CAPUT XV.
Tarium, qui filium deprehensum in parricidio, exsilio damnavit, causa cognita, nemo non suspexit, quod contentus exsilio, et exsilio delegato, Massiliae parricidam continuit, et annua illi praestitit, quanta praestare integro solebat. Haec liberalitas effecit, ut in qua civitate nunquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset, quem is pater damnare potuisset, qui odisse non poterat. Hoc ipso exemplo dabo, quem compares bono patri bonum principem. Cogniturus de filio Tarius, advocavit in consilium Caesarem Augustum.
101
Venit in privatos penates, assedit, pars alieni consilii fuit. Non dixit, imo in domum meam veniat. Quod si factum esset, Caesaris futura erat cognitio, non patris. Audita causa, excussisque omnibus, et sis quae adulescens pro se dixerat, et iis quibus arguebatur, petit ut sententiam suam quisque scriberet: ne ea omnium fieret, quae Caesaris fuisset. Deinde prius quam aperirentur codicilli, iuravit se Tarii hominis locupletis haereditatem non aditurum. Dicet aliquis pusillo animo: Timuit ne videretur locum spei suae aperire velle, filii damnatione, ego contra sentio. Quilibet nostrum debuisset adversus opiniones malignas satis fiduciae habere in bona conscientia. Principes multa debent etiam famae dare. Iuravit se non aditurum haereditatem. Tarius quidem eodem die et alterum haeredem perdidit, sed Caesar libertatem sententiae suae redemit: et postquam approbavit gratuitam esse severitatem suam, quod principi semper curandum est, dixit relegandum quo patri videretur. Non culleum, non serpentes, non carcerem decrevit, memor non de quo censeret, sed cui in consilio esset. Mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adolescentulo impulso in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset: debere illum ab urbe et a parentis oculis submoveri. Prius exemplum proposuit, quo malum patrem nobis describeret. Nunc exemplum proponit boni patris: utrumque ad confirmandum id quod dixerat, bonum patrem esse qui nonnunquam blande, nonnunquam minaciter obiurgaret filium, multa toleraret, ad multa conniveret, tentaret omnia antequam ultima experiretur. Attendat autem lector ad seriem argumentationis. Argumentatur Seneca ab autoritate. Facit enim ex hominum opinione quoddam quasi praeiudicium. Erixonem, quia aspere ni-
mis et praecise in filium animadverterat, populus graphiis confodit. Ergo patris saevitia hominum opinione improbata est. Rursum, si Tarium omnes laudaverunt, quia filii nefarium facinus modice ac etiam intra modum
102
punivit: igitur publico decreto patris mansuetudo approbata est. Quod si bonum principem decet ad exemplar boni patris formari, nimirum mansuetudine opus est. Tarius hic de quo loquitur Seneca, is est cuius meminit Plinius Hist. natur. lib. XVIII. qui humili loco natus, ab extrema paupertate provectus ad summum fortunae fastigium beneficentia Augusti etiam consulatum adeptus est.
Contentus exsilio, et exsilio delegato] In hoc fuit temperatus pater, quod exsilio contentus, mortis poenam remisit, multo etiam magis, quod tale exsilium delegavit ac definivit, nempe Massiliam, quae urbs antiqua dignitate, eximiisque opibus atque ornamentis pollebat: ut videri potuerit non exsulare, qui in eum locum relegatus sit. Massilia urbs est Galliae in petroso loco sita, Phocaensium aedificium, de qua lege Strabonem libro IV., Iustinum libro XLIII., Pomponium Melam libro II. Nam de eius laudibus Cicero pluribus locis, et alii. In ea exsulavit Milo. Unde apparet eos qui solum exsilii causa verterent, eam sedem quasi aptissimam delegisse, si tamen non essent loco circumscripti.
Et annua] Id est, sumptus annuos, seu annuam pensionem. Sic enim annua absolute dicuntur alimenta in singulos annos. Tranquillus in Tiberio: Sed et peculio concesso a patre, praebitisque annuis fraudavit per speciem publici iuris, quod nihil de iis Augustus testamento cavisset.
