Quem appellavimus patrem patriae] Omnes fere Caesares patres patriae a senatu consalutabantur, ut paene solenne hoc fuerit imperatorum cognomen, ex quo Iulio delatum fuerat: et Tacitus promiscuum hoc cognomentum libro XI. appellet. Vide Tranquillum. Habuit hoc nomen originem a Cicerone, qui post suppressam Catilinae coniurationem pater patriae est appellatus, ut testatur Appianus libro secundo. Et alibi loquens de Caesare dictatore: Appellatus est pater patriae; quod cognomen primus Cicero meruit. Iuvenalis Satyra VIII.:
98
Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
Plinius libro VII.: Salve primus omnium parens patriae appellate. Plutarchus in eius vita Catonem fuisse autorem huius cognominis tradit: quod an verum sit, in medium relinquo. subiiciam tamen ipsius Plutarchi verba, et Ciceronis locum, quo facilius possint aestimare lectores. Nonnihil, inquit, Ciceroni ac universae reipublicae Cato conduxit: qui tribunatus viribus fultus, aequa licet potestatis licentia, ampliori tamen dignitate institit. Facile enim cuncta solvit, et Ciceronis consulatum adeo pro rostris extulit, ut Ciceronem honoribus omnium maximis dignatus sit, illum patrem patriae appellans: quod cognomen primum ex Catonis oratione Ciceroni inditum, ad caeteros emanasse existimatur. Cicero ipse in oratione pro Sextio sic loquitur: Quid fuit illud, quod summus artifex flens et recenti laetitia, et moesto dolore, ac desiderio mei, egit aperte multo gravioribus verbis meum causam, quam egomet de me agere potuissem? Summi enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. Tum illa quanto cum gemitu acta sunt? O pater! Me me ille absentem ut patrem deplorandum putarat, quem Q. Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae nominarant. Quanto cum fletu, quum patrem pulsum, patriam afflictam deploraret, domum incensam, eversamque? Sic egit, ut demonstrata pristina fortuna, fletum etiam inimicis atque invidis excitaret. Nominatim sum appellatus, in Bruto. Hic nominatim Q. Catulum memorat, nulla mentio Catonis: et in senatu,
non in concione appellatum se praedicat. Sane qui adeo iactat histriones, non fuit praetermissurus Catonem, alioqui rerum suarum laudator magnificus. Similia quaedum videre est apud Plutarchum, quae hominis autoritate magis quam historiae veritate fulciantur, ut quum scribit Ciceronem se usque adeo adulescenti Octavio subiecisse, ut eum aliquando patrem appellaverit: et continuo subiicit: Ex quo stomachans Brutus in Epistolis ad Atticum Ciceronem increpat, quod Antonii metu Caesari blandiens non libertati studere, sed domesticum sibi dominum facere videretur. At vero longe aliud sonant verba Bruti in epistola ad Atticum. Appellet, inquit, ergo patrem licet Octavius Ciceronem, referat omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit, verba rebus esse contraria. Eiusdem rationis est, quod affirmat Ciceronem quum senatus sibi triumphum ex provincia redeunti decerneret, respondisse, sibi gratius foro triumphum Caesaris sequi. Apparet autem ex verbis Ciceronis, ipsum et cupide
99
appetisse, et oblatum non respuisse, sed distulisse suam spem, quo maiori apparatu triumpharet, rebus urbanis compositis et sedata seditione. Nec ante voluntatem abiecit, quam transfugit ad Pompeium: quippe de sumptibus magnopere sollicitus, et ornatus lictoribus laureatis. Nolim mihi credatur: audi ipsum Ciceronem. Primum libro VI. Epistolarum deliberat cum Attico: Videris, inquit, quid nobis de triumpho cogitandum putes: ad quem amici me vocant. Ego, nisi Bibulus, qui dum unus hospes in Syria fuit, pedem porta non plus extulit, quam domo sua, admiraretur, de triumpho aequo animo essem, nunc vero αἰσχρὸν σιωπᾷν. Libro VII.: Tu autem de nostro statu cogitabis, primum quo artificio tueamur benevolentiam Caesaris, deinde de ipso triumpho, quem video, nisi reipublicae tempora impedient, εὐπόριστον. Item: Scripsi ad Terentiam, scripsi etiam ad ipsum me, quidquid posset nummorum ad apparatum sperati triumphi ad me redacturum. Item: De triumpho autem nulla me cupiditas unquam tenuit ante Bibuli impudentissimas literas: quas amplissime supplicatio consequuta est: a quo si ea gesta sunt, quae scripsit, gauderem, et honori faverem. Nunc illum, qui pedem porta, quoad hostis eis Euphratem fuit, non extulerit, honore augeri: me in cuius exercitu spem illius exercitus habuit, idem non assequi, dedecus est nostrum: nostrum inquam, te coniungens. Itaque omnia experiar, et, ut spero, assequar. Perpendat nunc secum lector, num haec, et his similia, quae in eius epistolis sparsim leguntur, sint triumphum abnuen-
tis. Redeamus ad Senecam. Dicit igitur nomen patris patriae non esse impositum Caesaribus ab assentatoribus, sed ut populus ostenderet nihil plus in se licere principibus, quam parentibus in liberos.