CAPUT XVI.
O dignum quem in consilium patres advocarent. O dignum quem cohaeredem innocentibus liberis scriberent. Haec clementia principem decet, ut quocunque venerit, mansuetiora omnia faciat. Nemo regi tam vilis sit, ut illum perire non sentiat, qui qualiscunque pars imperii est. In magna imperia ex minoribus petamus exemplum. Non est unum imperandi genus. Imperat princeps civibus suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus vel centurio militibus. Nonne pessimus pater videbitur, qui assiduis plagis liberos etiam ex levissimis causis compesceret? Uter autem praeceptor liberalibus studiis dignior, qui excarnificat discipulos si memoria illis non constiterit, aut si parum agilis in legendo oculus haeserit: an qui monitionibus et verecundia emendare ac docere malit? Tribunum centurionemque da saevum, desertores faciet: quibus tamen ignoscitur. Num quidnam aequum est, gravius homini, et durius imperari, quam imperatur animalibus mutis? Atqui equum non crebris verberibus exterret domandi peritus magister. Fiet enim formidolosus et contumax, nisi eum tactu blandiente permulseris. Idem facit venator, qui instituit catulos vestigia sequi, quique iam exercitatis utitur ad excitandas vel persequendas feras, nec crebro illis minatur: contundet enim animos, et quidquid est indolis, comminuetur trepidatione degeneri. Nec licentiam vagandi errandique passim concedit. Adiicias his licet, tar-
diora agentes iumenta: quae quum ad contumelias et miserias nata sint, nimia saevitia coguntur iugum detrectare.
106
Quem patres in consilium] Qui tam fidele consilium daret parentibus, et consentaneum paternae mansuetudini.
Cohaeredem innocentibus liberis] Qui non consectaretur haereditates ex crimine liberorum, nec deiiceret e gradu legitimos haeredes ut se ingereret.
Scriberent] Scribere haeredem dixit iuxta differentiam in iure observatam, ut haeres scriptus opponatur haeredi nuncupato. Iulianus in l. si ita scriptum ff. de bonorum possess. secundum tabul.: Nam quemadmodum filio scripto haeredi separatim ab haeredibus patris, ita nuncupato potest videri separatim a scriptis patris haeredibus bonorum possessionem dari. Et ibidem substitutio per nuncupationem. Ulpianus in l. haeredes ff. de test.: Haeredes palam, ut exaudiri possint, nuncupandi sunt. Licebit ergo testanti vel haeredes nuncupare, vel scribere. Sed si nuncupat, palam debet. Idem §. quod vero: Quod vero quis obscurius in testamento vel nuncupat, vel scribit, an post solennia explicari possit, quaeritur. Ergo scriptus haeres quem testator manu sua scripserit, nuncupatus, cuius nomen dictaverit testator scriba excipiente. Quod ostendit Tranquillus in Augusto his verbis: Testamentum quod is Romae etiam de Cleopatrae liberis inter haeredes nuncupatis reliquerat, aperiendum recitandumque pro concione curavit. Erant enim liberi Cleopatrae in testamento scripti haeredes, sed ab amanuensi, Antonio nuncupante, seu dictante. Iuvenalis Satyra III.:
Quis pauper scribitur haeres?
Idem Satyra V.:
Non unus tibi rivalis dictabitur haeres,
Dictabitur, id est nuncupabitur. Qua ratione Plinius libro VIII. Epist. dixit nuncupatum testamentum.
In magna imperia ex minoribus] Arguit a similibus. Quemadmodum, inquit, princeps suis civibus imperat, ita pater filiis, praeceptor discipulis, tribunus seu centurio militibus. Atqui non bonus est pater, qui aspere filium tractat, nec bonus praeceptor, qui discipulum, nec bonus centurio, qui militem. Ergo nec bonus princeps acerbum et crudelem gerere se erga suos debet. Neque supervacuum est quod Seneca rursum similitudinem a patre trahit. Sunt enim variae similitudines. Prius conferebat principem cum patre, quia princeps est pater patriae, et dominari suis debet quasi liberis. Nunc componit patrem cum principe, quia pater inter filios est quasi regulus.
Nonne pessimus pater] Est enim pater naturae prodigium, qui affectum illum amoris non gerit erga
filios, quem natura etiam omnibus animantibus indidit, atque ut Graeci proverbio dicunt στοργὴν φυσικὴν πρὸς τὰ τὲκνα.
Utrum autem praeceptor] Notum est Fabii Quintiliani consilium, ne in pueros ingenuos nimium aspere saeviatur. Quod tamen minime exauditur a plagosis istis carnificibus. Non enim audeo paedagogos appellare, quum id nomen probro vertant.
Si parum agilis in legendo oculus] Quod
107
tamen a puero exigi non debet. Num Quintilianus de emendata lectione praecipiens, ad hunc modum scribit: Certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta, et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas. Nam prospicere in dextrum, quod omnes praecipiunt, et providere, non rationis modo, sed usus quoque est: quoniam sequentia intuenti, priora dicenda sunt: et quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud voce, aliud oculis agatur. Idem libro X.: Est igitur usus irrationabilis quem Graeci ἄλογον τριβὴν vocant, quo manus in scribendo decurrit, quo oculis totos simul jn lectione versus flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident, quam priora dixerunt. Galli lingua vernacula rusam dicunt.