Quem compares bono principi] Bono principi Augusto, bonum patrem Tarium: quorum in eadem causa alter bonum se patrem praestitit, alter instar boni patris bonum principem.
Cogniturus de filio Tarius] Benignitas Augusti, et quod de filio cognitionem patri permisit, quum posset ad se trahere: quod praevidebat patrem mitius acturum: extraneum quemvis iudicem summo iure posse animadvertere. Deinde, quod patri affuit in consilio, et quum sententiam rogaretur, meminit cui in consilio adesset. Itaque non tantum quasi in parricidam, sed quasi in filium sententiam tulit.
Caesaris futura erat cognitio] Id est inquisitio, examen. Livius lib. I.: Cognitiones capitalium rerum per se solus sine consilis exercebat. Iuvenalis Satyra XVI.:
Cognitio est igitur de milite.
Alias cognitor est familiarissimus defensor, qui praesentis causam novit, et sic tuetur ut suam, ut interpretatur Asconius in Divinationem. In qaa significatione saepius accipit Cicero.
Ut sententiam suam quisque scriberet] Hic ritus ut plurimum in iudiciis publicis observabatur, ut iudicos audita causa, sententiam suum scriberent, et in urnam coniicerent, sic ut alter alterius sententiam ignoraret, et omnes omnium. Tum praetor qui quaestioni praeerat, ex eorum sententia qui numero vincebant,
103
pronunciabat. Id tamen perpetuum non erat: quod certum est ex loco Ciceronis in oratione pro Cluentio. Quaesivit, inquit, a reo C. Iunius quaesitor ex lege illa Cornelia quae tum erat, clam, an palam de se sententiam ferri vellet. De Oppianici sententia responsum est, quod is Habiti familiarem esse Iunium dicebat, clam ferri velle. Itum est in consilium: omnibus sententiis praeter unam, quam suam Stalenus esse dicebat, Scamander prima actione condemnatus est. Falluntur ergo qui semper tabellares fuisse sententias existimant.
Ne ea omnium fieret, quae Caesaris] Hoc est, ne si palam protulisset Augustus sententiam, omnes eius autoritatem instar praeiudicii sequerentur. Ita erant liberiores quae scribebantur sententiae. Quare Cicero de lege agraria, tabellam qua ferebantur suffragia, vocat indicem tacitae libertatis; et alibi tabellae latebram.
Iuravit se Tarii locupletis hominis] Cur iuraverit Augustus, postea aperit Seneca, ne scilicet videretur spolii (ut dicitur) cupiditate conficere beluam: et ideo filium ab haereditate paterna deiicere, ut ipse haeres institutus in locum succederet. Quod hic Tarium hominem locupletem appellat Seneca, homo ipse praedives, non abs re est. Siquidem Tarius, ut scribit Plinius in eo quem citavimus loco, millies sestertium liberalitate Augusti congestum agris coemundis exhausit: quae summa facit aeris nostri vicies quinquies centena millia, seu duos milliones et quingenta millia coronatorum: ut colligitur ex supputatione Budaei. Neque enim mihi curae est quid garriat Porcius Latro Vicentinus. Quid sit adire haereditatem, quod et cernere dicitur, nulli ferme iurisconsulto non cognitum est. Significat enim haeredem profiteri, et se pro haerede gerere. Unde et metaphorice cernere haereditatem alienae laudis, Ciceroni ad Dolabellam, et libro VI. ad Atticum: cernere amorem. Non contemnendus est error Marcelli, cuius verba sunt: Cernere, cedere significat; unde et cernere haereditatem filii patribus, id est cedere dicti sunt. Imo vero filii patrum haereditatem cernunt, id est adeunt.
