsecrabilem ac detestandum: quas exsecrationes dum vult a suo capite amoliri, scelera sceleribus tuetur. Ita nec modus nec finis scelerum. Seneca in Agamemnone:
Per scelera semper sceleribus tutum est iter.
Hinc eleganter Persius:
Virtutem ut videant, intabescantque relicta.
Non amicorum fidei] Sic de Dionysio legimus, qui submotis amicis, in eorum locum ferocissimarum gentium homines, et a familiis locupletum electos praevalidos servos, quibus latera sua committeret, substituit. Valerius autor libro IX. Cicero quoque Tusculanarum V. de eodem loquens: Qui quum esset bonis parentibus atque honesto loco natus, etsi id quidem alius alio modo tradit, abundaretque et aequalium familiaritatibus, et consuetudine propinquorum; haberet etiam more Graeciae quosdam adulescentes amore coniunctos, credebat se eorum nemini: sed iis
93
quos ex familiis locupletum servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat, et quibusdam convenis, et feris barbaris corporis custodiam committebat. Lege apud eundem Ciceronem Offic. II. de Alexandro Phereo.
Non liberorum pietati] Hoc etiam ad Dionysium refertur, qui quum se tonsorum manibus nollet permittere, tondere filias docuit, quarum etiam postea suspectam habens fraudem, instituit ut candentibus, iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Non est autem oscitanter praetereundum, quod Seneca fidem amicorum dixit, et pietatem liberorum. Sic enim corum officia distinguuntur. Plinius in Panegyrico: Reddita est amicis fides, liberis pietas, obsequium servis. Cicero in oratione pro Quintio: Veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur. Neque mireris alibi veritatem, alibi fidem legi. Sunt enim eiusdem prope significationis, pro ea quam Graeci χρηστότητα vo-
cant. Idem Cicero pro Plancio: Quid pietas, nisi voluntas grata in parentes? Quintilianus libro V.: Ut ea in quae communi opinione consensum est, deos esse, praestandam pietatem parentibus. Ut tamen intelligant lectores quid vere sit pietas, subiiciam verba Ciceronis ex Topicis: Atque etiam, inquit, rursus aequitas tripertita dicitur esse; una ad superos, altera ad manes, tertia ad homines dicitur pertinere. Prima pietas, secunda sanctitas, tertia iustitia seu aequitas. Hactenus Cicero. Verum quoniam parentes nobis quasi deorum vice sunt, ad eos derivatur: quod innuit Augustinus libro X. de Civitate. Pietas proprie Dei cultus intelligi solet, quam Graeci εὐσεβείαν vocant. Haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. Quin et hoc nomine utimur, quum volumus praecipuam amoris vim exprimere. Cicero lib. I. Epistolarum: Periucundae mihi fuerunt literae tuae, quibus intellexi te perspicere meam in te pietatem. Quid enim dicam benevolentiam, quum illud ipsum gravissimum et sanctissimum nomen pietatis levius mihi meritis erga me tuis videatur?
Qui ubi circumspexit] Hactenus exsequutus est tyrannum esse miserrimum, qui sic deos horreret et homines, testes ac vindices facinorum, ut nec amicorum fidei se permitteret, nec liberorum pietati fideret, qui necesse haberet ad armorum praesidia confugere, ne ipsis quidem satis securus. Nunc addit, quod est gravius, eum habere testem conscientiam, quae instar vermis eum intus corrodit ac lacerat. Est enim conscientia mille testes, ut proverbio fertur. Iuvenalis Satyra XIII.:
Quos diri conscia facti Mens habet attonitos, et surdo verbere caedit,
94
Occultum patiente animo tortore flagellum.
Poena autem vehemens, et multo saevior illis,
Quas et Caeditius gravis invenit, et Rhadamantus,
Nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Pacatus in Panegyrico: Habet nescio quos internos mens scelerata carnifices, imo ipsa sibi carnifex conscientia est, etc. Cicero pro Roscio: Nolite putare, quemadmodum saepe in fabulis videtis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserint, agitari et perterreri furiarum taedis ardentibus: sua quemque fraus, et suus terror maxime vexat: suum quemque scelus agitat, amentiaque afficit: suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent. Hae sunt impiis assiduae domesticaeque furiae. Secundum haec Ciceronis verba intelligendum illud Statii I. Thebaidos:
Scelerumque in pectore dirae.
Idem Cicero pro Milone: Magna est vis conscientiae, et magna in utramque partem: ut neque timeant qui nihil commiserint, et semper ante oculos poenam versari putent, qui peccarint. Plura Seneca in eandem sententiam Epistola XCVIII.
Fortunam suam publicaverit] Hoc enim inter regnum et tyrannidem interest, quod illud ad publicam utilitatem pertinet, haec privatis commodis continetur. Pro eo quod hic Seneca publicare dicit, Curtius vulgare. Verba sunt libro IX.: Ad hoc, itineris labor et aegritudo animi vulgaverat morbos. Item: Et contagium morbi etiam in alios vulgatum est.
Sermone affabilis, accessuque facilis] Vere regiae virtutes, prae se ferre quandam sermonis suavitatem, quae alliciat potius quam deterreat, omnibus se facilem et expositum exhibere, etc.
Aequis desideriis propensus] Utrumque principi observandum, ut quod aequum est, non aegre impetrari a se permittat, et ne tantam suis licentiam indulgeat, ut possint in alios plus quam aequum est usurpare.
Eadem de illo homines secreto] A malis principibus laudes vi et metu exprimuntur, senatusconsulta honorifica, panegyrici solennes, theatricae acclamationes. Sed quod non audent homines palam praedicare, alter in alterius aures mussant. Bonum principem quem laudant, amant. Laudant enim ex affectu, nec secreto exsecrantur, ut tyrannum. Eadem fere cst sententia in Panegyrico Plinii: Nec eadem de principe praedicemus, quae prius. Neque enim eadem secreto loquitur, quae prius.
Tollere filios cupiunt] Ad rempublicam pertinet liberis dare operam: quippe quae hominis tantum aetatem duratura sit, nisi novam prolem parentes subinde sufficiant. Unde lex Metelli, cuius meminit Gellius, quam eandem Augustus suasit. Et iura liberorum apud Romanos. Et apud Platonem
95
libro sexto de Republica punitur caelibatus. Igitur laus imperatoris est, quod sub eius imperio cives tolero filios cupiunt. Id ipsum inter laudes Traiani ponit Plinius. Foeminas, inquit, tunc foecunditatis suae maxima voluptas subiit, quum cernerent cui principi cives, cui imperatori milites peperissent. Quod hic tollere filios dicit Seneca, nos etiam vernacula lingua elevare dicimus. Terentius in Heautontimorumeno:
Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere interminatum,
Si puellam parerem, nolle tolli?
Curtius libro nono: Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt, aluntque: sed eorum quibus spectandi infantum habitum cura mandata est. Plinius iunior: Locupletes ad tollendos liberos ingentia praemia, et pares poenae cohortantur: pauperibus educandis una ratio est, bonus princeps. Tolli et educari pro eodem posuit.
Nihil praesidii eget] Nam, ut ait Horatius,
Integer vitae, scelerisque purus,
Non eget Mauri iaculis, nec arcu,
Nec venenatis gravida sagittis,
Arma ornamenti causa habet] Imperii insignia quibus se faciat populo venerabilem, et plenum maiestatis.