Tribunum centurionemque da saevum] Hic ordo est disciplinae militaris, ut centuriones tribunorum imperio pareant, tribuni legatorum, legati consulum potestati obnoxii sint. Centuriones enim centum militibus praeerant, tribuni millenis, ob id a Graecis χιλίαρχοι dicti, quo nomine utitur etiam Curtius libro V. Si ergo aut centuriones suis centuriis, aut tribuni suis chiliadibus ita imperiose praesint, ut minima etiam delicta severissime excipiant, desertores faciunt. Quibus tamen ignoscitur, quia culpa omnis in eos confertur, quorum saevitia causam dedit cur desererent. Sic legitur apud Livium de Appio illo viro aspero et intractabili, libro II. Haec ira, inquit, indignatioque ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat: nec ulla vi domari poterat, tantumque certamen animis imbiberat, segniter, otiose, negligenter, contumaciter omnia agere: nec pudor, nec metus coercebat. Si citius vellet agi agmen, tardius sedulo incedere. Si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam, praesenti vultus demittere, tacite praetereuntem exsecrari.
Desertores] Desertor est qui por prolixum tempus evagatus, ad castra reducitur: ut tradit Modestinus iurisc. in l. desertorem ff. de re militari. Est tamen et alia significatio huius verbi. Sunt enim qui militiam deserunt, alii locum et stationem.
Salustius in Iugurtha: Centuriones ducesque turmarum partim uti transfugerent, corrumpere, alii signo dato locum uti desererent. Qui militiam deserunt, dicuntur simpliciter deserere, sine adiecto. Quintilianus libro IX.: Qui aliquando fortiter fecerat, et alio bello petierat ut militia vacaret ex lege, quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus, deseruit. In hunc sensum Turnus Aeneidos XII. vocat Aeneam desertorem Asiae, quasi patriae proditorem, quod Servius non bene pro exsule interpretatus est.
Numquid aequum est] Quae praecesserunt argumenta, a similibus ducebantur. Nunc ducitur a maiori. Si enim omnia impune licent domino in animal brutum ct mutum, nec tamen grave ac durum imperium exercet, a maiori sequitur hominis in hominem moderatum esse debere
108
imperium. Post descendit ad species, exempla proponens in equis, in catulis venaticis, in asinis etiam et bobus: quae si aspere tractentur et praefracte, ad verbera indurescunt potius quam flectuntur.
Atqui equum] Vergilius Georgicon III. de equis loquens:
Ingentes tollent animos prensique negabunt
Verbera lenta pati, et duris parere lupatis.
Statius I. Achilleidos:
Effrenae tumidum velut igne iuventae
Si quis equum primis submittere tentet habenis,
Ille diu campis, fluviisque, et honore superbo
Gavisus, non colla iugo, non aspera praebet
Ora lupis, dominique negat captivus inire
Imperia, atque alios miratur discere cursus.
Domandi peritus magister] Id est mansuetarius. Observavit proprietatem verbi, quum de equis loqueretur, quos domari proprie dicimus, autore Servio. Cicero Offic. I.: Ut equos propter crebras contentiones praeliorum ferocitate exsultantes, domitoribus tradere solent, ut iis facilius uti possint, etc.
Contundet animos] Hebetabit. Sumpta, ut ait Donatus, a fabris translatio, qui saepe repetendo tundunt aliquid malleo et hebetant. Plinius in Panegyrico: Amas constantiam civium, rectosque ac vividos animos: non, ut alii, contundis ac deprimis, sed foves et attollis. Latinus Pacatus in Panegyrico: Illa, illa, tyranni consilia caecavit. Illa et animum eius obtudit, et gladium. Quintilianus libro X. Nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor, et durescat articulus, et ipse ingenii mucro quasi quotidiana pugna retundatur. Aliter accepit Ovidius contundere animos, pro eo quod est ferocitatem nimiam mansuefacere et emollire, libro I. de Arte:
Phillyrides Chiron citharae praefecit Achillem,
Atque animos molli contudit arte feros.
Tardiora agentes iumenta] Nempe asinos et boves: quamvis hos sub iumentorum nomine contineri non putaverit Ulpianus iurisconsultus. Sed si etymologiam respicias, nihil prohibet quin iumenta recte dici possint, sive a iugando, ut voluit Varro, seu a iuvando, ut alii grammatici docent, nomen deductum sit.
Detrectare] In aliis exemplaribus legitur detractare. Utraque lectio recipi potest. Nam quamvis detrectare frequentius ait in ista significatione, hoc tamen etiam reperitur. Vergilius Georg. III.:
Aut iuga detractans interdum quae optima cornu.
Curtius libro IX.: Nihil quod imperaret detractans, biduum apud eum substitit.