Satis habere fiduciae in bona conscientia] Non enim sapientis est se extra quaerere, et pendere a rumoribus, sed conscientiae suae fiducia niti, ut philosophi praedicant. Cicero ad Atticum libro XII.:
Mea conscientia pluris est, quam hominum sermo. Item libro XIII.: De fama nihil sane laboro, etsi scripseram ad te tunc stulte. Nihil enim melius curandum est, atque hoc in omni vita sua, quemque a recta conscientia transversum unguem non oportet discedere. Haec apud philosophos valeant, nobis vero longe aliud praescribit nostra religio. Nam, ut ait Augustinus de communi vita clericorum:
104
Duae res sunt conscientia, et fama: conscientia necessaria est tibi, fama proximo tuo. Qui confidens conscientiae negligit famam, crudelis est.
Princeps multa debet etiam famae] Nam ut loquitur Quintilianus in milite Mariano: Quo ad altiorem quisque honorum gradum extenditur, magis in exemplum spectantibus patet. Et haec est conditio superiorum, ut quidquid faciunt, praecipere videantur. Quare nil mirum, si habere debeant famae rationem.
Iuravit se non aditurum] Hoc schema rhetoricum, quod alii πλόκην, alii ἀναδίπλωσιν vocant, repetitio, seu replicatio latine dici potest.
Gratuitam esse severitatem] Non excogitatam ad confiscandam haereditatem, etc.
Non culleum, non serpentes] Significat poenam parricidarum, qui virgis sanguineis verberati, atque insuti culleo cum cane, simia, angue et gallinaceo, in profluentem deiiciebantur, aut, si mare longius dissitum esset, feris subiiciebantur. Autor Modestinus in l. poena parricidii ff. ad l. Pomp. de parricid. Id constitutum erat lege Cornelia, quam nonnulli latam a Sylla existimant. Ego contra sentio. Nam Cicero in oratione pro Roscio, Quanto inquit, maiores nostri sapientius, qui quum intelligerent nihil esse tum sanctum, quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt: ut quos ipsa natura retinere in officio non potuisset, magnitudine poenae maleficio submoverentur, insui voluerunt in culleum vivos, atque ita in flumen deiici. Hic a maioribus latam legem testatur, quum tamen causam Sylla vivente ageret, autore Plutarcho. Quisquis tamen ille fuerit Cornelius primus legislator, legem paene obsoletam in usum revocavit Pompeius Magnus, nihil ad poenam adiiciens, quemadmodum scribit Marcellus iuriscons. in l. I. ff. ad Pompeiam etc. in cuius verbis duo verba expungenda scitissime docuit Zasius iurisconsultus. Adde etiam hoc supplicium non primum excogitatum esse in parricidas, sed quum M. Tullius duumvir, quia librum secreta civilium sacrorum continentem Petronio Sabino transscribendum dederat, iussu Tarquinii regis culleo
insutus, et in flumen proiectus esset, hoc genus supplicii ad parricidas traductum est. Siquidem deorum ac parentum violationem aeque expiari aequum est, ait Valerius. In codicibus Dionysii Halicarnassei legitur M. Attilium. Ego M. Tullium reponendum censeo ex Valerio. Lege multa in hanc sententiam in oratione Ciceronis pro Roscio, quam supra citavimus. Ad hoc alludit Iuvenalis de Nerone loquens parricida et matricida:
Cuius supplicio non debuit una parari
Simia, nec serpens unus, nec culleus unus.
Et alibi:
105
Et deducendum corio bovis in mare, cum quo
Clauditur adversis innoxia simia fatis.
Mollissimo genere poenae] Pro peccato magno paululum supplicii satis est patri, inquit Terentius. Quamobrem divus Adrianus fertur eum qui in venatione filium suum necaverat, quod novercam adulteraret, in insulam deportasse, quod latronis magis iuro quam patris eum interfecisset. Nam patria potestas in pietate debet, non in atrocitate consistere. Id refert Martianus iurisconsultus.
In filio adulescentulo] Argumenta a circumstantiis, primum quod adulescens aetate lubrica in scelus lapsus sit, deinde quod non audax ac praeceps fuerit in facinore perpetrando.